De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

86 DE MENTE Hu MANAtione constat. Quae primo loco ponitur , maior, quae sequitur, minor solet appellari. Tria sunt enim, ut pulchre Aristoteles , quae in omni scientia, aut dGo stratione occurrunt : si1bjectumia quo attrihutum demonstratur ; affectio ipsa, vel attributum quod subjecto inest ; δc principium vel ratio per quam subjecto proprietatem messe ostenditur. Subjectatum de quo fit demonstratio, minus extremum, quod minus pateat, saltem ut plurimum proprietas vel affectio , quae probatur , majuS eXtr

mum solet appellari. Illud in conclusione subjecti locum obtinet, hoc attributi: sed communis ille terminus , qui instar vinculi subjectum

cum attributo in praemissis connectit, argumentum, aut medius terminus nominatur.Exempla passim occurrunt. III. Quaestio proponitur an terrast rotundo, atque ut ex dubia quae tione fiat certa conclusio, postulatur. . Terra subjectum est, aut minus eXtr mum et rotunditas est affectio . seu proprietas demonstranda : medium

milia quaerendum per quod attribu-

312쪽

L13ER TERTIus. 28 tum subjecto convenire planum fiat. Id sane multiplex esse potest. Quodv. gr. radijs lolaribus terra paulatina illustretur: aut etiam quod in lunari defectione umbra telluris semper rotunda videatur : vel denique quod gravia in terram ad perpendiculum

decidant: ut alias omittam rationes

quae in syllogismo tanquam media, vel argumenta sumi possunt: hinc fieri syllogismus ita poterit. Quod rotundam umbram projicit, est figurae globosae: sed terra umbram pro)icit rotundam, in lunari videlicet eclipsi: ) ergo terra est figurae globosae. Vel sic, corpus quod lumen solis non simul, sed paulatim excipit, est figurae rotundae: sed terra lumen solis ita excipit, ergo &c. Subjectum itaque conclusionis in secunda, seu

minore propositione cum termino communi : ut conclusionis attributum cum eodem medio consociatum

in prima occurrit propositione. Hinc illud minoris , hoc majoris termini

nomen obtinet. CommuniS Vero te minus, postquam ambos extremos in

praemissis devinxit, conclusionem non

313쪽

Ds MENTE HuMANA ingreditur : sed conciliatoris munere defunctus, cos dimittit in conclusione conjunctoS. IV. Neque id necesse est admonere , quod ita notum , & pervulgatum est, ut nihil fere magis : ex varia nempe

communis termini cum Utroque eX-

tremo connexione diversas syllogisi morum figuras prodire. Cum medius, seu communis terminus in majore propositione subjecti, in minore attributi locum tenet, tum prima oritur figura. Cum in utraque praemissa medius terminus praedicatur, secundam efficit figuram. In tertia, contra evenit: nam medium in duabus praemissis subjicitur; nec aliter medium Cum extremis, ut apta fiat conclusio, necti poterit. Nam quae Galeno tribuitur quarta figura : cum scilicet medium in majore propositione praedicatur, in minore subjicitur , necessario quidem, Verum ut loquitur

Averroes, ex machinatione quadam, ac praeter expectationem animi con cludit. .

V. Quamobrem varia medij cum extremis dispositio tres figuras efficit,

314쪽

LIBER TERTI Us. 289

ut modi ex quantitate 5c qualitate propositionum pendent. Hos ut libitum est, vel augent, vel minuunt.

Verum ea res non tanti est ut movere controversias debeat. Atque ijs ultro accedimus , qui primam figuram non modo persectissimam, Iedunam pene necessariam judicant. Nam omnia quaestionum genera concludi in ea pollunt: affirmantia , negantia, universalia, particularia : cum in secunda figura , tantum negantia : in tertia particularia dumtaxat probari possint. In prima terminorum dispositio naturalis est maxime, S dilucida : nihil in ea deest , nihil abundat: non item in secunda & tertia , quae varietati potius Sc ornatui , quam necessitati serviunt. Exempla figurarum aut modorum asserre facillimum esset: sed res est adeo trita, & nota, ut lonsiore explicatione non egeat.

V. Illud multo utilius, dc praestabilius fuerit primos artis syllogisticae fontes aperire , & praecipuas velut

leges constituere. Cum omnis ratiocinij aut syllogismi ratio in eo versetur, ut ex dubia quaestione fiat cer-

315쪽

1yo DE MENTE HuMANA ta conclusio , & quod ante obscurum erat, aut confusum, jam clarum evadat, & perspectum : vel quod eodem recidit, ut ex uno aut pluribus judicijs, aliud quoddam emergat : id ante omnia necesse est, ut judicia quae lucem sequentibus afferunt, clara sint, Sc certa r seu principia quaedam sint lucida per se & aperta : seu in principia , aut Veritates primas resol-

Vantur. Tum vero ea certa erunt, Sc

perspicua , si termini quibus tamquam materia constant , clare percipiantur , si distinctas in mente ideas efforment. Quare dc ideae rerum dilucidae, & judicia ex ijs composita omnino certa, & apta inter ipse judicia connexio , Vim omnem,& perfectionem aut ratiocinii, aut

syllogismi essiciunt. Horum si quid

deficit , ipsa ratiocinatio in vitio est. Quoiu utique non tam dialecticae formulae , quam nativum ingenij lumen

deprehendit. Nam si quid inest in syllogisino vitii , id magis in perceptionum confusione , aut pravitate judiciorum, aut materia ipsa de qua ratiocinamur , quam in forma syllo,

