De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

, DE MENTE Hu MANAgna ex parete nos lateant , nisi quod 1ensus obtusiores habeamus , quam

ut minima quaeque corpora intueri aut percipere valeamuS. Hinc microscopij usus quot nobis 'ante incognita retexit 3 telescopij vel tubi optici beneficio quanta in Coelo deprehendimus solutio. XIII. Ista quidem ad summum nihil aliud conficiunt, quam res sensibiles , Sccorporeas per sensus ipsos ad mentem deduci oportere, & ab ea percipi: co Porum quidem existentiam citra senta 1lium opem aflequi non possumus; at eorum naturam Sc principia sensus ipse Oh,α'l non perspicit. Nam, ut scite Verula P Rc a 4mius, sensus plerumque nos destituit, laut decipit. Multa sensum minime impeditum effugiunt, aut corporum subtilitate, aut partium minutijs , aut loci distantia , aut tarditate , atque

etiam velocitate motus , aut familia-isitate objecti. Postremo omniS , inquit , informatio sensuum est ex anatalogia hominis, non ex analogia unuversi : hoc est , de rebus tantum j

l dicamus, ut nostra afficiunt corpora ,

t non ut in seipsis existunt. Hinc aerem

52쪽

L P ER PRIMus. 23 rem dc subtiliora quaeque corpora, pene nihil esse arbitramur , quia sensus nostros minus feriunt. Atque in hoc omnino decipimur, quod sensibilia ut a nobis percipiuntur , non ut revera sunt, sed ex impressione quam in sensuum organis essiciunt , non ex

eorum natura metiamur: omnis adeo nostra contemplatio aspectu oculorum, aut manuum contactu quodammodo

finitur : Cum sensius ipse regendus sit, &exquisitis instrumentis adjuvandos. Sic sensus menti praebent occasio nem , ut percipiat corporum naturaS, ac de iis judicium ferat. Nec neces iees h ut omnium quae mens percipit, haustas a sensibus habeat imagines, aut ubique eas consulat. Sed multa sunt vel inter corpora, quae intellectu solo consequimur , quaeque nullum in cerebro vestigium , nullam habent imaginem, ut suo loco uberius ostende mus , cum de natura animi dissere

XIV. Sed urgent nonnulli; quorsum; bje animus infusus fuit corpori, nisi ut per

sensus internuncios rerum cognitionem acciperet ξ Ut concedam eam esset Ri-

53쪽

Σ6 DE MENTE HuMANA ex parte causam , cur homo fuerit ex mente & corpore compositus: non illat tamen sola est. Nam si in statu inno' centiae permansisset, menS non a compore,sed a Deo ipso , cujus est imago, edocta esset , 8c veritatis ipsius luce illustrata. Adde illud etiam , hominis attributa vel ad mentem , vel ad corpus , vel ad hominem ipsum ex

mente Sc corpore compositum pertinere. Sensus ad compositum, vel hominem referuntur ,ij que seni ab authoia re naturae concessi, quo vitae consulere S totius compositi naturam servare post

smus , dc quae prodesse , aut obesset solent, dignoscere. Neque ex eo quod aliquid utile est , aut noxium , de illius natura aut veritate judicandum. Nec si quid magis aut minus asticiat corpus , idcirco in seipso id majus erit aut minus. Hoc quippe inter praecipuas errorum , quibus ab infantia mens. Obsidetur , causas referri debet, quod de rebus absolute , non uti l lint in seipsis , sed ut nostra coriapora juvant, aut laedunt, plerumque judicemus

54쪽

CΑΡ UT TERTIUM.

De progressu cognitionis. I. Ut Cartesij Philosophiam prax l

diere caeteras colunt, treS in cognitione nostra , quae per sensus perficita itur Velut gradus solent accurate distin- ltur, Velut gradus solent accurate distin- lguere. Exijs primus est nobis cum m tis animantibus communis, isque in motu , Vel assectione organi corporei positus est; Secundus in Perceptione lesuadam illius impressionis , quae ut

ipsis Tmur Genti est propria: Tertius denique in judἰcio quod mens repercepta statim promit. Cum ita que lapidem, aut quid aliud mihi certanere videor, tum lux e lapide refledia oculum assicit, & movet : nihil quippe ex rebus ad sensus nostros per-Venit praeter motum , aut certam impressionem. Haec utique affectio, ab oculi fundo facile per nervum opti-Cum , aut ejus fibrillas ad cerebrum &animae sedem, quaecuuaque ea sit, perducitur : quam in nobis sacham lin-

55쪽

1I DE MENTE HuMANA pressionem, statim pfrceptio luminis,

aut coloris consequitur : tum judicium quo mens rem esse coloratam judicat. Hoc saepe judicium actio sequitur e terior , seu motus a cerebro per nemvos in membra diffunditur, quo rem oculis primo haustam , dc mente perceptam , ut nobis conVenientem prΟ- sequimur , vel ut noxiam refugimus.

Ista quidem diligentius suo loco sint

excutienda; neque omni ex parte Verat arbitramur. Non enim in ea sumus opinione,bruta omni omnino cognitione destitui,aut eorum organa tantum

ab objectis certa ratione impelli, nihil omnino ab ijs percipi.

