장음표시 사용
231쪽
intuetur , ut simul eas quae ex illo proxime deducuntur, conclusiones perspiciat. Nec absurde forsitan Platoni ca reminiscentia hoc modo explicari potest. Quid enim aliud est reminisci, ut ipse Ρlotinus definit, nisi accom-' modare figuris antiquis noVas nuperque venientes Z Quid recordari, nisi ex unius cognitione , in alterius cum illo colligati notitiam pervenire Θ Cum igitur mens etiam nullo docente, prosecta ab ijs, quorum ex prima & inchoata intelligentia genera cognovit,
species ipsas sigillatim perspicit ; tum
quodammodo reminiscitur, ac distin te evolvit, quae in principijs involuta delitescunt. Non enim recordamur nisi eorum, quorum confusam notitiam gerimus : verum haec posterius. V I. Hinc sane liquet, cur ille apud Platonem de Geometria rite . interrogatus responderit, tamquam illius
peritissimus disciplinae: gradatim quippe , atque artinciose int rrogatus , quid immediate ex principijs, aut prius demonstratis sequeretur, potuit intelligere. Cum igitur toties S. Augustinus rationes rerum menti nostrae esse
232쪽
insculptas tradit, nosque ubi de pulchritudine , aequalitate , justitia , a que de alijs judicamus , formas nobis
congenitaS, tamquam originales consulere : tum demum rem esse pulchram nos decernere, cum ideae pulchritudinis ingenitae quadrat. Cumque idem asserit nos rerum omnium rationes intus cernere, id pulchre eX- mat. atruplicat Doctor Angelicus de habitu 3. principiorum, quatenuS, InqUIt, um versales conceptioneS , quarum cognitio nobis est naturaliter iii sita,sunt quasi semina quaedam omnium sequentium cognitorum. VI. Nec forte ea sententia multum a veritate est aliena , qua nonnulli, ut formas, sic rationes rerum non actu , sed virtute tantum in natura simul, Sc intellectu nostro delitescere & utrasque ab ideis divinis , tamquam radios a sole dimanare arbitram tur: , sunt enim ideae omnium formarum primaevae regulae. Hinc Plato in ς texto de Rep. pulchre nos admonet qillud quod veritatem illis quae inte liguntur, & intelligenti lucem prae bet, boni ideam dicendam esse, scien- με
233쪽
dios DE MENTE Hu MAHAL tiae & veritatis intellectae causam. Quare mens nostra , ut multis placet , tamquam divinae essentiae imago res ipsas quodammodo complectis tur , non quidem actu, sed potentia, aptitudine quadam. Est enim velut speculum quod cuncta fere tum infra, tum supra nos constituta ex hibet. Ubi luce divina, quae illuminat omnem venientem in hunc mundum , aspergitur , atque istis rationibus praegnans , seipsam e potestate in actum promovet, sensibilia quae sunt, in altiorem Velut gradum evehuntur, & fiunt fulgidiora; eaque, ut Plotinus loquitur, animus part Tit , cum eorum absolutas pingit im κι,., i gines. Itaque ut ejusdem authori exemplo utar: Sicut in semine indivisa sunt omnia, atque ibi rationes insunt velut in uno centro collectae r sed alia illic oculi, alia manuum seminalis ratio est. Sic inchoatae rerum intelligentiae, velut quaedam seminales rationes menti sunt insculptae, non re, sed formaliter ut aiunt, diversae: eaeque doctrina, usu , & in
ditatione ex habitu obscuriori,& quasi
234쪽
L13ER SE CuNDus. 2 7 e potentia in actum prodeunt.
VII. Quod si ita est , nihil aliud
erit discere, quam reminisci, hoc est, ex ijs rebus quas per sensus accepimus , distinctas imagines exprimere
cum innatis rationibus conVenientes , 5c complicatas velut notiones evolvere. Platonis vero Ιententia isto quidem modo explicata facilius effugit Peripateticorum calumniam. Quod enim Plato docere identidem Videtur, memoriam nihil esse praeter recordationem superioris vitae, neque nos
ullo modo discere , sed reminiscendo ea recognoscere, quae soluti, & liberi in mundo intelligibili perspeximus;
Nec fieri ullo modo polle ut a pue- M. Tuuris tot rerum, atque tantarum inlitas,' 'Sc quas consignatas in animis notiones , quas ἐν ic ς Vocant, haberemuS , nisi animuS antequam corpus intrasset, rerum cognitione viguisset:
nec posset quae semper sunt, qua inque ideas appellat ille , corpore inclusus amioscere, nisi cognita attulis set ; neque ea plane Videre, cum repente in tam Insolitum, tamque perturbatum domicilium immigravit.
235쪽
io 8 D E MENTE Hu MANAHae, inquam, opiniones fictae, & va nae jam diuturnitate temporis extabuerunt: nec fere quisquam has ineptias revocat.
