장음표시 사용
321쪽
DE MENTE HuMANA cum nihil fere habeant ab ijs qui sim plices dicuntur, diversum, praeter ipsas propositiones , quas suo quidem loco exposuimus. Itaque ut proposi
tio, sic Syllogismus hypotheticus falsi
arguitur, si ex antecedentis negatione infertur negatio consequentis , ut siquis ex eo quod triangulum non sit circulus, colligit eum non esse figuram , aut si antecedens ex consequente concluditur: cum ex consequente antecedens , non vicissim inferri d
beat. Ex propositione hypothetica Syllogismus simplex fieri potest, &contra , idque pereleganter. Tametsi huius generis argumenta, quorum conclusio est hypothetica ; sive integri sint syllogissimi, sive duplici tantum propositione, imo & sola conclusione constent, nondum omni ex parte concludant, donec ipsa conditio aut hypothesis probata fuerit : sed qtamen muniunt viam ad probationem, idque multo luculentius quam si abesset hypothesis. Sic in ea conclusione hypothetica , cujus haud dubie facilis est intellectus, Nam si ratio dc prudentia curas,
322쪽
LIBER TERTIus. 297 Non locus effusi late maris arbiter aufert Coelum non animum mutant, qui
non necesse fuit minorem propositionem , aut conditionis probationem adjicere; cum utraque satis clara sit per se se. Nemo enim non Videt quod In culpa est animus, qui se non es- fugit unquam.
I L Similis est ratio syllogisini dis
junctivi, cujus tota vis est in exquisita divisione. Nam si minus accurata fuerit, totum argumentum una cDrruit. Exemplo sit illa Copernicanis pro terrae motu usitata ratio. Aut terra circa se gyrat, aut primum m
bile quod secum coelestes Sphaeras abripit, admitti necesse est. Sed primum mobile omnino videtur commen-- litium . cum coelum sit liquidum ;cum id non aerem modo , sed Sc terram ipsam in medio pensilem , &velut in aequilibrio constitutam una
contorqueret et ergo terram moveri
necesse est. Quod si nihil esset medium Inter motum terrae, & primum
323쪽
Dp MENTE HuMANA mobile, argumentum forte conclud ret. Sed responderi potest , sidera uno
tantum motu ab ortu in occasum cieruri, eo celerius , quo longius a nobis distant ; adeo ut nihil nos cogat aut motum terrae concedere , aut primum mobile comminisci.
Ι Ιβ. Sic ubi major est copulativa.& negans ; Syllogisiniis ejusdem g
dieris fieri solet, cujus conclusio semper est negativa: pars enim asseritur , ut tollatur altera. Vt si quis probare vel iistellas non in eadem ruperncie firmamenti assixas e fle, tanquam clavos in rota : 1ed alias alijs esse longe su-,blimiores, eoque Mintur argumento. Non possunt stellae in eadem velut superficie disponi, Sc sensim crescere ac minui, donec omnino evanescant. Sed hoc in quibusdam evenit , ut in ea quq in collo Ceti subinde crescere,&minui videtur , quae ut vir altae eruditionis Bullialdus demonstravit, post 333. dierum circulum de magnitudine& mole maxima cernitur , tum paul tim imminuitur, donec omnino CVanescat. Qu9d quidem vix explicari potest, nisi eam stellam nobis qua
324쪽
L1BER TERTIus. 99doque propiorem fieri statuamus , quandoque longius a nobis efferri. Aut quod magis placet viro doctissimo,dicendum eam stellam circa proprium centrum volvi, eamque ex parte lucidam esse, ex parte tenebrosiam.
I V. De compos1tis Syllogismis, qui plures continent propositiones, cujusmodi sunt, sorites, dillemma , & epicherema dicendum fusius esset, nili ij imagis ad Rhetores quam ad Philosophos pertinerent. Tametsi fateor isseritem apud Geometras esse usitatissimum. Cum enim extrema propositionis,majus de minus extremum per se Considerata , non ita manifeste inter se conjuncta apparent , ut unum de
altero possit affirmari, tum medius terminus in quo conveniunt, inquiritur : atque in hoc posita est, ut diximus , ratio syllogismi. At si non sufficit medius ille terminus , tum quartus, aut quintus, & ita deinceps inquiritur, donec occurrat aliquis quo duo extrema propositionis inter se devinciantur .Et ita necesse est ut propo vitionis attributum fiat insequentis
si echum : ac primae propositionis
325쪽
3oo DE MENTE HuMANA subiectum cum ultimo attributo tal dem consocietur. Itaque ut in disia
iunctis Syllogis nis inter propositiones pugna quaedam est, & velut contrarietas, sic in Sorite continuata quaedam est connexio , dum alia ex alia nectitur. Hujus exemplum supra allatum fuit , nec fere quicquam est vulgatiuS. V. In dilemmate, quod Rhetoricis frequenti ssimum, ex toto idem colligitur, quod seorsum ex partibus fuerat conclusum, ut in hoc adversus impios dilcmmate. Quid tandem ijs spei reliquum est, qui post mortem, aut
toti pereunt, aut in aeternum cruciantur3 Nam quae spes est illa praeclara in sui interitu3 Aut si quod nobis cerrum est , dc nolunt credere , animus remanet incorruptus, quae spes in ae
ternis supplicijs 3 Itaque omnis spes fasticitatis impijs praecisa est. Quamobrem Dilemma propositione quadam disjunctiva innititur, quae si vitiosa fuerit. nec membris sub ea comprehensis adaequata, ruet omnino illud argumentum , quod ex omni parte ferire , ac nullum effugio locum
326쪽
LIBER TERTIur. 3or relinquere perhibetur.
