De bello contra Turcas prudenter gerendo libri varii, selecti et uno volumine editi cura Hermanni Conringii

발행: 1664년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

gallum , posteriori vero bovem sacrificabant. Constat equidem multos victorias lucratas fujsse, quod duces impraesentes & participes fuerint periculorum; eum tamen vincendi modum minime probandum judico. illi enim for tunae debent, quod salvi dc incolumes discrimen evas rint; cujus ope si destituti fuissent, maximo suo cum damno insignem ignominiam incurrissent, quemadmodum Ula dis lao dc Ludovico contigisse novimus. Plus igitur ducem prudentia, quam manu certare: milites in ordinibus servan- dis, in itineribus faciendis, in armis tractandis exerceres imaginariis pugnis ad omnia belli munia fortiter6c intrepide subeunda, ad impressiones, ad sustinendum hostilem inla petum, ad cessiones, ad militam imperia excipienda dc ex quenda assuefacere, conducit. Hinc enim promptiores dea. cordatiores evadunt milites; siquidem, ut Vegetius dicio quilibet audacitra illud aciendum a greditur, quod cum didicisse essecturumputat. Virtuti enim cum Vis conjungitur, propter vinculum mutuum, cautior illa haec validior in militia existit. Primum belli imperatoris in praelio committendo ossicium est, ut priusquam impetus fiat in hostem, hilari. dc ju- cunda facie apud copias plerasque compareat, brevi sed gravi ac ponderosa oratione ossicii eos admoneat, honorem det gloriam propriam eis in mentem revocet, patriam denique ac religionem pro qua pugnant eis recommendet: adhortetur eosdem ut ducibiis de ossiciari s debitam praestent obedientiam , sibique certam dc indubitatam promittant victoriam, ob justam belli causam quam defendunt: quod sortitudine di armis longe superent hostium exercitum, qui ex vilissima dc inermi multitudine invite dc coacte in bellum protracta constet, qui nunquam superiores nobis exstitissent, nisi confusio nostrorum victoriam eis creasset; nunc

malis illis omnibus abunde prospectum do provisum esse,

362쪽

siodo obtemperent recte monentibus: nunquam eos non victuros, dummodo victoriam tanquam unicum omniuriactionum scopum sibi certo proponant, di vel vincere vel mori secum statuant. Haec vel similia duces inseriores suis militibus continuo inculcare & repetere debent. Tuin imperator repetit locum suum peculiarem, in Media acie, quo securior & undiquaque prospicere possit, ei desti natum : stipatus consiliariis & nobilibus rerum peritis qui omnes luccessus probe intelligant & dijudicent, recteque

renunciare sciant cum ab imperatore ad recognoscendunt emissi fuerint. Nec,mperator solum suos habeat delegatos, per quos singulis momentis statum pugnae cognoscet sed reliqui duces inferiores, cornuum scilicet& alarum, tum vicari j & casicorum praefectus, quid geratur ei significent vel ipsi referant, centuriones atque tribuni adduces suos recu Ant, quo eonfusiones irentur. Imperator tamen ubi necessitas requirit ipse auxilio accurrere laborantibus, & praesens omnia speculari ac cognoscere potest. Conducet ei iaioco paululum em mentiora subsistere,ut commodius singula oculis intueri, dc rebus dubijs consilium It auxiliu ferre possit. Praeter imperatorem nemo ducum authoritatem habet quicquam in imperio militari & castrensi decernendi. De Pugnis idoneo tempore dc loeo committendis imperator cum suis consiliarijs deliberet. Decreta concilij omnes stri- cic observent ,&transgressores vel inobedientes saeverissime puniatitur. Quod uni ulcujusvis sit ossicium scripto comprehensum singulis tradatur, ut discordiarum confusionesci rixarum caussae praecidantur. Cunctis ejusmodi munera imponantur, qua sunt cujusvis ossicii; ne imperia confundantur :oc diligenter inconcilio perpendatur, quid cujusque ducis iurisdictio requirat, ne inta et ossiciario. aemulationes

