장음표시 사용
261쪽
beat; ac veritatem utilitate nostra metimur. Idque frequenter in ijs, quae ad mores pertinent, experimur. Hinc diversarum nationum eadem de re tot
diversa judicia. Jus quisque suae civitatis ut justum defendit, reliqua ut aratione , dc aequitate aliena improbat. Quin hoc morbi genus ad opiniones ipsas permanat, quae merae sunt contemplationis. Nam Thomista CX. gr. in corruptione corporum nihil praeter materiam primam remanere ; nullum ex ijs quae prius vis a sunt accidentibus, in cadavere stuperesse; novam quantitatis δc accidentium supellectilem accedere , ut quoddam inconcussae veritatis principium defendit. Scotistaec sentias rerum aeternas esse pertendit: Neuter rei evidentia , sed Doctoris quisque sui authoritate , vel admiratione ducitur. Sic voluntas plerumque assensum intellectus extorquet, non clara Sc distincta perceptio impetrat. Rem veram esse judicamus,quod delectet, quod ita esse malimus , ac mille modis voluntatis assiectiones intellactum inficiunt. Hinc, ut ait Ve-
262쪽
136 DE MENTE Hu MANLrulamius, dissicilia quae sunt , rejicimus, ob inquirendi molestiam; sobria,
quod spem nimium praesumptam coarc teni ; experientiae lumen contemnimus, ne mens in rebus fluxis & vilibus versari videatur. Nonnulli superstitione quadam ab inquisitione veritatis ar
centur: metuunt videlicet, ne accura
tior naturae contemplatio religioni quid obsit, cum huic potius maxime famuletur. Nam ut Scriptura, & fides Catholica voluntatem , sic Philosophia naturalis potestatem Dei mani festat. Accedit illud quoque, magnam hominum partem non studio veritatis teneri, Non eum sibi finem proponere, qui ad recte de rebus judicandum requiritur; sed alios consuctudine , alios contradicendi libidine, aut contentionis studio abripi. Plerique ita sibi de ingenio suo, aut doctrina blandiuntur, ut errore lapsi,ne quid igno-xasse videantur, si quid novi quorumdam industria detexerit, id omnino repudient , quod aliter jam pridem sint edocti. Alij susceptam opinionem
pertinaciter defendunt , ne levitatis aut inconstantiae accusentur. Ac vovi
263쪽
LIBI R SECUN Dus. 23 Medicos cietera & doctos δc in praxi exercitatos, qui numquam induci potuere , ut vel sanguinem e venis ad cor remeantem, Vel chyli receptaculum , aut ductum Thoracicum oculis usurparent, ne forte autopsia, aut oculorum testimonio convicti sanguinis
, circuitum , vel chyli ad cor appulsum fateri cogerentur. Sunt qui malignitate quadam naturae,aut invidia persu- si nihil eorum , quae ab alijs inventa sunt, admittunt. Alij contra ita sunt ad assentationem compositi, ut nihil non probent, non mirentur, non laudibus esserant: adeo ut saepe vel adulatio subdola, ut cum Gersone loquar, vel detractio livida judicia nostra cor
V. Postremo ex rebus ipsis plerique errores in judicia nostra derivantur , quos enumerare longum foret & molestum In rebus pene omnibus si quid sit clari & aperti, id fere ab eo quod
est obscurum opprimitur. Nec mens nisi studio δc labore subacta clarum ab obscuro valet secernere ; acriores di tinctiones, ut molestas fugit, & omnia pene confundit. Hoc non modo
264쪽
,38 DE MENTE HuMANA in moribus, de quibus suo loco dicendum , sed etiam in rerum contemplatione usiuvenit. Nihil pene est apertius , quam mentem cogitare, intelligere, dc alias functiones exercere,
quae a corpore manare nequeunt. Cum autem illius cum corpore neXUS, aut
societas paulo sit obscurior, & actiones utrique communes minus sint aperrae, atque in ijs magna sit similitudo Cum mutis animalibus: qui res non certo judicio ponderant, nec clarum ab obscuro apte distinguunt , statim aut mentis naturam magna caligine esse involutam queruntur , aut eandem esse brutorum, quae hominis est, conditionem praecipiti judicio pronuntiant. Cum ex ijs quae certa sunt &manifesta, quae videntur incerta potius colligere oporteat, quam ex obsecuris Sc incertis, quae sunt apertissima convellere. Nihil clarius quam nos cogitare, aut intelligere, aut has functiones non esse corporum modos, vel attributa. Quid in brutis agatur, omnino nos fugit. Quae est ista rationis perversitas , ut ex ijs quae omnino
nos latent, ea quae sunt omni luce
265쪽
L1BER SECUN Dus. 2 9 clariora evertere moliamur 3 Sic nihil est notius attendenti vel apertius , quam Deum existere ; cum neque mei ipsius causa esse possim, nec in me eam vim experiar, qua vel unius horae sp tio me tueri Sc conserVare queam, &quandiu futurus sim nesciam ; nec in causarum serie in infinitum progredi liceat : alioquin nihil unquam fieri posset; ac sistendum est in prima causa, quae cuncta produxit. Cum etiam, ut saepe diximus, menti nostrae imago quaedam Dei,vel entis summe perfecti
idea sit insculpta cum rerum ordo, structura , magnitudo, varietas, dc
alia prope infinita id omnino persuadeant. Quid ergo , an judicium tam
