De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

forte momenti communes loci, ex qui bus eae ducuntur probationes quas Ariastoteles inartificiales Vocat , quaeque ex causa ipsa ducuntur, ut praejudicia, Tumor,tormenta, juSjurandum, testes, de quibus agere nostri non est instituti. 1d unum magis ad propositum, ut quβntum testimonio, vel authoritati tribuendum sit, paulo diligentius intueamur. Nam ut pulchre magnarVir eruditionis jam observavit : vis illa animi, qua verum a falso secernimus, quamque nunc formare dc perficere instituimus , non tam in scientiarum contemplatione versetur , quod perpaucorum hominum est, quam in ijs dijudicandis, quae ad vitae humanae rationem , dc communeS hominum eve

i tus pertinent. Jam duo sunt potissit iniun, quae nos de rei alicujus verita-lte certos faciunt, ratio, Ss autoritas ;l Illa scientiam , haec fidem habet. t Quanquam & authoritas ratione ipsal nititur; nam id rectae rationis usus exi

l git, non solum ut divino testimonio, i quod nobis tot signis Sc portentis , tot Prophetarum Oraculis , & mille argumentis illuxit : sed etiam , ut

302쪽

minum relatione accetimus, fidem adhibeamus. Magna pars cognitio nis nostrae ex ijs fontibus manat ;nec quisquam nisi insanire velit, innumera pene, quae sunt in historiae monumentis consignata, aut in dis sitis regionibus observata , & Οmnium consensione recepta , in dubium revocabit. Sed ne in diversum nimia credulitate peccemus, cautio est. Non enim id omne credere necesse est , quod non repugnat, quodque nullo satis idoneo autore constat. Et quidem cum portentosa & prodigijs similia ; cum aut daemonum , aut magorum praestigiae , aut quaedam narrantur miracula , non statim ad communes locos divertendum, nec omnibus ex aequo fides habenda , vel omnino detrahenda. Nimium simplic sumus, sit quae sunt incredibilia, nullo

certo autore dispersa, quae ipsa credulitate , ut fit , incrementum accepe runt , ut indubitata recipimuS , ea ratione ducti , quod nihil non fieri a

Deo possit. Contra vero in deformis pertinaciae crimen incurrimuS, cum

303쪽

8 DE MENTE HuMANA. ijs quae oculati testes sanctitate , de doctrina praecellentes publice facta referunt, ut quae S. Augustinus lib. 1 11. de civitate Dei , dc alij patres narrant a se visa, fidem detrahimus, non alia persuasi ratione, quam quod sint insolita, praeter naturae ordinem,l falsis persaepe rumoribus sparsit , & acredulis mirum in modrim aucta. Ιi quippe fingunt simul, creduntque , neque alij magis fallere amant, quam qui facile falluntur, quod vitium incuriosis potissimum invenitur. Percunctatorem fugito, nam garrulus idem est, Nec retinent patulae commissa fideliter aureS. Quod si tamen rem totam ad rectam Tationem exigimus, id forte nobis liquebit veris miraculis tot falsa,& co istentitia fidem adferre, non detrahereri numquam enim homines miraculisl falso jactatis crederent, ni quaedam eci sent non falso vulgata. Quemadmodum,ut exemplo Viri clarissimi utar,n, mo unquam tot falsis remediis quae circulatores venditant,se deludi pateretur,

nisi id contingeret, vel desperatissimos

304쪽

L 1 AER TERTIus. 27'morbos nonnullis interdum remediis

profligari. Quod si quis immortalitatem promittat, nemo fere ei fidem adhibuerit : cum nullo id exemplo muniatur. Perpauci itaque aut nulli tot falsis miraculis , tot magorum praestigijs, aut maleficijs crederent , nisi multa ex ijs vera, a summis etiam viris tradita fuissent, & probata; quorum authoritate , & experientia multitudo ipsa eo sensim est inclinata, ut falsis etiam fidem habeat. Cum enim non possit vera a falsis distingu re ; e quidem ducitur ut Vera omnia esse existimet. Atque haud scio an

daemones, aut magi, aut, energumeni , aut reVelationes, aut miracula in animum cujusquam venire potuissensi si nihil ex ijs omnibus unquam eXtitisset, nedum omnium pene hominum dc aetatum testimonijs potuissent & consensu comprobari. Neque id nunc agimus, ut quae nonnulli judiciorum pravitate convellere conantur, hoc loco demonstremus. Id unum volumus, in rerum gestarum fide multorum Sc doctrina, Sc morum sanctitate praecellentium testimonio, praesertIm cum

305쪽

de rebus a se visis, vel auditis testantur, potius credi Oportere, quam perpaucis hominibus.qui negat quidpiam

a se visum esse aut comprehensum. Quodque tacito omnium consensu receptum est , plurimum authoritatis habet, cum de rerum existentia, non de occulta veritate agitur. Cum enim rei natura paulo abstrusior inquiritur, tum multitudinis consensu,aut sum a-gijs stare non necesse est. Illa enim simpliciter, Sc secundum se expendi debet; eaque cum sit immutabilis , ubique & semper est vera, uec ullis exceptionibus locus esse potest. Sed

cum de rerum quae in moribuS,aut usu hominum positae sunt, existentia ago tur , tum quid ut plurimum accidat, intuendum ; rerum & personarum complexus , circunstantiae tum communeS ,tum propriae, ex quibus innumerabilis argumentorum copia oritur, sunt inter se conferendae. Quod si in omnibus veritatis indicia appareant ;si exteriores circunstantiae, ut testimonia quibus ad credendum inducimur, cum internis & ad rem ipsam pertinentibus consentiant , tum quidem