363쪽

castrorum praefectus ioc tesserarius ad concilium reserant aciei sormam & ordinationem; quo mature deliberetur,num. praescripto modo instituenda, an quippiam in ea immutui placeat. De hac ubi constat, ducibus tribunis centurionibus ac reliquis osticiarijs, quem locum capere ὁc tueri debeant, indicandum. Quibusdam cornua regenda Committuntur ;viris scilicet qui aut boritate pollent, principibus dc provincia rum rectoribus. Alij peditatui dc medio agmini praefi- ciuntur, cujus curam tesserarius plerumque gerit. Tu mae proprios habent chiliarchas ac tribunos, qui eis i , perant. Hi Omnes quam diligentissime antequam ad mari nus venitur edocendi dc instruendi sunt; quomodo incςrsitus ratione dispositi a sum/, quibus semel explosis, id iligenter in omnes occasiones attendendum, num promotis

copijs denuo hosti machinis noceri de detrimentum afferri queat. Nunquam enim commoditates probe fungen iubi periculum corum praesentiam requirit, vicario cujpiam eiurisdictione delegata ; in his auctoritas potius, ut decreta se

364쪽

Tribunos & centuriones, quibus rerum ac consiliorum executio commissa est, inprimis decet prudentia, qui nisi OD scio suo recte fungantur, nihil proderit imperatori cuncta, suo ordine recte disposuisse&salutaria de rebus agendis comstia cepi sse. Fieri enim Eon potest, ubi vis locorum semper

ille praesens adsit ad frenandam audaciorum temeritatem, confirmandos remissiores ac timidiores, instruendosq; imperitos. Ubi copiosus est exercitus dissicilius sane hoc fieri possit. Unde imperatori merito adscribuntur errata bellica posthabitis ducibus, quorum tamen culpa ut plurimum evenire solent: siquidem penes ipsius stat arbitrium ejusmodi duces ac tribunos militibus praeficere qui apti &idonei sint ad

munus tam grave ferendum. Secus tamen statuendum, cum imperator belli hac potestate destituitur;ut fieri solet in copijs auxiliaribus, cum penes exteros Principes, qui mittunt auxiliunt, oificiorum distributio consistit. Eae enim copiae non alios quam proprios duces recipiunt. Hoc casu merito parcendum imperatori, & clades authoribus suis, ducibus scilicet copiarum,imputandae sunt. De successu belli anno praete. rito gesti, Historicorum erit veritatem scribere ac ad posteros transmittere. . In certamine centurio vel tribunus medium Inter primipilos locum obtinet; ci reliqui ossiciaris adstant; ipse omnes occasiones perspicit, tergo ac latere commode imperare potest. Ejus imperium vicarius a tergo excipit et ad reliquos transfert., A latere & in novissima serie periti quidam &authorit, te praediti duces iubsistunt, militibus quibusdam strenuis comitati; eum scilicet in finem in primis illuc positi, ut quosvis

trucident sinu respectu, qui propter aliam quam hostis occidendi causam ordines deserunt. Poena quoque severissima ducibus proponenda, in quorum agmine prima confusionis caussa datur. Prius tamen in exercitu publicandum, hoc

365쪽

non fieri, ut de fortitudine militum strenuorum dubitemus, sed verendum, ne inter eosdem nonnulli abjecto dc timido animo praediti lateant, quibus potius curae sit fugae dc latro cinii quam pugnae certamen inire i cavendum igitur nerum culpa ruina optimorum militum & totius exercitus pro iveniat, dccorum exemplo alii quoque seducantur. Quin sit ita videtur commodum) singuli quoque milites adhortandi et instigandi sunt, ut socio, quos sugam meditari vident o cidant, ejusque rei certa occisoribus praemia, ac si quempiam ex hostibus inter cissent, proponenda sunt. Novissimo agmini turmae quaedam equitum adiunge dae, quorum curae sit l, nc inde perpetuo vagari dc excutiare, ut equites recte in ordine contabeantua, trans t. dientes vero sine ullo respectu continuo occidantur. Quilibet enim firmiter subsistere debet, quousq; primipili centurio dc reli qui ossietarii, qui maximis periculis sunt expositi, perseverari. dum in acie statuunt. Quod si hoc supplicium homines abiectissimos de ii mi dissimos in ossicio continere nequeat, cogitent illi, periculum ab instante hoste se nunquam evasu . iros. Quod nunqu a incurrent,si cum reliquis audacterili prae- Iio perdurent, nec eandem cum caeteris fortunam subire dubitent. Subsidiariorum dux dum vacat a certamine, de psius opera pugnantesmon indigent, aciei statum diligenter leminus perlustret,suos de prospero laccessu certiores reddar, errores de damna mitiget dc extenuet , in reliquis suo ossicio .

