De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

tum rei imaginem depingit; ubi judicat, duas aut plures imagines copulat,& nectit communis existentiae vinculo. Sed ubi discurrit, & ratiocinatur, motu quodam agitur circulari, qui ut videtur Platonicis, naturae incorruptibilis , & Coelestis maxime propriuSest. Quandiu enim menS nostra Va- rias propositiones efformat, dc conjungit , quasi recta progreditur, nec omnino discurrit, donec velut in orbem acta primas notiones cum posterioribus jungat. Quod quidem in eo

argumentationis genere , quod sorites dicitur, manifestum est. In hoc enim quasi quibusdam gradibus conscendimus, nec aliud quam acerVuS propositionum essicitur , nisi prima notio cum ultima copuletur. Hinc illa gradatio nullam habet argumentationis formam. Aphricano virtutem indus tria, virtus gloriam , gloria aemulos Comparavit , nisi regressit quodam animus primam notionem cum postrema consociet & concludat : ergo Aphricani industria aemulos conpara-

I I. Omnis autem Argumentatio

272쪽

x G DE MENTE HuMANA vei Syllogismo continetur , vel ad

eum referri potest. Cum enim propositionis extrema ita inter se cohaerent , ut attributi cum subjecto nexus luceat ipse per se se; tum illa aut

simplex mentis judicium , aut principium quoddam designat, cujus cognitio intelligentia nominatur. Sed ubi non ita plana est attributi cum subjecto societas , tum ea propositio aut quaestio, aut problema dici solet. Quare ideam quandam inquirimus, in qua & subjectum 5c attributum Con-Veniant , quae aut argumentum , aut

medius terminus appellatur. Subiectum & attributum propositae quaestionis , cum medio termino seorsum jumguntur in praemissis: in ipsa conclusione tandem inter se devinciuntur Tumque ex quaestione fit conclusio , cujus cognitio scientiae nomen sibi vindicat, ubi est clara & certa ratione subnixa. Quod quidem ex attentione ipsa & accurata rei consider

tione,stabili persuasione dc intellectualis luminis evidentia dignosci potest.

Quod si ratio ipsa, quae assertur, ementata claritate rationem perstringit, M

273쪽

L1BER Τ-TIus. 2 7 negligenter attendenti Vera, aut evi den S apparet, tum error, aut falsa pe

si iasio dicenda est , si veritate ipsa destituitur: aut si sorte vera est , judicium efficit inconsidium , dc teme rarium. At si ratio ipsa, quae affer Itur tenuis est 3c popularis, cum duci bitatione conjunina , non firma & ac curata, tuns inio solet appellari ;

in qua non omnino acquieicit ani-l

III. Exempla deesse non possbiat,

cum totius vitae tenor, atque Omnis humana cognitio, raciocinatione quadam perfici videatur. Quid enim agimus quod agendum prius non judice- mus, idque raciocinando non colligamus 3 nihil molimur quod prius aliqua ratione ducti ita faciendum esse decretum non fuerit. Ac licet in ijs, quae longa assiletudine prompte , &sacile operamur, nullus deliberationi, aut argumentationi locus esse videatur non idcirco tamen omnis discursus abest. Cum hic fortasse nullas stemporis moras postulet, maxime ubi nullo obice retardatur. Cumque omnis habitus usu, & exercitio confirme

L iiij

274쪽

i 8 DE MENTE Hu MANAtur, haud verisimile putem nullam esse

argumentationem , ubi expedita est , SP parata. Nam sola mentis tarditas in causa est, cur in temporis momento ipsa argumentatio non perficiatur.

An lumen in instanti propagatur, Scvisus in momento objecta contuetur, mens ipsa rerum imagines eadem celeritate depingit, atqu nam cum altera judicando conjungit, non poterit vero citra longiorem temporiS moram unum ex alio colligere, & eskctum e causa deducere an mentes separatae, vel ipsi angeli non discurrunt colligunt res diversas, inter se conferunt , nec cogitationes suas per temporum intervalla distendunt. Illud sane non est probabile Angelos simplici duntaxat intuitu, non perfecto

iudicio , aut raciocinio cuncta percipere : nec video cur species aut rerum imagines non copulent, aut disjungant : neque ij citra discursum pon1unt tot imagines inter se componere. Nihil-ne probant, numquam-ne concludunt Z verum de cognitione Angelorum nihil littinet dicere. Hoc tantum volumus, totum Vitae contexis

275쪽

L18ER TERTIus. 2 'tum nihil esse praeter inexplicabilem syllogismorum teriem: Alioqui impetu , non ratione duce, neque ut homines decet, operamur. V. Incredibilis quidem est ea mentis celeritas , qua ex uno in aliud prolestis illa dc spiritalis natura nullis temporum spatijs, uti nec locorum angustijs concluditur;cessare non potest, nec quicquam fere aliud, nisi sensuum infirmitas moram injicit. Quin & n tiones a sensibus acceptas , vel etiam inventas , dc naturali solertia excogitatas tam celeriter mens in ordinem digerit, dum alias seligit, alias repudiat; illas excitat, has inhibet, ut ne cogitare quidem , vel attendere Videatur. Ordo notionum , delectus cogitationum citra ratiocinium essici vix potest; omnes tamen actiones

antevertit.