VIII. Unde ergo, inquies, rerum intelligibilium notiones hausit animus neque enim sensuum ministerio , ut jam ostensum est, eas accepimus. An menti nostrae non seminales tantum rationes , dc Velut quaedam initia scientiarum, sed species etiam , dc imagines insertae sunt, Sccongenitae 3 Multum quidem haec sententia , non Platonicis modo, sed etiam Augustino arrisit, eamque multis rationibus persuadere conati sunt, quas nunc breviter astringere, non dilatare volumus. Primum, ut nihil dicam de Angelis, quorum contem platio ad Theologos pertinet, quique
per ingenitas species rerum contemplantur eisentias : cum ipsae animantes impressias a natura rerum quasedam imagines acceperint, quid causae est, cur hominis mentem nudam, atque omnis cognitionis expertem
conditam fuisse statuamus 3 Multis quidem animantibus concessa est ii
236쪽
titia quaedam, quam instinctum vulgo dicunt , quo scilicet velut certo pondere impelluntur , & instigan-
quam , haec notitia nisi ab innatis rerum imaginibus proficiscitur3 Nam ea moliuntur , quae non proprias modo vires superant, sed etiam vix intelligentia assequi possumus. Omnibus quippe data est machinatio quaedam, atque incredibilis solertia tum ad sui conservationem, tum ad sui generis
propagationem. An non pleraque animalia quasdam artes videntur exercere : ut hirundines figuli nam , apes architecturam, araneolae textoriam
Nam quasi rete texunt, ut si quid inhaeserit, arripiant. Quod si aliquas
artes vel brutorum animis natura inseruit quid est cur homo omnium artium , dc scientiarum velut semina non acceperit ξ Atque illum animalium instinctum nihil este praeter imagines quasdam ingenitas, pene per suadet clariff. Chambraeus. Est enim
instinctus ille principium , dc quasi
fons omnium motionum: non m et
237쪽
iro DE MENTE HuMANA autem animal nisi per appetitum rhic praelucentem sibi imaginationem subsequitur, in qua plurimas esIe a natura impressas.magines hinc colligi possit, quod multa moliantur animantes, & quodammodo dijudicent quae species per sensus immissae nuntiare non potuerunt. Quid enim pullo nosse milvum prodesset, nisi eum sibi essie infestum judicaret λ Quo Verodocente id comperit 3 Nec necesse est hic mirabiles bestiarum industrias persequi: quanto se opere custodiant , ut in pastu circumspectent, ut in cubilibus delitescant. Multa ejusDodi afferri possunt, ex quibus conficitur providam, εc solertem naturam ipsis bestijs aliquas Mimagines inseruisse, ex quibus effectus quidam mirabiles manant, qui ad instinctum referri
solent. IX. Constans vero is est naturae ordo, ut quae in superioribus inveniuniatur meliore nota , eadem quoque in
inferioribus reperiantur , quasi inchoata , & adumbrata. Cum igitur Angelorum cognitio fere omnis aspeciebus congenitis ducatur , ani
238쪽
L1agR SECuNDus. 2ramantes contra perpaucas imagines a ceperint : profecto homo qui m dium sortitus est locum inter bruta, & Angelos, mentem videtur habere non omni notione, aut specie dectitutam : sed pauciores quam Angeli, plures Vero quam animantes accepit.
X. Accedit illud quoque in schola
Platonicorum adeo perVagatum , quod nemo quaerit id quod penitus ignorat. Nam cum obliviscimur , &quaerimus ut recordemur , ubi tamdem 'quaerimus nisi in ipsa memoria Et ibi si aliud pro alio forte osseratur, resipuimus , donec illud occurrat. quod quaerimus ; & cum occurreri dicimus, hoc est. Quod non diceremus, nisi agnosceremus ; nec agnosceremus , nisi meminissemus. Certe ergo obliti fueramus. An non totum exciderat 3 sed a parte qua tenebatur, pars alia quaerebatur, quia sentiebat se memoria non simul volvere,
quod simul solebat, & quasi de
truncata consuetudine claudicans ,reddi quod deerat, flagitabat. XI. Ac saepe animus rerum investia
239쪽
diri DE MENTE HuMANA gans naturas, & affectiones, inventae veritati acquiescit. Quasdam igituc
notiones rerum gerit, quae quidem sorte erant in memoria vel intellectu: sed ita abditae, & retrusae, ut nisi ad monente aliquo eruerentur, cogitari non posthiat. Jam ne amissi im quidem quaerere poterimus , quod omnino obliti sumus. Hinc minime recorda mur eorum , quae cum recenS nati sumus, nobis contigerunt. Nam tota ta tum hoc tempus validissima oblita vione sepultum est. Sed est alia 'uae- dam oblivio recordationi, reVisen daeque veritati propior, atque Vici- nior , ut cum nos vidisse aliquando ' hominem , atque nosse assirmamus D sed ubi , aut quomodo, aut apud γ' quem nobis in notitiam venerit, sa-υ tagimus repetere , atque recolere ;υ quod cum ille commemoraVerit, repente tota res memoriae, quasi lusa men infunditur, nihil amplius ut re-υ miniscamur, laboratur. Idem prorsus nobis usu venit, cum rerum notitias adipiscimur. Quaerimus enim quasi perditas , & inventas agnoscitnus. Rem unam saepe cum altera compta
240쪽
nimus, atque ex principiis jam per spectis alia colligimus. Quae omnia explicari vix possunt, nisi admittamus
anticipationes quasdam VeritatiS , rationes , Sc regulas menti infixas, aut praesentes, ad quas ea quae percipimus,
XII. Cum etiam de rerum Veritate judicamus, aut quae a Doctore proponuntur , approbamuS : cum rite, atque ex ordine interrogati, apte resepondemus, nihil quam ipsae notiones ac veluti regulae animo infixae consuluntur. Profecto difficile est constituere unde circuli, atque aliarum figurarum ideas , numerorum rationes adeo perfectas, & absolutas mens exceperit : nusquam enim verum in corporibus circulum per sensus accepimus. Quare summa aequalitate delectamur Θ Unde fit ut tanto meliora esse fisjudicem quae oculis cerno , quanto
pro sui natura viciniora sunt ijs, quae με animo intelligo 3 Illud ergo ut proia με babile quiddam statui potest, menti nostrae quasdam imagines, tamquam idearum characteres insculptas fuisse: , quamVis eas corpore corruptibili