probe sungatur

Hacpraecepta bas metiis generalia, ubi recte in Iesio meta Heo obserνentur , non dubitandum quin eventu metu profero pugnas cum hos commissurisimus. Bonum enim ordinem Vses iunas er comitari se . Tuo dextre οὐ rvato, haud eris rod iciis Turcam vincere, qui hactenus cunctis libi invincibilis visus en. -

366쪽

DE STATU IMPERII TUM, CICI, CVIVs MODI SUB AMRRAT HE III FUIT: DEQUE EIUS

EVERTENDI MODO. Anonymeujusdam

EX ITALICO lN LATINUM

TRANSTULIT : .

367쪽

DE STATU IMPERII TVRCICI, C

IUSMODI SUB AMVRATHE FVlT, ET DE

MODO EIUS EVERTENDI.

N bello quod nuper in Persia gestum est Turcl-

cus Imperator jacturam sexcentorum milliume hominum fecit, praeterquam quos pestis nul per Constantinopoli absumpsit; viros consilio aula Impers provincia ablegantur, qui militem. cogant: etiam loca maximi momenti sepius praesidijs denudantur, quod in bellis praeteritis ad annum usque Is 83 nonsuerat tentatum. Sed cessit nece stitati consuetudo & mos antiquus. Aprili proximo nuntii Constantinopoli compa-ruerunt,qui e Vallona&Gianina, Morea seu Pejoponeso, dc Dalmatia seu Illyrico iungaria praesidiarios avocarint. Quod manifestissimum signum est penuriae hominum de i colarum, amplissimum licet dc vastuosissimum sit Turcicum imperium. id a iis quoque arg qmςnto confirmatur. Cum proximo Septembri Ucchia ly cum viginti duabus triremibus Pontum Euxinum superaturus esset, milites quibus classem instrueret serenusquam reperit, sed eam multitudine ab-.jectissimorum & vilissimorum hominum complevit. Plurimi Graeci inviti dccoacti ad remos ruerunt relegati. Octobri sequenti multi Asiamagiani in Janizarorum numerum iu runt recepti: qui paucitate anno tum 1 militia illa libera, quae magnam experientiam quondam requirebat, arceban. tur. Eodem mense edictum fuit propositum, ut quicunque Oificium vel munus ambiret, ab Osmanno, tunc belli impc

368쪽

DEBrt Lo Tu Rcrco. otormin castris id obtineret aliter impet tum irritum habitum iri. Quin & Janizarorum ordini fuerunt adscripti Tur- ' cae nati ;Jdque contra morem & consuetudinem aulae Ottotis annicae, quae praterquam renegatis nullis aliis nisi ex singulari favore locum in ea mi Iitii dabat. Hoc anno in Mar- tio mense cum stipendia militibus per sol vebantur, Spachi re, bellarunt in bellum amplius proficisci recusantes. Imperator ipse nisi militiae interesset. Horum surori Amurat hescedere coactus decrevit, ne aulici amplius in bellum nisi praesente Imperatore traherentur, sponte ni militate vellent.His diebus Archiducales Croatiae locum Ochozanchi nomine ceperunt Ustochi vigiliaJohannis Baptistae laburbium urbis 'C Broareto ςxussierunt, utrisque pauci restiterunt. Namque Spa chi in suis confiniis non excubant,& habitatoribus atque incolis provinciae vacuae sunt. Nec militum solum est raritas, inprimis viri consilio prudentia & bellica arte praestantes desiderantur. Imperatot vitam otiosam in matris sinu in delicijs gynaecei degit, usu&experientia rerum prorsus destituitur : consueta Turcis arrogratia praepollet; morbo cad eo nonnunquam laboravit, unde cerebrum illi laesuin credi- , , mus , uc praecipitanter & non praemeditate saepius decreta sanxerit pernitiosissima, quaeque in summum illi detrimentum vergebant. I Id videre fuit, cum anno i 37s. omnes J

