De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

3o6 DE MENTE Hu MANAgationibus , quae solent nos decipere , cum gradatim aliquid additur ,

aut minuitur. Sic enim soritem es ciunt, Vitiosum genuS argumentationis . nisi forte in Geometria, ubi inter singulas propositiones nexus est indissolubilis. Sed in naturae investigatione , aut in moribus etiam per-fepe nos fallit: quod in tenuia, Ecacuta rerum discrimina intendi animus facile non possit. Huc etiam pertinet fallacia plurium interrogationum : cum plures quaestiones ita proponuntur, ut una & simplex videatur. Exemplum hujus cavillationis magis idoneum asserre non possumus, quam vulgatum illud Men demi, qui sciscitanti cuidam an patrem caedere desiisset, aptissime recpondit, neque caecidi , neque desii.

Ι II. Qu9d si autem quaestio ipsa est ejusimodi ut probari possit, ac

debeat: primum intueri oportet ,

quod sit quaestionis subjectum, quod

attributum. Saepe enim hinc paralogismi oriuntur, & Vanae concertationes, quod res ipsa de qua agitur non satis sit perspecta , neque uno

Diuili oci by Corale

332쪽

1 138R TE RUus. 3ο modo accipiatur. Hinc fallacia ex aequivocatione, vel ex homonymia. Neque ulla est aptior minuendarum controversiarum ratio , quam si voces ipsas ante definiamus. Sed de

his jam supra. Nec solum quid sit id

de quo quaeritur, diligenter intuendum , sed etiam quod sit quaectionis attributum , quid quaeratur , quam habeat ad subjectum ipsum relationem vel ordinem, circumspicere Sc accurate considerare oportet. Plurimum enim interest, ut scite praeter caeteros observat Claubergius, haec apte distinguere: an attributum

universim, & per se , ac primo omes subjecto tribuatur, an alicui tantum, aut per accidens conveniat. Sic ubi quaeritur an ex idea rei undequaque perfectae, quam animis habemus informatam , recte colligi possit illius rei existentia : non quaerimus an ex idea quavis,aut cogitatione, ipsius rei,

quae per ideam exhibetur, probari possit existentia : id enim apertissime est falsiam. Sed in eo quaestio consictit, an ex idea , quae menti nostrae

quiddam ipsa mente longe praestan.

333쪽

tius exhibet, illius rei existentia recte colligatur. Cumque id probare volumus , nullam in mente humana esse imaginem , quae exemplarem causam non habeat, saltem aeque perfectam rhoc ipsum de omni imagine prius quaerendum est. Hinc cavendum ab illa fallacia quae accidentis vocari so ei. Cum scilicet in quaestione attributum per se tribuitur subjecto, quod

vi argumentationis per accidens tantum tubjecto inesse comperitur. Plena est hominum vita hujus generis cavillationibus. Sic optima quaeque' remedia, artem medendi, Vim dicen-Hi, Philosophiam ipsam multi cri- 'minantur, quod nonnulli haec providentiae munera in sitam 3c aliorum

perniciem convertant.

IV. Simili ratione id considerandum an attributum de subjecto dicatur simpliciter , an secundum quid: hinc enim oritur fallac1a a dicto secundum quid ad dictum simpliciter. Quae cavillatio , potissimum in vita civili ita est usitata, ut nihil sit tam absurdum, quod hac ratione non proba

bari aut defendi soleat : dum quod

334쪽

L1BER TERTIus. 3o' uni rei comparate, aut ex parte, aut ex circunstantia aliqua interdum convenit , de illa dicitur absolute, &universim, quasi ad illius naturam omnino pertineat. Sic ex illo Taciti loco,quod sunt tempora in quibus magnis virtutibus certissimum est exi lium : male quis concluserit magnas virtutes esse fugiendas , nisi forte ecsensu quo illud sapientis intelligi debet: Noli esse justus nimium, nec sapientior quam oportet. Ubi non vi rutem ipsam , quae nimia esse non potest : sed vanam illius assectatio nem prohibet. Cavendum itaque ne in his & similibus, quae passim oc currunt, a dicto , ut loquuntur, se

cundum quid , ad di ctum simpliciter

transeamus. Cum Livius mendacium in Politicis interdum utile esse tradit :mendacia, inquit, reciproca , & ex utraque parte , quandoque magno

usui esse pollunt. & Baco ipse : Si ementibus hominum tollerentur opiniones vanae, spes blandae, aestimationes rerum false , imaginationes ad

libitum , & id genus alia, multorum animi relinquerentur dejecti, & mar-

335쪽

3to D g MENTE HuMANA.cidi,atrae bilis, & languoris pleni, ac sibimetipsis ingrati ac displicenses.

An idcirco laudandum erit mendacium 3 An forte vanam gloriolam

sectabimur, quod hujusmodi ingenia

ad ostentationem composita , in civilibus aliquando non sint inutilia rcum negotia quae privatorum periculo , aut sumptibus suscipiuntur , fortius quandoque promoveant, qui gloriae serviunt, Sc ambitioni, quam qui sobrio fimi dc solido ingenio,quique, ut ait idem Autor , plus habent saburrae, quam veli. Cum per gloriam acuantur animi, & excitentur , ita ut in militaribus omnino necessaria videatur : cum demum ij qui inter

litteratos excelluere, minime sui contemptores extiterint. An sorte, in

quam , ex his & alijs hujus generis, quae asserri possunt plurimis , Vanam gloriam, aut ostentationem laudabimus r An potius qui recta aestimatione ista perpenderit, is distinctiones potius idoneas adhibebit, quae que rei per se insunt, aut simpliciter, ab ijs secernet, quae per accidens, am ex parte , aut secundum

336쪽

L1BER TERTIu S. 3II quid ei conveniunt Atque omnino ridem, Sc veritatem in negotijs civiulibus ut per se laudabiles, mendacio , aut jactationi praeponet radmistionem falsi plumbeae misturae similem exi timabit, ex qua metallum facilius cudi potest, sed vilius idem efficitur.

