De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

316 DE MENTE HuMANA

sed duplicis termini munus obit, nec commune utriusque extremi vinculum esse potest. VII. Hinc alias regulas texuerunt, quae ex hoc velut fonte manant. Quod in secunda figura , ex duabus assirmantibus , nihil concluditur , ut in exemplo mox allato liquet: in secunda quippe figura medium est utriusque pr missae attributum.Verum ut alio loco monuimuS, propositionis affirmantis attributum non in omni sua latitudine accipitur. Palamitaque fit medium, seu communem terminum non distribui : cum utraque praemissa est affirmans. Nam in illa propositione, omnis circulus est figura, manifestum est figurae ideam

non in omni sua extensione sumi, eamque a circuli idea aut notione restringit idem evenit in altera propositione, omne triangulum est figura. Itaque medius terminus nusquam in omni sua latitudine accipitur. Simili prorsus ratione in prima δc secunda figura, nihil ex majore particulari concludi potest : ut aliqua figura est triangulum : sed omnis cir-

342쪽

LIBER TERTIUS. , 37 culus est figura: ergo aliquis circulus est triangulum. Medius terminus, nempe figura , nusquam distribuitur :non in majore propositione , quae est particularis : non item in minore quae est ossirmans, cujus adeo alitibulum, seu praedicatum per subjectum restringitur , nec in omni sua extensione accipitur. Quamobrem lex illa artis syllogisticae primaria rQuae sunt eadem uni tertio, sunt ea

dem inter se, in his syllogismis locum non habet. Atque eandem obrationem ex duabus negativis , aut particularibus nihil concludi potest. Sed haec sunt tam facilia , dc trita, ut in ijs diutius immorari nobis non

liceat.

VIII. Alterum artificij syllogistici

fundamentum hoc velut axiomate continetur. Quod de aliqua re aut dicitur, aut negatur, hoc de omnibus

quae huic rei subsunt, aut dici, aut negari potest. De figura dicitur quod uno aut pluribus terminis comprehenditur, hoc Sc circulo , dc triangulo, Sc omnibus figuris tribui potest. De figura negatur quod sit inextensa: id

343쪽

318 Da MENTE Hu MANAde omni quoque figura negandum est. Hoc in scholis vocant, dictum de omni δc dictum de nullo. Ad eam qu que legem plures regulas referri posse, quisquis adverterit, facile in telliget. Hinc enim sequitur, nullum

terminum in conclusione latius acci

Pi oportere , quam in ptaemissis fuit usurpatus. Si particulariter, ut aiunt, in praemissis sumptus fuit, cavendum ne in conclusione generaliter sumatur. Quod enim de genere assirmatur aut negatur, hoc de specie dici vel negari potest : sed non retro commerat. Quocirca syllogismus in prima aut tertia figura erit vitiosus,si minor

propositio negans fuerit: tum enim terminus in conclusione latius accipietur , quam in praemissis fuerit usurpatus : ut patet in hoc hilogisDo. Omne quadrilaterum est figura: Sed nullum triangulum est quadrilaterum e

Ergo nullum triangulum est figura. Ubi liquet conclusionis attributum sumi in omni sua latitudine, seu dic

tribui ; cum propositio sit negans: M

. Di iii sc by Coosl

344쪽

L1BER TERTIUS. 3Τ' tamen in majore, quae astirmat, non

distribuitur : sed ad ipsius subjectim ensuram restringitur.

IX. Et quidem ars omnis syllogistica, iati jam ab alijs pulcre observatum fuit, in eo potissimum Versatur , ut conclusionem ex aliqua generali propositione erui palam fiat. Verum idipsum declarat altera propositio , sine qua vix quicquam concluditur. Cum enim conclusio sit judicium , quod vi unius aut alterius judicij jam ante facti a nobis perficitur ea est velut effectus quidam ab utraque praemissa , tanquam ab integra causa profectus. Quo autem causa suum procreet est ctum, applicari ea debet: neque enim ignis comburit, ni si admotus. Non dissimili quidem ratione , conclusio ex majore plerum que propositione,ut ex causa universali pendet. Sed communis illa causa nihil essicit, nisi applicata quodam modo: quod per minorem propositionem perficitur. Ut sol fructus non

procreat, nisi certa aeris temperies,ltilum ipsum,&aliae causae conspirent, quae communem causam velut deterin

o iiij

345쪽

31o DE MENTE HUMANA. minant. Atque in hoc penitus ars Hllogistica versatur , ut propositiones

duae inveniantur, una quae propositam quaestionem , aut potius conclusonem contineat : altera quae declaret , dc manifestum faciat conclusio nem in prima propositione contineri. Nam eo tendunt omnes regulae quas

tradunt Philosophi, & ad eas de quibus jam diximus , potissimum re

feruntur : medium in altera prae1Dinsarum distributum oportere: nec terminum in conclusione donandum latatiore significatu, quam qui in praemisi sis obtinuit:ne quid sit in effectu quod

in causa prius non fuit. X. Nec necessie est tot praeceptis aut regulis animum fatigare ; cum nemo fere inter ratiocinandum ad eas regulas attendat. Atque ubi concluso se paulo obscurior est , quod in implici syllogismo perraro eVenit,liun diligentius intuendum an conci usionem una ex praemissis comprehendat , idque manifestum faciat altera propositio. Ac saepe usu venit ut syllogismus vitiosus appareat . praeter regulas compositus 2 cum tamen

