De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

Lia ER TERTIus tione versantnr. Nec video Geometras multum sollicitos de argumentorum formulis, an ad Logicae prae- lscripta sint composita : nec tamen ulli sunt, qui aut acrius demonstrent, aut magis persuadeant. Naturam enim ducem fere sequuntur : ab iis quae prima sunt, simplicia , & maxime communia , ad magis composita gradatim descendunt: Nullam in terminis ambiguitatem relinquunt, voces omnes definiunt. Quo quidem fit, ut in forma syllogismorum non errenr. Non pnim fere ab ijs tegulis discedimus , nisi cum te iis norum homonymia abutimur, aut medio termino alium tribuimus i tellectum in majore , alium in minore propositione. Id quoque solenne est Geometris , ur quaedam axi

mala lucida per se , aut principia, ex quibus fluunt quae deinceps sunt

demonstraturi, praemittant. Postremo conclusiones vel ex definitionibus , quae in contentionem Venire

non possunt, vel ex ijs principijs,& emtis lumine naturali notis, quae AXiomata Vocantur, vel ex alis jam

282쪽

DE MENTE HuMANA probatis demonstrant conchisionibus, quae jam vim principiorum obtinent. Nec cujus sit figurae, aut modi syllogismus , molestius inquirunt , aut ad Logicae regulas intendunt animum : cum attentio illa obesse magis, quam prodesse soleat. Nam ab ijs quae magis sunt necessaria, ani

mum aVertit.

VIII. Verum his omissis, de natura & origine ratiocinationis paulol uberius dicendum. Est itaque argu-l mentatio , aut ratiocinatio judicium

i quoddam mentis , quod vi alteriust judicij jam antὸ facti profert. Nam .

ut judicium ex diversis ideis aut perceptionibus , sic ratiocinium ex duobus saltem judicijs , quorum unum est alterius causa, essicitur Verum quo res tota fiat lucidior . ea est ab altiore principio dedu-l cenda. Quod mihi praeter caeterosi videtur praestitisse Doctiss. Fabry.

IX. Corpus & animam rationalem sic inter se connexa esse putat, ut qua sensus attingit , eadem mens cognoscat e & vicissim quae mens percipit, ea sensu interno quodam-

283쪽

LIBER TERTIus 217 modo sentiamus. Nam animus ea lege cum corpore devinctus videtur, ut sensus interioris statim percipiat actionem : quaeque confuse tantum, l& imperfecte sensum assiciunt, eadem mens confusa quoque cognitione consequatur : quae distincte, &validius sensum commovent, haec

mens distincte magis, Sc clare per- icipiat. Sensum ipsum affectio im pressa , seu ea species , seu phantas

ma vocitetur , Omnino determinat :eaque fortassis affectio in certo fibrarum ex quibus cerebrum conte Nitur, motu est constituta. Non quod

illa affectio, vel impressio ab objecto facta sit potentiae sensitivae functio : sed actio ipsa circa illam

assectionem , aut impressionem quae fit in organo , sensus appellatur. Hinc primum nostrae cognitionis lexordium : adeo ut quae confuse sensus attingit , confusam : quae di tincte sentimus, distinctam in mente pariant cognitionem. Ea quippe lex

ut diximus, ab auctore naturae inter corpus & mentem videtur constitu ta , atque eo fine anima cum corpo

284쪽

l re conjuncta, ut certos corporiS motus quaedam perceptiones consequantur, ac vicissim ex certis perceptionibus quaedam corporis motiones

oriantur.

X. Non aliud itaque est perceptionis initium nisi a sensu profectum, aut certe ab assectione in sensus organo impressa , quam pro motuS magnitudine plus, minus-Ve sentimus. Est quippe sensus cum motu fibrarum , quae substantiam cerebri peria texunt, ita conjunctus , ut magnus fibrarum motus Insum itidem vegetum languidior motus sensum de biliorem efficiat. Sed sensum inter mentem , hoc videtur esse distri minis, quod sensus ab ipsa assectione organi, quam alij speciem vocant: affectio vero ab objecto sit deter' minata, nec possit ullo modo sensus ex confuse sensatione ad distinctam

Progredi : mens vero hanc habet praerogativam , ut ex confusa perceptione ad claram , Sc distinctam sese

i XI. Atque in hoc vis humani ra-l tiocinij posita videtur, ut ex confusa

285쪽

L1BER TERTIUS. assognitione, seu ex ijs quae in universum dumtaxat noVerat, multa

clare dc distincte colligat. Sic M thematici communes qu dam notiones adhibent , ex quibus certas pro positiones demonstrant, ex ijs alias e& ita longam demonstrationum seriem texunt. Nec aliud quiddam mentem determinat, ut ex universali axiomate unum potius quam aliud singulare colligat , quam ingenita animi libertas. Ac saepe mens nontra ex una propositione aliam colligit. de qua ante ne cogitaverat quidem. Nec Video cur ex illa propositione , omnis homo est animal, concludat Socratem potius quam Platonem esse animal, nisi quia ex infinitis quae confuse in ea propositione involvuntur, placet ei Socratem eligere. Quocirca vis illa animae qua seipsam determinat , Ut eX Coi fusa cognitione distinctam consequatur, quaeque est omnis ratiocinii fons Sc origo, ex ipsa voluntate pro ficiscitur. Quasdam forte notiones , easque distinctas mens a sensibus accipit , sed paucas admodum : simi