V I. Sed longe omnium utilissimus,& in quotidianis sermonibus maxime usitatus Syllogismus is est, qui aut
utrique praemissae , aut alteri statim probationem &bjicitme videlicet men- rem offendat incertae propossitionis , aut obscurae dilata probatio. Vix enim mos ille in scholis usurpatus , quo series Syllogismorum contexitur, aut negata propositio per longas ambages ,robatar , in privatis hominum corioquiis ferri posset. Hinc etiam
fit ut oratores , qui de delectare, Scpersuadere volunt, perraro Sylloginmos integros adhibeant , quorum propositio aliqua plerumque est inutili: nec quicquam magis animum offendit quam circuitus ille verborum nulla re subjecta. Motus animi celerrimus cum sit, ex uno in aliud facile commeate quod clarum est, sudiplet ipse per se sie. Unde Eritymemata quae nihil sunt quam Syllogismi propositione aliqua mulctati, plurimum mentem delectant. atque ijs potissi
mum utuntur oratores. Nam quae non
exprimitur propositio , in mente ta-
327쪽
men viget integra r nec necesse est eam verbis designare, cum eam nullo labore mens concipiat. Haec uri que praecurrere amat, & indignatur quodammodo, si cuncta ei velut praemansa , & digesta praebeantur. Quod si mihi v. gr. probandum sit Venerem non propria luce , sed mutuata a Sole fulgere, cur non hoc utarenthymemate 3 Venus per telescopium visa modo pleno orbe lucere , modo sinuari in cornua videtur: ergo instar lunae suum a sole lumen excipit. Nec necesse est propos1tionem illam attexere , quam mens sua velut
sponte statim efficit. Quae sidera penes diversum solis aspectum, V rias subeunt phases , aut incrementa luminis, eadem lumen suum sole
VII. Verum ut ad Epicherema reia 'deamus, id gratissimum est animo , ut statim quae ad rei cognitionem pertinent circumspiciat, luce veritatis perfundatur, atque ex ijs quae dubia sunt & obscura quam citissime emergat.Molesta est illi series Syllogismorum, quae in illius conspectu, non p-
328쪽
L 1 a UR TERTIus. iiii quae ad rem pertinent, ac longa expectatione languescit. Exemplo uenonis argumentum illud , quo servus utitur apud Terentium hero suo longe prudentior , quodque in syllogismi compositi formam redegisse videtur HoratiuS.
O here , quae res Nec modum habet, nec consilium ,
Tractari non vult : In amore haec sunt mala, bellum,pax rursum. Haec si quis tempestatis prope ritu Mobilia, & coeca fluitantia sorte , laboret Reddere certa sibi , nihilo magiS explicat , ac si
Insanire paret certa ratione modo queo Huc nimirum redit illa argumentatio
Quod in se nullum habet modum, aut consilium, ratione tractari non potest: sed amor nullum in se habet aut mo dum , aut consilium ; nam in amore haec insunt, pax, bellum, pax rursus. Quae cum sint incerta admodum, &ficitantia , nulla fieri ratione certa
329쪽
so DE MENTE HuMANA possunt. Ergo amor ratione tractatinequit. Ac de Syllogismis compositis hactenuS.
De paratogismis, ubi artis Dilogi Ptica precipua regula expli
I. U M falsa argumentatio ex perceptionum confusione , aut judiciorum pravitate maxima eX parte ducatur : atque hic locus iam fuse fuerit a nobis explicatus , nihil est cur ratiocinationis vitia , aut defectus diutius nos morentur : praesertim cum de ijs jam a Viris doctis simis tractatum sit uberrime. Et quidem paralogismi, quo sunt in Geometria rariores , hoc magis offendunt . ac velut quaedam rationis moniatra haberi solent. In ijs scientin quae ex Physica, dc Mathematicis sunt compositae, frequentius occurrunt:
sed in naturali Philosophia, Moralibus, & Politicis nihil fere aliud quam
330쪽
L1BER TERTIus. paralogismorum seriem conteXimus.
Tanta est enim in ipsis rebus obscuritas, Sc in judicijs nostris infirmitas , ut vix quicquam liquere nobis po sit, aut quid certi constituere, aut denique quid ex quo sequatur liceat
colligere. II. Cum autem vis omnis argumentationis in eo posita sit, ut ex dubia quaestione fiat certa conclusio, ante
omnia quaestio ipsa est diligentet
expendenda. Primum an satis idonea res videatur , de qua quaeratur , an prorsus inepta , & nullius ustus 3 Quorsum enim supervacuis, Sc futilibus quaestionibus, quae nec solvi ponsunt, nec solutae quicquam habent utilitatis, legentium animos onerare Quod si tanta sit evidentia quaestionis propositae , ut nulla major esse possit,ac nexus praedicati cum subjecto luceat per se se; frustra conquirimus argumenta quibus reS satis perspicua,
dc clara obscuretur potius, quam iblustretur. Hoc igitur primum sit argumentationis vitium , ea probanda suscipere, quae probatione non egenta a. Cavendum est a captiosis interrov