firmum, tam certum, aut lucidum nutare debet, quod quaedam Dei attributa , ut libertatem, scientiam, justitiam, immutabilitatem animo com plecti non possiamus 3 An non tutius
multo , dc recte rationi magis consentaneum a veritate tam manifesta non
discedere, quod multa sint cum ea juncta & copulata, quae vix assequi possis-mus3Mens ipsa meminerit se non mo
do finitam, sed valde arctam esse dc
266쪽
1έo DE MENTE HuMANA angustam , si cum re infinita comparetur , quam attingere quidem potest, comprehendere non potest. Quod enim est infinitum , ab eo quod finitum est , nequit ullo modo comprehendi. Qu9d quidem in iis, quae fidei
sunt, tenendum est maxime. Nam Tecta ratio jubet, ut ijs quae a prima Veritate , quae nec fallit, nec fallic t tur, sunt revelata, fidem adhibeamus, praesertim cum Prophetarum oracula, i eventus mirabiles, miracula , & alia
l hujus generis argumenta fidem faciunti ea quae credenda proponuntur. a Deol ipso, qui est fons luminis intellectua-l lis, fluxisse. Ac si forte aut sensus ,
. aut ratio adversari videatur, non dubium est, quin plus divinae authorit i ii, quam nostrae rationi sit tribuendum. Tametsi nunquam ijs, quae eVidenter & distincte percipiuntur, fidest ipsa repugnat. Nam illud quoque in-l tuendum , quousque sensus & ratio progredi valeant. Sic in sanctissimol altaris Sacramento species ipsas sacra-l mentales , ut figuram , colorem , &l alia id genus accidentia sensus clare
t perspicit; sed utrum panis substantia ,
267쪽
an corpus Christi sub ijs speciebus con tineatur , sensuum testimonio doceri non possumus. Infinita ejusinodi sunt, quae nobis videntur fieri non polle , quod sint insolita , Sc contra natura cursum. Sed quantum pateat omnipotentia Dei, si mens nostra definire velit, nae ipsa multum a recta ratione aberrat. Sic judicia nostra certis sunt finibus coercenda. Nec sinendum ut mens ita sibi indulgeat, ut quae lumine naturali non sunt perspecta, sed a divitana authoritate profecta, modulo suo aut ratione metiatur : ea , inquam, meminerit, quam pauca vel in se ipsa, vel in rebus corporeis sint, quae clare& dilucide intueri possit. Nam ut homo, si Platonicis credimus, Vinculum est universi, δc medio quodam loco
inter Wres intellectuales 3c corporeas constitutus, sic ea tantum potest utcumque comprehendere , quae in medio enim extrema sunt, aut extremis Vicina, mentis aciem fugiunt. Totum hoc universum si contemplari velis, non modo corpus proprium , sed SP globum telluris, imo &planetarum mundum , cum firma-
268쪽
2 1 MENTE Hu MANAmento collatum instar puncti obtinere comperies. Ac forte & firmamentum ipsum , dc id omne, quod vis imaginatrix sibi exhibet, punctum erit cum infinita prope hujus universi mole comparatum. Jam aa minima quaeque compora descende , quae microcosipio de teguntur , cujusmodi est acari, aut qui in aceto serpentum instar fluctuant vermiculi, aut in caseo deprehenduntur animal cula, aut pediculi , qui in ipsis insectis visuntur, cujusmodi olina in muscae capite Londini perspeximus. Quis & partium varietatem, musculoS, humores , humorum guttulas animo
complecti possit 3 Infinitae sunt pene
partes distincte efformatae, oculi ipsi, membra, pedum articuli, pili quandoque ceInuntur; quiS partium myriades, quae sub visiam non cadunt, consequi Valeat ξ Quare ut pulchre sublimi Vitingenio persequitur, corpus nostrum , quod cum immensa hujus universi mole comparatum instar nihili est , nec
percipi ullo modo potest ; si cum ijs
minimis corpusculis conferatur , --
mensem quiddam est , & instar universi , medium inter utramque & in-
269쪽
L13ER SECUN Dus. siniti, Sc nihili abyssum nactum vid tur locum. Eadem pene sors menti humanae contigit. Nam quae medio sunt loco in rebus, non eXtrema con sequitur, nec ullius rei initium Sc finem intueri potest: adeo ut nec se sus, nec mens ipsa extrema quae sunt comprehendat. Haec illius vim effugiunt , & cognitionem nostram valde contrahunt: ita ut nec nihil, nec omnia percipere valeamus. Itaque diligenter intuendum quousque progredi nostra cognitio possit. Sciendi cupiditate ardemus, de omnibus judicium ferre, quae sunt densa caligine involuta penetrare , prima naturae initia , aut extremos fines consequi volumus.
Quid fieri a Deo possit ; an infinitum sit alio majus, Sc alia hujus generis bene multa stulto labore persequimur;
in iis quae mentis humanae vires supe- tant, consenescimus : ea Vero quae sunt nobis attemperata, in mediocritate quadam constituta dc majoris
longe utilitatis, ut vilia dc abjecta
270쪽
φὶ LIBER TERTIUS DE ARGUMENTATIONE,
De natura ct origine ratiocinii. Os TREMA mentis humanae functio est ratiocinatio, quae noS ex cognito , & perspecto ducit ire obscuri dc incerti notitiam. Cum mens simplici obtutui rem percipix,
