De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

men res incorporeas , quasi nihil om nino essent, quam negationeS corporum , sic illas mente concipimus, δίverbis esserimus. Quae autem sunt maxime, ut quod immateriale, incorruptibile , infinitum est, vocibus ne gativis d. signamus. Cum tamen momtale vitam tollat, finitum ulicriorem Ierfectionem , eaque negatiViS Voca-ulis potius fignari debeant , quam

immortale, & infinitum. Verum circa reS corporeas occupati , Vix mentem

ad ea , quae sunt praestantiora attollimus, atque infantia: pr judici js delusi, ne illa quidcm esse corpora judicamus, qvie sensias nostros non moVent. Hinc fit ut perpauci aerem ipsum, nisi ventis

agitatus corpora nostra .assiceret , esse in rerum natura faterentur. Cumque ad corpus aere subtilius recurrimus, aut effluxus quosdam substantiales quales e magnete indesinenter erumpunt, aut ad partium insensibilium figuras, motum, texturam, ex quibus pleraque naturae phoenomena explicantur: qua si fabulas occinere dc somnianteS Vigilare pi risque' videmur. Et tamen

illud consideranti liquet, corpora quae-

62쪽

que ex alijs minutioribus constare, quae licet sub sensiis non cadant, sua tamen extensione, figura, situ donantur , atque easdem motuum subeunt leges , quas majora quaeque corpora.

Nec ita fidendum est sensibus , qui in- lfirmi sunt& imbecilles, quique saepius aberrant , ut rationi praecipuus honos non servetur. Non quod , ut supra lmonuimus , sensus sint abjiciendi; sed ubi nos destituunt, ij sunt exquisitis

instrumentis, vel potius experimentis adjuvandi. Cum fallunt, aut occasionem errandi praebent, ijdem Matratione corrigendi. Sic ubi baculus in aqua fractus videtur, non tactus visum, sensus infirmior nobiliorem , sed ratio ipsa oculorum, ut ita dicam, judicium emendat. Atque rinius est rationis decernere, quatenus fides se sibus sit adhibenda. - 2 a

II. Ex quibus intelligi potest, nihil aeque cognitioni obesse , atque infantiae praejudicia, quibus omnia ad nostrum corpus referuntur. Quin etiam in ipsis corporibus tantum esse credimus , quantum ab ijs assicimur;adeo ut quae minus corporis sensus commoVent,

63쪽

eadem minus esse arbitremur. Ac licet pleraque ex ijs praejudicijs maturo judicio perpensa exuantur : cum tamen indagationi veritatis serio incumbimus , eadem saepe obstrepunt , dc rationem conturbant. Nam diuturna consiletudine invaluere. Hinc docti res facti, id tamen pertendimuS, ni

hil esse in intellectu, quod non prius per sensus subierit ; cumque in nobis sic Dei, Sc mentis, dc sapientiae, Screrum pene infinitarum ideas, quae sensus fugiunt, experiamur: distin tiones potius ad libidinem confictas obtendimus, quam praejudicia deponimus. Eodem errore ducti cogniti nem nostram ab objectis manare decernimus : cum ex impulsione organi, 3c impressione occasionem duri- etaxat praebeant animo, ut attendat, aut coanoscat. Sic vim imaginatricem cum intellectu confula limus : cum ea duntaxat, quae extensione , dc figura: Continentur, aut in motu Versantur , vis imaginatrix attingat. Atque interdum ulu venit , ut ijs quae clare dc discincte menti exponuntur, quod cum

ris, de quibus loquimur praejudicijs mis

64쪽

L1agR PR Iutis.' 3 nus conveniant, fidem non habeamus. Ac licet forte anticipata judicia jana