Diuiti eo by Cooste

346쪽

L1BER TERTIUS. 32Iconcludat optime. Idque potissimum accidit, cumr ex propositionibus complexis , aut compositis constat syllogismus. Exemplis res fiet illustrior. Si probare velim lunam corpus esse asperum, eamque terrae instar inaequalem. non instar speculi tersiam &politam : quod lumen solis in omnes partes reflectat , & eodem prorsus modo lucida nobis appareat, ac si ex ipsa luna globus telluris videretur :cum tamen polita corpora eminus visa, subobscura , aut subnigra videantur , ut mare , aut lacus. Hoc fere modo syllogismus fieri poterit,non simplex, sed compositus. Corpora tantummodo aspera in nem partem lumen reflectunt: Sed luna in omnes partes lumen reflectit: Ergo luna est corpus inaequale &varijs superficiebus asperum,Hol politum. Quod quidem argumentum prima specie vitiosum videtur , cum ex duaoas assirmantibus concludat in secunda figura: & tamen si diligentius attendere volumus, primam propositionem eR

347쪽

311 DE MENTE HuMANA

clusivam esse comperiemus, quae reipsa negantem propositionem continet et illius enim hic est sensus. Corpora quae sunt aspera, ut terra , lapiS , arena, lucem in omnem partem regerunt : quae Vero sunt tersa , &una superficie comprehensa, ut speculum, aqua stagnans , dc gemmae expolitae, lucem in unum dumtaxat locum regerui. Cujusmodi sunt forsitan majores illae maculco quae ex omni aevo in luna ut subnigrete & obscurae conspiciuntur, quas esse aquas, aut maria recentiores Astronomi existi mant. Qu0d tamen vix obtinebunt. Qua enim id ratione probare possunta nisi forte hoc utantur argumento. Omnes aquae eminus Visae, subo scurae & nigrae apparent :Sed majores illae maculae subobscurae nobis & subnigrae apparent: Ergo majores illae maculae nihil sunt

quam quaedam aquarum congeries , Verum qui rem ipsam acrius intuebitur , facile intelliget, hunc syllogis

mum non concludere: cum ex duabus

praemissis assirmantibus in secunda.

348쪽

gura nihil colligi possit. Et quidem

concluderet, si nullum aliud corpus praeter aquam , eminus conspectum, atrum illum obscurum colorem

prς se ferret. Sola itaque conjectura divinare possumus, eas maculas esse aquas interfusas , quae alijs forsitan melioribus conjecturis labefactari possunt. Nam si lunam tot interjecta maria , dc lacus alluerent, fieri non posset, quin ex iis δc nubes, & pluviae , 5c densiores interdum nebulae telescopio detegerentur, quibus par

tes aliquae corporis lunaris e conspectu lubducerentur. Quin & circum-tusa lunae vaporum sphaera radios Varie infringeret: confinium quoque partis illustratae & obscurae in his maculis non est aequabile : tametsi id minus discerptum, quam in reliquo corpore deprehenditur: quo quidemessicitur eas maculas ab aquiS omnino esse diversas. Haec utique breviter attingere volui, quo minueretur recentiorum quorumdam opinio , qua lunam ceu terram suos habere incolas volunt , quod Sc montibus

sit aspera, dc vallibus depressa, dc

349쪽

314 DE MENTE HuMANA. aquis interfusa. Et quidem negare non possum quin luna sit corpus

admodum inaequale & asperum: cum partis illustratae δc obscurae confinium sit lacerum, & inaequale allud quoque fatear necesse est, quasdam in luna esse partes alijs elatioreS, quas si libuerit montes dicere , non repugnabo. Nam ut montium juga quae 1ol cxoriens illuminat , clariora sunt quam partes depressie, quς magis nigrescunt r atque hic nigror sensim minuitur sole ad meridiem accedente, ubi aut nullς sunt umbrae. aut minimae ; sed inclinato sole subinde augentur . Sc in partem oppositam tendunto Sic in iis maculis lunaribus , quas tubo optico cernimus, id evenit, ut umbrie crescente luna decre catar, donec in plenilunio penitus evanescant; ac senescente luna pars ea lu-εidior videatur, quae ante erat obscurior. Mitto areas quasdam humilioribus velut collibus septas , 5c profundiores valles conspici, quae in pleis

nilunio candicant, crescente aut se nescente luna nigrescunt. Taceo partes Iunae alias alijs esse aut lucidiores,

350쪽

L1BER TERTIus. aut lividiores: ac velut scopulos & insulas quasdam e maculis nigrioribus& perpetuis assurgere. Verum ex ij s& alijs plurimis quas addi possunt, perperam quis concluserit lunam ut terram habitari. Mirum si plantae dc

animantes non exurantur, cum per

Iso dies integros sol eidem lunae heia misphaerio insideat : ac dieS UnuS , dimidius sit mensis: nec luna plus quam s. gradibus ab orbita solis eXcurrat: ita ut inter maximam de minimam solis altitudinem meridianam non amplius quam Io. graduSintercedant. Sed de his plura fortasse quam necesse erat , diximuS , quo a falsiis veri sullogismi, dc in certae conjecturae ab ipsis demonDirationibus facilius secernantair.

in .

SEARCH

MENU NAVIGATION