II. Illud interim non negamuS,perceptionem ipsam ab organi impulsione, i vel affectione distingui oportere. Multa saepe in oculos incurrunt, quae si vere loqui volumus , non sentimus, quod mens alijs sit rebus intenta ;nec proprie quiddam cernimus nisi id nobis videre videamur , nec Milus demum in nobis est sensus perfectus. nisi nos sentire sentiamus. Non quod Stratoni Lampsaceno apud Laertium auentiamur, qui sensum dc intelligen-

56쪽

Sed quod sensus sit dumtaxat inchoatus , Sc admodum imperfectus , cum omni est perceptione destitutus. Cum autem judicium statim perceaptionem illam subsequatur, hinc fit ut sensus plerumque fallere conquera mur , quod perceptiones illas sensuum, praecipitata judicia comitentur. Sic in prima aetate omnia pene judicia nostra ad sensus referuntur , nec quicquam aliud elle credimus , quam id quod in

sensus incurrit. Unde res bonas , aut malas , ut corpori nostro prosunt, aut nocent, decernimus. Hinc praeis

iudicatae ab infantia opiniones , quas ne/Vix quidem crescente aetate licet exuere , quod una nobiscum adole verint. Itaque illa judicia quanquarn- ab intellectu prodeunt, tamen sensibus tribuuntur , quod cum sensuum perceptionibus quas in prima aetate habuimus , juncta sint & copulata. Hinc solent esse inconsi illa & teme

raria , nosque in errores inducunt plurimos , nisi aetate matura rebus

diligentius perpensis corrigantur. Quo quidem modo sensuum illusiones ac-

57쪽

3o DE MENTE 'Hu MANAcusamus , non quod error sit in ipsa organi impressione, quae naturali quadam necessitate perficitur , sed mens corpori intime conjuncta , ex illa impressione velut ex occasione quadamassicitur ; rem male percipit , dc judicat, unde inconsideratum illud,& abreptum judicium non menti, sed sensibus perperam tribuitur': ut cum teriaram esse planam , aut illius extrema Coelum contingere , aut stellas velut accensas lampadeS,aut aureos claVOS, vel Antipodas pronis capitibus inc dere fingimus. Sed cum matura aetate solem stellas terra longe majores, &tellurem convexam, non planam esse decernimus : tum ea judicia ab intellectu, non a sensibus proficisci arbitramur. Tametsi in utrisque non sensus corporei, sed animus ipse per- cipit aut judicat. III. Hic itaque est cognitionis nostrae quae a sensibus ducitur progre Jhse neque enim hoc loco agimus de pura intellectione , quam organi corporei

motuS non antevertit : ut cum ani

mus aut se aut functiones suas contemplatur. Sed eam cognitionem

58쪽

L1BER PRIM us. 3Ipersequimur quae a sensibus , vi su potissimum dc auditu originem repetit. Vox ex. gratia , aures se rit, spiritus , nervos , dc parteS ce rebri commovet ; haec motio sonus ditacitur , quem simul animus percipit. Huic sono idea quaedam Vel a natura, ut doloris, Sc tristitiae in ejulatu , vel ex hominum arbitrio fuit illigata. Quamobrem vox cum perceptione soni , atque haec cum rei ipsius quam vox significat, idea , seu perceptione

conjuncta est : nec possumus rei imaginem animo depingere, quin soni aut

vocis impressio statim recurrat ε, ac res

quaeque nunquam fere solitariae , sed cum signis , quibus involutae per sensus subiere , seu voces sint , seu characteres , occurrunt animo. Nam ut

pulchre explicat vir clarissimus , in eo

potissimum animi Sc corporis nexus videtur constitutus , ut certΟS corpo riS , ac cerebri motus, certae itidem perceptiones , Sc vicissim quasdana cogitationes aut voluntates animi, qui dam corporis motuS consequantus.

Quandiu mens corpori manet illigata, rerum quas percipit ideas , cum i

59쪽

. 31 DE MENTE HuMANA pressionibus, aut vestigijs cerebro ist- fixis ita conjunctas habet, ut aliae alias comitentur. Nec inter se divelli ponsunt, nisi forte quς hominum arbitrio inter vocem, & illius ideam , vel sonificationem societas fuit constituta, non sine aliqua difficultate dirimatur. Perceptiones igitur, aut ideae r . rum non ex similitudine, aut cognatio- ne fluxerunt quq inter Voces, characteres , aut alia signa sensibus obvia, dc cogitationes nostras intercedit: cum ea nulla sit, aut admodum exigua. Sed ex ea lege manat, quς ab Authore natiirς sancita fuit , qua fit ut impressionem in cerebro tactam animus percipiat , Sc vicissim voluntatem animi, aut nutum , aut determi

nationem seu quovis alio nomine si gnetur actio mentis propria ) spiritus & nervi , Sc musculi & membra

corporis statim consequantur , huici pareant, & velut imperata executio

s ni mandent. Sed de his alio locol plura.

60쪽

CAPUT QUARTUM.

Qua cognitionem nostram maxime impediant.

I. ΥUnc quae sint ptiecipua nostrae 1 l cognitionis vitia, qui defeetus intueamur : his enim rite perspectis facilius medebimur. Ac primum nihil est quod cognitioni nostrae obsit magis, quam infantiae praejudicia. Nos

utique ante plenum rationis usum ii finita pene iudicia omnino inconsulta fecimus , eaque una cum aetate aucta magis, & firmata sunt, quam emendata : Adeo. ut velut communeS quaedam notiones , ab ipsa natura haustae longo usu Sc consuetudine comproba tar habeantur , quibus obsistere nefas este arbitramur. Hine evenit, 'quemadmodum praeter caeteros Clau-

bergius fuse persequitur , ut rerum corporearum cognitio clara imprimis S perspicua nobis videatur, cum sorte mens notior sit ipsa sibi , quam quae sensus maxime setiunt. Et ta- i

SEARCH

MENU NAVIGATION