posuerimus, manent tamen memoriae

infixa, de plerumque cognitioni nestrae tenebraS Offundunt. 11 I. Sed ea de quibus loquimur, prae judicia plurimum augentur ex vocabulis , quae in usu versantur, quaeque vulgus imperitum saepe indidit: cum lea magis ad usum corporis , quam acirerum contemplationem referantur. lQuin δc educatio, consuetudo, & - icietas cum alijs hominibus, authoritas eorum , quos colimus, consensus hominum, & alia ejus generis plurima , ne res ipsas sincere, & pure intueamur , obstant maxime , dc iri lvarios errores nos abducunt. Qu'd semel probatum nobis fuit aut credi tum , vix rejicimus: adeo ut volunta tis vitia, aut assectus mentem ipsam velut contagio quodam imbuant. Nam laboris fugientes, quae paulo sunt diseficiliora refugimus. Interdum contra eVenit, ut quae clara per se , & dilucida sunt , nobis suspecta sint; quod

reS involutae, quaeque disputatio nes alunt , magis arrideant. Expe-

65쪽

38 DE MENTE Hu MANArimenta ut nimium abjecta contemnitamus, quod mens ex ijs velut angustijs in amplius spatium evolare , & circa notiones quasdam generales, quae tamen , ut plurimum nullius sunt usiis , evagari gestiat. Quae tumida sunt, Sc phantasiam implent, solidioribus aliquando anteponimus. Hinc Platonic rum & Chimicorum grandiloquentia pler sque ad se trahit: antiquitatis , aut novitatis studium praeposterum nos tenet ; quasi res idcirco vera sit, quod 1 vetus aut nova, quaeque sant vera noni semper ejusnossi fuerint, aut senescent te mundo non multa ante incognita detegantur , aut a senibus , qui plurima quotidie experiuntur, mam rurius judicium vel major scientia non sit exspectanda. Qui multum operae in disciplina aliqua excolenda potuerunt, ij plerumque caeteras scientias

ad eam in qua maxime elaborarunt, omnino revocant. Aristoteles Dialecticam potissimum coluit, Plato Theologiam naturalem, Gilherius Magneticam Philosophiam, Cartesius Ge metriam : quam quisque adamavit

scientiam in Philosophiae corpus intu-

66쪽

ε L 1 3 E R PRIMus. 3 lit. Hinc dialecticis vocibus Aristote llis Physica referta est, isque contentiosum philosophandi genus induxit,

vulgaribus tantum, Jc pauciS notioni- ibus illigatum, quodque totum pene in mentis agitatione positum est. Pugnax iitaque illa Philosophia ad eas discipliasias quae in hominum opinione ver fantur, quaeque ad vitam civilem sipectant, utilis est : non ut nova Sc genere humano digna proferat inventa. Ac subinde cavendum , ne haec Philosophiae ratio mentem ipsam non tam nova luce compleat, quam falsa plerumque scientiae persuasione nos imbuat. Et licet nunc temporis tot hominum iconsensu ita recepta sit ea philosophandi ratio, ut veterum opiniones in- lter ineptias pene evanuerint: Non im- lmerito tamen dubitat Baco an consen- lsus 1lle dici debeat, quem nec judicium lliberum , nec res diligenter perpensar, t 'sed praejudicia potius, Sc prava con- isuetudo ingenerant. .

IV. At enim periculosa est rerum no- obtest. Varum assectatio. Ita est in rebus p Qi- liticis , quae consensu, fama , dc Opi nione constant : in artibus vero , Sc

67쪽

DE MENTE HUMARA scientijs, ubi omnia , inquit Veressmius , nOVis operibus , & inventis strepere debent, nullum fere est peri culum. In civili quidem regimine mutatio etiam in melius non. satis inter dum videtur tuta ; non item in regno scientiarum : nec quicquam a nova luce, quam inferunt, metuendum est. Cautio dumtaxat est adhibenda, ne

Philosophiae decreta Religioni quid obsint. Non quod Philosophorum opinioneS consecrare oporteat, aut fidei mysteria ad rationis humanae trutinam

expendere. Ea quippe est alia ingenii humani perversitas,de qua suo fortassis loco. Sed tamen cavendum est maxime ab eo philosophandi genere , quod