286쪽

iueo Da MENTE HuMANA quippe magna ex parte confusae. Et quidem impressam in cerebro affectionem dc sensus sentit, & mens distincte percipit: eam quippe ut

praesentem, non per alienam spe Ciem contuetur. Hinc nec sensius , nec mens ipse circa illam assectionem fallitur. Omnis error circa Objecta versatur. Sic clare, δc evidenter quae sit illa affectio , quam Viridis color imprimit, dc sentio , 5c mente assequor : tametsi vix definire possum , an sit qualitas quaedam quae objecto insit , an modus luminis, an quid aliud. Nam hae voces sunt abstractae: neque ijs indigeo ut eam norim affectionem, eamque ab alijs

discriminem. Nec tamen hanc caeco

explicare possum, nisi similitudines

quasdam, aut abstractas voces adhibeam. Obscuritas itaque in objecto inest, non in ipsa affectione quam sentio, quam intuitiue cognosco, quaeque mentis perceptionem om-- nino determinat. Sed mens ipsa eam quoque vim habet, qua ex singularium cognitione ad universalium perceptionem evolet: aut ex generali,

287쪽

& confusa cognitione ad distinctam lsingularium notitiam descendat. lV. Primus itaque mentis aspectus a sensui deducta vero & ratione evoluta cognitio a libertate aut voluntate determinationem suam repetit. Jam vero distinctam magis , Sc claram cognitionem sensus quoque Vegetior , aut motus in cerebri fibrillis validior consequitur : nam mentis,

& sensus indivulsae sunt functiones , neque sensu laborante mens feriari potest ; cumqne intenditur animus, statim Sc sensus organum incalescit, laborat, & fatigatur. Fibrillae autem

cerebri validius agitatae alias cum quibus sunt connexae, nonnihil commovent, SC in ejusdem motus socie- ratem trahunt. Hinc nova, sed con- isusa adhuc excitantur phantasmata , lquae mens statim percipit : ac saepe ex illa cerebri affectione , aut motu distinctam rursus, & novam per ra tiocinium parit cognitionem , quam sensus postea distincte sentit. Sic a confuso sensu in confusam primum , tum in distinctam cognitionem menS ducitur : ex qua major in cerebro

288쪽

ασ1 DE MENTE HuMANA motus, Sc sensus vegetior subinde oritur, quem rursum tremulus fi-.brarum quae sunt propioreS, motuS, ob earum continuitatem , ac levis sequitur agitatio et unde fit sensus novus, & obscurior. Atque ita per mille anfractus, aut gyros mens dis, currit, donec simulachrum illud aut species quae latebat , tandem occurrat. Hinc capitis magna contentio cum calore & dolore saepe conjuncta. Hinc facilius ratiocinatur , qui plura rerum simulachra,' aut phantasimata cerebro habet impressa: citius

enim invenit quod quaerit. Plura confuse cognoscit, ex quibus distinctam adipisci cognitionem facilius potest. Quamobrem qui fibras cerebri aut mobiliores, aut magiS Oxpeditas, aut continuas habet, faciulius ratiocinatur e tum enim phantanmata quam citissime excitantur: unde

confusa primum , tum distincta cognitio. Qui autem fibras cerebri veΙ obstructas , vel impeditas , vel depravatas habent, ut ebrij, dormientes , amantes , minus expedite ratiocinantur. Si caput aut nimio humore,

289쪽

LIBER TERTIus. aut vaporibus gravatur: si fibrae lai guidiores sint, ut post longam inediam , tum ad ratiocinandum sumus minus bene compositi. Primas itaque notiones a sensit mens mutuatur, sed magna ex parte confusas: a mente vero in sensum distinctae sensationes

manant.

VI. Ex iis demum videtur sequi , tres insensibiles dc abstractas persensibiles 8c corporeas a nobis intelligi: cum phantasmata ipsa aut componimus , aut dividimus, aut quocumque alio modo commutamus. Atque ut mutus cogitationes suas per signa, ut potest , ali- aperit : sic ad ea quae sensi is non attingit, varia adhibemus phantasmata, quae mens nostra ut libitum est , aut extendit, aut contrahit, aut separat, quo res insensibiles sibi exhibeat. Sic corpus facile mens concipit quod videtur , tangitur, resistit: ex resi stentia ipsa colligit id esse impenetrabile : cumque colorem, figuram , dc alia ejusmodi accidentia mutationi cernat obnoxia, hinc colligit rationem corporis in ijs

non esse positam. Quodque subest

290쪽

his accidentibus , ac coloris, saporis,& aliorum accidentium experS Videtur , id corporis naturam efficere concludit. Quod utique non intuiti-Va , ut aiunt, sed abstractiva tantum cognitione percipit. Sic ens , substantiam, vivens, & alia ejus generis abstracta cognoscimus , cum multa corinse per modum uniuS concipimus. Quin & sensum, seu actio nem quae circa assiectionem cerebro imprellam versatur , per speciem alienam, abstractiva scilicet cognitione mens percipit. Sed cognitio ipsis quae est actio circa objectum, ut expressim, vel repraesontatum, clarius fortasse cognoscitur. Haec sane ut

simplicissima, ita est praestantissima ,

quae nec subjectum exigit exterius in quod vim suam exerat, nec distinctum habet terminum , az citra mΟ- tum omnino perficitur; nee ullam

denique assectionem impressam , sed merum supponit objectum , quod cumque sit illud, etiam si non existat. Cum autem aliquid cognosco, mihi est evidens me cognoscere: adeo ut omnis animi cognitio fit cla-

SEARCH

MENU NAVIGATION