daeos qui Constanti no poli vivunt mortis supplicio 'addixit. Anno i 84 Christianos hac ratione e medio tollendos de- crevit. Priores impetum eius & indignationem declina-- runt lai giter in prosusE numerata pecunia Sullanae matri ni Zarorum Agae. Et sententia illa in vanam legem transit, ut nimirum Judaei pro Turbante, usitato Turcis capitis ' tegumento , eo genere pileorum uterentur, quem Medici Ju- daei: antea soli usurpaverant. Christiam praesentissimum ς alerunt periculum, quod nulla arma in ipsorum aedibus

369쪽

Ex his quae diximus apparet, potentiam Turcicam dies declinare dc assiduis illis ac diuturnis bellis imminui. Ad eam penitus evertendam, nihil aliud quidem quam eoncq diam Principum Christianorum requirimus. Cogitent sal. tem , quae damna indies percipiant; quae pericula imminean amoenissimam ac felicem urbis Constantinopolisse'em .a te oculos ponant. At facilius voto α cogitatione confoederatio & societas inter Principes, similis proximae, concipitur, quam revera in effectum ponitur. Nos ab ijs Principihus qui periculo pro in e sunt expositi ligna duntaxat milites frumentum 6c pecuniam requirimus: ut m diocris potentia colligi & in hostem duci possit. Successus s lices propter incommoda quibus Turcae premuntur spera

mus; cuiusmodi alio contingent.

alio rempore vix longe majoribus viri,

primis ponderanda sibi proponς u an Eri Ut expeditionem quampiam certam & finitam spcum decernat. G. . a. ut constet numerus militum de reliquus apparatus, quibus eum perficere pois t. i 3M ut compertum habeat, unde hos apparatur haberet possi id conquirere sHaec postrema consideratio Imperatoris belli propria est; cui incumbit de omnibus diligenter prospicere. Id illiso Ii discutiendum relinquimus: nos brevitatis causa de prioribus loquemur

370쪽

Di BrLio Tu creo iu bui omnibus posthabitis. Illius situs plus beneficii, quam

facinoris gravitas terroris, ad expugnationem conseret. Haec urbs inrra duo freta posita est: alterumgversus ortum ad Pontum Euxinum Bosphorus Thracius dicitur: alterum ver sus occidentem ad mare AEgarum Hellespontus Vocatur. In vere dc aestate naves Alexandrinae oryZa onustae per Hellespontum Constantinopolim navigant; ibique exoneratae per Pontum Euxinum in Asiam permeant, frumentum in eandem urbem reportantes. Quod. si Christiana classis intra haec duo freta consisteret, has naves facile impedire vel de-- praedari, denique etiam imperium maris sibi vindicare pocset. Quaecunque alia cladis nihil nostrae ossiciet. Navale enim Constantinopolitanum navibus vacuum. Nec ligna in promptu habentur. Unde naves construi possint, unde Constantinopol itana classe nihil periculi incumbet. Quae naves Trapogunte adduci vel ibidem fabricari possunt, tria ςbnicula & incommoda habent. i. Quod naves ex recens. secta matella & ligno modo caeso aedificatae ad navigatio nem inutiles sint, a. Et si aliquem usum haberent, tamen in illo littore Asiatico nulli remiges, nulli milites, qui 1 ponantur classi, reperiantur. Remiges enim mancipia i , quae vel Constantinopoli vel in Barbaria conquiruntur, Vivustici Europaei coacti ad remum relegantur. Ut classis hoodis nova nec armis nec milite probe instructa nunquam nostram, aggressura vel in fretum intrate ausura sit, si nostra ibi in statione maneat dc mari dominetur. i Eandem ob c usam Πς que Afri neque Asiatici & Orientales obsessis subsidio coiret ' poterunt. Sed danda inprimis opera,ut clastis nostra mensis Aprili dc Majo parata dc in procinctu sit: ne tempus dc com moditates aliae ad expeditionem plurimum conduccn Ies

In hunc modum obsessa Constantinopoli, non diu quae

SEARCH

MENU NAVIGATION