V I. Illud sane minime praetereundum est, quod ubi mens cogitationes suas disponit, Sc cogit in ordinem , 'et ratiocinatur , quasdam sequatur

greditur, dilcurrit, Ila OpuS erumpit, atque in plura vel eodem temporis momento vim suam impendit: sed coe

276쪽

. aso DE MENTE HuMANA leges. de quibus vix cogitat. Nisi enim directrices illas regulas consulat, ni hil quod illam deceat, nihil fere humani aggreditur. Et tamen perpauci sunt homines, quibus illae regulae perse pectae sint: quamvis omnes quodamnaturae tyrocinio eruditi ad eas leges sua opera & discursus exigant. Idem fere nobis accidit quod ijs qui musicam , vel scribendi artem callent, qui ad praescripta artis non intendunt animum , nisi forte cum in ipsam artem peccant. Sic natura duce praecepta fere omnia, quae postea longo studio, dc magna industria a Dialecticis tr

dita sunt , sequimur : adeo ut artem ipsam ratiocinatricem a natura edocti este videamur. Neque enim artem

ab ijs regulis & praeceptis,quibus optifices in agendo diriguntur , secernimus. Eruditi quidem , dc exercitati

prompte dc expedite operantur, nec videntur de ijs cogitare: nec minus ta men ab ea arte reguntur, quam qui artis rudimenta nondum posuere: nec

agendi facilitas, & exercitatio habitum ipsum perimit, sed perficit. Neccio quo id fiat modo , fit tamen ,

277쪽

L 13 an T E R et 1 u s. ast ut cum mens ratiocinatur, vel quiddam molitur, res i psas quas actu percipit, aut efficit cum alijs de quibus ne cogitat quidem, nec forte recordatur , conjungat. Neque enim dum haec scribo , in mentem V niunt regulae Grammatices, quibus congrua , atque inoffensa Vocum copulatio , dc structura pretecipitur. His tamen , ut possum , utor, licet forte jamdiu e memoria exciderint. Idem plane usu venit cum aliquid addisicimus : mens figuris, Sc notionibus antiquis , ut loquitur Plotinus , n

Vas nuperque venientes accommodat,& ex obscuriore habitu in actum prodit: quae in memoriae penetraliabus delitescebant, in apertum profert, quaeque dispersa erant, colligit:

nec tamen anticipatas illas cognitiones percipit, quamVis eas cum

opus est , in usum adhibeat. Quotusquisque Aristotelis Topica , vel

Analytica priora tenet animo comprehensa 3 & tamen naturali quadam industria multa argumenta CXcogitamus, definimus , partimur, concludimus : inventa ordine quam opti-

278쪽

tiones ita disiponimus , ut syllogismus ex ijs absolutus exsurgat: adeo ut ars illa veri & falsi disceptatrix &judex nobiscum nasci, EM ab ipsa

oriri natura videatur. Quamvis usus, exercitatio, disciplina huic a natura inchoatae scientiae incrementum, Scperfectionem suam dederint. Idem prorsus in caeteris disciplinis contingit : nam omnes initium a natura, iummam ab usu, & longa obseria Vatione acceperunt. Scientiarum

quippe principia & veluti lumina

non tam discuntur, si Platonicis credimus , quam in memoriam reV Cantur; eaque velut nota sibi & familiaria mens statim agnoscit , Mapprobat. ConclusioneS cum principi js consertae aliquo admonente , non docente statim cernuntur. SiC

scientia quae nihil est quam syllo

gismorum , & demonstrationum contextus acquiritur; seu praeformatas rerum imagines menti insculptas habeamus ; seu notiones tantum , &velut semina in animi solo sparsa, studio & meditatione, tamquam

279쪽

L 1 3 E R T ERTIus. 2s3 plantae cultoris industria irrigatae, inperfectam scientiam adolescant: seu

denique luce idearum mens irradiata veras & immobiles rerum causaS . non alibi quam in rationibus aeter nis , & in veritate objectiva con templetur. Tum enim rci cujusque naturam animo complectimur, quando eam cum exemplari , ad cujus similitudinem fuit procreata, com ponimus. Sensus nihil quam accidentia percipiunt, essentias rerum non perVadunt, neque ex ijs certa animi comprehensio colligitur. Fallaces interdum sunt nuntii, qui solent nobis illudere circa rerum umbras, nec constantes, nec lucidas versantur; neque claram, & immutabilem scientiam, sed opiniones dumtaxat ingene rant , dc mentis aciem ad inferiora detorquent. Hoc enim imperitos ab

eruditis discriminat, quod illi notionibus , quas per sensus hausere ,

velut illigati non ultra intendant animum. ut obscuriores illas notiones explicent, atque in sua primcipia resolvant. Docti vero intimas rerum essentias , genera, differe

280쪽

tias exquirant, quae quidem rationis solertia , via quoque, & methodo, ac doctrina consequuntur: nec sensus omnino tamquam inutiles di mittunt, neque in ijs plane acquies. Cunt. Nam rerum existentiam pecanternuntios sensias accipimus e sed essentias & veluti rerum penetralia mens sola percipit : ac duplici lumine , tum innato , tum infuso tamquam duabus alis evecta , causas omnes tum proximas 3c continentes, tum aeternas, & immutabiles pervestigat. Hoc quidem pacto Ρlat nicos inter & Peripateticos convenire posse jam idemtidem ostendimus. Sed nimis secus forsitan evagamur.

VII. Huc igitur redeundum, mentem quasdam habere leges argumentationum sibi congenitas , ex quarum observatione prodierunt re

gulae syllogisticae , quae tu schori

summo studio , nescio quanta utilitate addiscuntur. Utiliu es sunt sertassis ad eas artes , quae vulgi opinionibus continentur , quam ad scientias , quae in naturae investig

SEARCH

MENU NAVIGATION