Religionis nostrae fundamenta con . vellit. Ac nescio , utrum Dogmatici, qui nihil tam verentur, quam ne d bitare de aliqua re videantur, plus de

trimenti Sc Religioni, & scientijs asse rsnt , quam Academici, qui de rebus maxime perspicuis dubitare vo-l lunt. Et quidem illa animi suspensio hoc utilitatis habet, quod errores mi-l nuat, dum id quod non liquet, noni temere asseritur. Ac dubitationes illae

68쪽

L18ER PRIMus. plerumque in causa sunt, ut de rebus ipsis acriori animo cogitemus. Sed cavendum ne illa acatalepsia , seu animi dubitatio languorem velut de des perationem quandam ingeneret: adeo ut homines de invenienda veritate minus solliciti in disputationes,quod Ac demicis contigit, amoenaS CVagentur. Quod ubi sit, scientiis , aut artibus nulla fit accessio. Nam sensui & intellectui subsidia quaerenda sunt, adminicula , non omnis authoritas detrahenda. Et rectae rationis usias tum demum est legitimus, cum ex dubijs certa facit, non quando de rebus certis ambigit. V. Quid ergo, inquies, an forte nos ad empiricum philosophandi genus revocas 3 ne id quidem suis caret viiij s. Nam experientia caeca est , & Vaga , nisi ratione certa regatur. Verum de experimentis postea fusius. Interim

illud admonemus eos falli maxime , qui ad pauca experimenta, in quibus studiose versati sunt, omnem philosophandi rationem revocant, & in quas dam angustias redigunt, ut de Gilber to diximus, qui ad Magnetismum re

object. Soluti

69쪽

fert omnia , quod in Magneticis experimentis multum studium, Sc operam non sine magna utilitate consumpsel rit. Sic Alchimistae suis furnulis, Sci quibusdam experimentis contenti, se. t naturam ipsem animo cernere existi-l mant. Et quidem negare non possisemus, Quin Philosophiam praeclaris inventis ornaverint sed pleraque casu& temere, non ex arte prodierunt :dum aurum,ut cum Verulamio loquar, velut in vinea Philosophiae defossum quaesierunt, illud quidem non invenerunt , sed Philosophiam excoluere , ac novis subinde Sc utilibus inventis locul pletiorem effecere. Cum enim experimenta sepius repetunt, & sese ad tr ditionum sitsurros applicant, ut authorum vocabula intelligant : saepe acci-l dit, ut quaedam non inutilia reperianeia . i quibus velut pignoribus animus eorum tenetur , Sc in spes novas erigi

Nur. Quid dicam de ijs, qui Magiam

naturalem colunt quid de Astrologis. qui nos promissis onerant, quorum nulla, aut pauca admodum, ac nullius usus sunt experimenta , quique nihil aliud, quam menti nostrae struunt insi-

70쪽

L 1 3 E R PRIMUS 'aias 3 Infinita in hanc rem asserxi posesiuit: verum haec in prael entia sufficiant. VI. Id unum addam, vix auctum iri scientias , quandiu a Philosophia naturali , quae earum est parens , & altrix, reVulsae manebunt. Quid enim magni in Optica , Dioptrica , Mechanicis , Astronomia excogitatum fuit, quandiu seorsum a Physica tractatae sinat 3 Hac vero aetate , qui ma xime in Mathematicis excelluerunt , iij dem fere insignes Philosophi extite- ire. Hinc magna his scientijs facta est laccessio. Sed neque Logica, quae to ta est in judicio excolendo, recte tractari potest , nisi functiones animi, quod Physicae contemplationis est , perspectae habeantur. Ac nescio an recte , & ex usu sit , quod Logica primo loco doceatur. Nisi enim subjecta sit materia quaedam , dc velut sylva comparata,quid est, in quo Logica judicium possit exercere cum que pueri ad hanc artem ediscendam

accedunt, quae eorum apta sunt ingenijs, puerilia scilicet Sc ab ipsa Logica plerumque aliena tradi solent. Idem sit de Morali judicium. Quocirca

SEARCH

MENU NAVIGATION