316쪽

gistica delitescit: quotus enim quis que in publicis actionibus syllogisse

mos adhibet ad leges dialecticas efformatosὶ Horum nisi in disputationibus nullus pene est usus: nemo inter colloquendum , aut docendum . . syllogismis utitur : aut si quis eos adhibeat , non eam propositionum seriem , quae in scholis est usitata contexit, sed plerumque conclusio,

praemissis praeponitur , aut minor propositio primo loco reponitur. Interim conclusio ipsa reticetur.Nec Mathematici quibus major est demonDirationum cura, syllogismorum propositiones ex ordine deducunt : nec

sparsis utuntur syllogismis, quod Dia lecticis in usu est : sed ex principijs

extra omnem controVersiam positis,

atque ex jam probatis propositioni bus alias colligunt, quae lucem ponterioribus afferunt: omissa syllogis rica serie , quae prolixa plerumque& obscura est, neque omnia quae ad rei propositae veritatem pertinent,

complecti potest. V I. Quae quidem non eo dixerim, quo usitatum in scholis disputatio-

317쪽

1 1 DE MENTE Hu MANAnum morem velim

Neque enim me fugit animorum collisio, quantum exercitationes scholasticae acuendis ingenijs, aut in veri falsi discrimine, formando judicio momenti afferant. Quin Sc celeritas illa ac brevitas respondendi & lacessendi, ad artes civiles , in quibus hominum vita

Versatur, plurimum confert. Nam extempoream auget dicendi facultatem : atque ubi ex hoc velut conflictu incaluit animus, multa CXcΟ-gitat. Tum enim vires sua. exerit, ut notiones velut sepultas excitet, easique quam potest perspicue dc plane exprimat: in quo polita sit quinio,

aut praecipua versetur dissicultas , intuetur acrius, eamque ut reVellat,

totus incumbit. Ac privata quidem studia languidiora sunt , eaque nisi in lucem proferantur , falsa plerumque scientiae persuasione nos fallunt. Sed cautio est ne disputationis aestu abrepti , non tam Veritatis, quam victoriae studio teneamur. Nihil enima veritatis luce nos longius abdit cit, quam vehemens illa contentio , reprehendere quantum illa

318쪽

Li arx ΤERT ius quae Velut tempestas quaedam huc illuc nos jactat , & extra propositam quaestionem plerumque abripit. Ipse dimicatio , cum paulo acrior est, tot perturbationum velut fluctibus animum exagitat, ut vix apud se esse possit. Ira persaepe, vincendi studium, aemulatio, pudor, deformis pertinacia tenebras ossiundunt animo, non eum veritatis luce complent. Qu'd de GrqcisTullius,hoc in nobis plerumque

experimur , ut verborum contΓΟVet-siae plures torqueant contentioniS cupidiores, quam Veritatis. VII. Et certe nisi caveamus, id plerumque nobis usuvenit, ut ex longa disputat nae eonsuetudine,contradicendi quadam libidine, quod vitium in vita civili est maximum,laboremus, atque in eo toti simus,ut aliorum dicta aut placita cavillemur ; ac de veritate parum solliciti nihil quam argutias consectemur: tum demum ipsi ingeniosi nobis videmur,si nihil certi, nihil

constituti habeamus. Hinc in omni vi ta fluctuat animus , nec quicquam magis, quam veritatis lucem reformidat ; contentionum amans, adversus

N iij

319쪽

omnibus , ad ostentationem compositus, victoriam consequitur , non Veritatem , lites amat, ac nihil aeque metuit quam a ratione vinci. Itiaque

ea in di sputando est adhibenda mod ratio , ut animus semper sit sui potens, nec perturbationibus impelli , sed rationi auscultare debet ; hanc velut ducem sequi, non praeire, non opiniones suas, vel ab omni sensu hominis remotas defendere. Atque illi, ut mi hi videtur , optime adolescentibus consulunt, qui censent nonnihil ab ijs operae Mathematicis disciplinis da ri oportere, priusquam se ad Logicam, aut Philosophiam serio conferant. Praeterquam enim quod Mathematicet scientiae exercent judicium, vim ingeni, quodammodo augent, & ad difficillima quaeque capienda magis idoneum efficiunt : sunt etiam pacatiores, &meditationibus potius , quam contrO- versiis continentur. Verae dc solidae

demonstrationum leges in ijs usu , de

exercitatione magis quam praeceptis docentur : ex certis 5c concessis probant insequentia; nihil tanquam principium admittunt, nisi clare perspe

320쪽

Lias κ TERTIus. tum, & naturali lumine cognitum rnullus in ijs aut confusioni, aut errori locus est; non tam refellunt quam probant: lidq demonstrationis quemdam , ut ita dicam , gustum ingenerant , quo quidem mens perfusa par, logismos , aut cavillationes facile d prehendit.

CAPUT QUARTUM.

De Syllogismis conjunctis ct com-' positis.

I rum major propositio est composita , atque ipsam complectitur conclusionem, longe sunt in congressibus hominum, ac sermonibus frequentiores, quam ij de quibus mox tractatum fuit, Syllogisimi simplices, qui perraro nisi forte in publicis scholarum exercitationibus usurpantur. Major autem propositio ut hypothetica est, vel disjunctiva , vel copulata , sic varios procreat Syllogismos, quo rum exempla asserre nihil necesse est;

SEARCH

MENU NAVIGATION