306쪽

non assentiri non possumus. At si aliae alias infirment,si particulares circuniarantiae ex personarum moribus, studiis, fortuna, loco, tempore, facultatibus, instrumentis, aut alijs locis ductae, i)s quae sunt magis communes adversantur , tum assensio cohibenda. Quantumvis ex. gr. fides sit adhibenda publicis tabulis , si signator ante diem tabularum decess erit,inexpugnabilis probatio adversus communem conjecturam futura est. X. Neque tamen in ijs quae ad communem hominum vitam spectant, de monstrationes Mathematicae sunt exigendae ; uti nec Geometra cuiquam

erudito satis fecerit , si populari utatur ratione. Inter quaestionem Sc rationem Geometricam nexus sit indi

solubilis necesse est , non item inter dialecticum problema & argumentum. Quod credibilius est , ut dustum fuit , sequimur ; idque potissimum in conjecturis obtinet, ubi an quid factum sit inquirimus. Ut in illa apud Ciceronem conjectura : Insidiatus est Clodius Miloni, non Milo Clodio. Ille cum robustis,

307쪽

,8, DE MENTE Hu MANAhic cum mulierum comitatu ; ille in equo, hic in rheda ; ille expeditus , hic penula irretitus. Plurima hujus generis occurrunt exempla, ex quibus planum fit circumstantias commUnes 3c proprias expendi, & quod verisimilius est, sequi oportere. At si di

versa utrarumque momenta libran

tur, ita ut dissicile sit judicium: tum praestat assensum cohibere, quam prς-cipitare sententiam. X I Eadem prope est ratio signorum, quae indicia dicuntur. Nam quae sunti necessaria, Eu cum rebus indivulsa , dei his nulla potest esse contentio : sed quae dubia sunt , argumentis egent. Signum est per quod aliud intelligitur; j sive rei jam factae sit indicium: ut exl sanguine ccedes colligitur: cum tamen ex alia quoque causa essc possit. Nec necesse est, ut qui vestem cruentam habuerit, idem homicidium fecerit.' Sed si inimicus , si ante minatus , sit eodem loco fuit. Adde illa , clamor sublatus est, latuisti, profugisti, spiculum in corpore inventum : jam quae dubia erant, tum videntur certa. Sic

Ec Medici, ex signis de morborum

308쪽

L 1 AER TERTIus. 283 exitu judicant: S reip. administrato res,aut duces,ex signis qxu; futura sunt, colligunt. Nam quς plerumque sunt observata,hi C signa creduntur,aut pr gnostica; ut si rubet luna, signum Venti est : sic ut Virgilio videtur, clamosa cornix pluviae futurae signum est , Et cornix plena pluviam vocat improba Voc .

CAPUT TERTIUM.

De argumentationis altera diυisione,

ubi de artifici a f)Logismi

structura.

I. A C de Topicis aut dialecticis ara I gumentis hactenus. Nunc de

Analyticis,quq nec communia sunt,nec peregrina, sed cuique scientiae propria, paulo fusiore stylo dicendum. Omnis pene argumentatio Analytica syllogis. mo constat,uel inductione.Syllogismus ad docendum, inductio ad inveniendum aptior. Ex universali quiddam particulare , Vel ex toto pars aliqua in syllogismo plerumque concluditur.

309쪽

Inductio contra ex multis singularibus quiddam universale , aut ex partibus totum colligit. Nec inconcinne Clau- bergius inductionem cum agditione arithmetica, syllogismum cum subductione comparat. Nam ut in addi tione ex multis numeris in unum collectis summa conficitur ita ex multis observationibus aut exemplis generale quoddam axioma per inductionemessicitur: ut si quis metallum omne esse ductile hinc concluderet, quod aurum, argentum & alia metalla malleo subacta extendi soleant ; non

item lapides qui frangi, aut ligna quae in longum findi cernimus. Simili quadam ratione ut in subductione arithmetica ex duobus numeris tertius eruitur: ex. gr. si ex denario numero septenarium detraxeris, palam est ternarium esse residuum : ita in syllogi mo ex duabus praemissis, quarum una majoris, altera minoris numeri locum Obtinet, conclusio Velut pars ex toto

deducitur. Atque ut additio per subsetractionem , & vicissim substractio: per additionem probatur: sic induc

tio per syllogismum, de syllogismus

310쪽

LIBER TERTIus 28sper inductionem non illustrari mo- Ido, sed etiam confirmari solet. Ac de inductione quidem , quae me judicio ad rerum naturalium indagationem est maxime necellaria, postea dicemus. Nunc veri ea prosequamur

quae ad syllogismum pertinent, ijs omissis quae plus subtilitatis quam ut litatis habent. iII. Ac primum de syllogismo non ut Physici, quod jam a nobis essectum est, sed ut Logici, & quae sunt

maxime necessaria dicamus. Nam e quo ab Aristotele ars syllogistica inventa fuit. 8c certis regulis illigata, infiniti prope libri hac de re conscripti sunt: quo mihi tutius erit id argumenti summa brevitate decurrere. Primum de materia syllogismi, tum de forma, aut dispossitione dicendum. Ex duobus potissimum non syllogis

mus tantum, sed Sc omnis , quaecumque sit argumentatio, componitur, antecedente scilicet 8c consequente. Illud notius esse debet Sc clarius: ex eo quippe manat id quod consequens dicitur, aut conclusio. Ante

cedens in syllogismo duplici proposi-

SEARCH

MENU NAVIGATION