Sic nimia virtutis ostentatio fugienda. Ars vero illa & prudentia cum magnanimitate quadam conjuncta, quam in Muciano Tacitus commendat , erat, inquit, omnium quae dixerat, seceratque arte quadam ostentator: si minus laude digna, certe in nonnullis non adeo videtur culpabilis. Est enim ut videtur Verulamio, interdum & decora & gratiosa. Excusationes enim, inquit, decorae, comcessiones tempestivae, quin & modestia ipsa bene temperata nihil aliua

simi, quam ostentationis artes. Ac

de ijs quae circa propositam quaestio. nem sunt consideranda, dc de viiijs argumentationis, in quae potissimum ij solent incurrere qui ad quaestionem

ipsam non intendunt animum , satis multa : nunc quae ex argumento ipso vitia ducuntur , breviter exequa

Diuiti se by Cooste

337쪽

1 Dp MENTE HuMANA V. Atque ut res contritas & vulgatas summatim decurramus: in eo persaepe peccamus , quod incognitum peraeque incognitum probare nitimur: Cum omnis vera argumentatio ex percepto 3c cognito nos in obscuri, nee ante percepti notitiam adducat. Cum autem id ipsum quod in quaestionem Vocatur , ut certum supponimus , hoc petitionem principii vocare solent. Et quidem cum praemissae conclusionis sint causae, notiores eae &magis perspectae esse debent. Et ta

men si plerosque syllogismos qui in

scholis proponuntur severiori examini subjiciamus, id liquebit, majorem propositionem , quae ut plurimum latius patet , non secunda modo propositione, quae minor dicitur , sed etiam ipsa conclusione esse obscuriorem. Ex paucis interdum exemplis generales propositiones st tim efformamus , quas ut certas 3c fixas supponimus. Cum autem ad falsam inductionem potissimum id viiij pertineat, in eum locum disserendum , in quo de inductione tractabitur, Saepe evenit ut conclusio sit ve

338쪽

L1BER TERTIus. 3Iyra , falso tamen argumento subnixa. Nonnumquam inter argumentum, &extrema aut nulla est , aut tenuis connexio. Hinc illa cavillatio , quae a genere in genus transitio dicitur :

ut si ad ea quae fidei sent probanda,

physicas rationes adhibeamus , quae illustrare quidem Theologicas conclusiones, non demonstrare pos Iunt. Sic perperam quis ad res politicas

utetur demonstrationibus Mathematicis. Illud enim accurate considerandum, an communes, δc peregrinas, bantur cognatas rationes muS: an Verae sint, aut falsae, an ad conclusiones ipsas accommodata .

Nam vitiosa erit argumentatio, si nullus sit rationum delectus : si ijs utamur quae nec doctiores nos essi Ciunt, aut rem ipsam quae probanda suscipitur , non illuminant. Saepius enim esseta quaedam, aut axiomata ab omnibus concella procloittimus :verum ad propositam qua stionem accommodari ea non possunt , nullo

aut tenui cum ea nexu copulantur. Interim causam remotam , Sc nimium

an proprias Sc rebus ipsis

339쪽

generalem adducimuS : ut cum meis talia a sole formari decernimus. Id etiam causae loco asserimus, quod nullo modo causae habet rationem :Ut cum temporum mutationes ad tu nam revocamus. Hoc sophisma vota cant, a non causa pro causa. Quod

in omnibus pene scientijs lati in ne fusum est, in ijs potissimum quae

conjecturis magis , quam certis demonstrationibus nituntur, cujusmodi est Ars medendi, & magna Philosophiae naturalis pars. Taceo alias cavillationes in scholis adeo pervagatas, quas tamen vix effugimus : ut cum

aliud probamus, quam id quod negatum ab adversario fuit. Hoc utique ignorationem elenchi solent appellare : interim ea componimus , qua sunt divisa, aut vicissim dividimus quae sunt composita. Haec atque alia hujus generis permulta summatim decurrimus, quod trita sint, vul

gata. .

VI. Sunt alia sophismata, quae ex vitios a syllogismi forma nascuntur. Cum scilicet adversus syllogisticas resulas peccatur. Primum autem artis

340쪽

LiBER TERTIus. 37ssyllogisticae fundamentum hoc Axiomate continetur: Quae sunt eadem uni tertio,sunt eadem inter se. Ex hoc velut communi principio ea primum regula dimanat ut medius terminus in altera praeimissarum secundum omnem ideae suae latitudinem usiurpetur, a que ut in scholis dici solet, omnino distribuatur. Secus enim si in majore propositione pars una medij, in minore pars illius altera sumitur, jam non unum & commune utriusque extremi vinculum futurum est: nec tribus, sed quatuor terminis constabit syllogismus. Ex eo V. gr. quod circulus figura sit , & triangulum itidem figura : non rite concluditur triangulum esse circulum. Ac syllogismus ille vitiosius erit, dc a prima syllo gistica lege alienus: Omnis circulus est est fi-

distribuitur : cum in prima propositione pro certo figurae genere quod unica linea clauditur : in secunda pro alio genere figurae tribus lineis comprehenso accipiatur. Quare non Unius,

figura: sed omne triangulum gura: ergo omne triangulum cculus. Nam medium nusQuam

SEARCH

MENU NAVIGATION