De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

316 DE MENTE Hu MANA

CAPUT SEXTUM. De demonstratione, ubi de Anal ct Synthesi.

I. U M inter res ipsas de qui x tabus judicamus , Sc ratiocinamur, summa est & necessaria connexio , tum illa argumentatio Demonstrationis nomen sibi sumit, quae scientiam ingenerat. Nexus porro ille qui ad demonstrationem requiritur, inter causam Sc effectum potinsimum intercedit. Hinc duplex demonstrationum genus : unum a pos teriori, cum ex essectu causa ; alterum a priori, cum effectus ex causa deducitur: illud quod res sit, hoc curita sit ostendit. Ex signo etiam res ut ex effectu recte colligitur. Sic mundum nequaquam esse aeternum vel ex eo optime concludimus, quod non ita pridem artes plurimae & ad vitae usiam perutiles sint excogitatae,

quae oblivione deleri numquam possunt, neque adeo land inventu distati

352쪽

L1BER TERTIus. 327 Ies : ut penitus absurdum videatur CaS per totam aeternitatem latui Te. II. Et quidem prius effectum quam Icausam cognoscimus. Sic aquam per antlias , aut syphones , seu tubos inflexos ascendere , semper fuit cognitum : causit ante hanc aetatem in occulto fuit. Saepius causa ex effectu ilia lucescit. Sic coelum esse liquidum, non solidum & firmum, nec ita incorruptibile, ut non multa in eo quotidie generentur , ex Varijs essectibus colligimuS : ut ex cometis , qui in coelo , non in acre Visuntur : cum ex dissitis simis terrae partibus in eodem loco videantur .Ex maculis item solaribus quae per 3 o. fere annos Visae sunt, quaeque ab anno I 661. non Gernuntur amplius,

nisi quae anno superiore mense Augusto a Doctiis. Cassino primum fuit

observata, quam eo admonente Vi

dimus , Sc absoluto fere 27. dierum circulo , redux facta est mense Septembri. Ex multis stellis quae in coe

lo per aliquod temporis spatium sevi dendas praebent et ut stella Cassiopeae anno Is r. alia in cygni pectore quae ab anno Iso I. 1 Keplero primum

353쪽

visa est: anno 1626. evanuit: rursus a Doctissi. Hevelio anno I 639. Conspecta fuit ejusdem magnitudinis , qua Keplerus eam conspexerat. Sub ini-itium anni 166o. mole imminuta appa ruit , & anno I 661. iterum se abdiditusque ad ann. 1666. Sic in collo Ceti ineunte hoc saeculo visa est stella, quae statim fere extincta, anno 16 8. sui copiam fecit, donec Clariis. Bullialdus hujus motum certa ratione definivit. Nam post 333. dierum circulum sub conspectum venit. Eadem est ratio illius stellae nebulosae,quae idem iidem se videndam praebet in cingulo Andromedae. III. Alterum demonstrationis genus in quo ex causi effectus colligitur, nec tantum quod res sit, sed cur ita sit, ostenditur, longe est perfectissimum.

Tum enim rem scimus, cum ejus causam cognoscimus. Cum autem causast quintuplex, finalis, exemplaris, CDfectrix formalis δc materialis: nul

in a

lum genus causae a vera demonstratione rejiciendum. In Politicis 3c Moralibus praecipuus honos finali servandus: neque ut nobis videtur,

354쪽

L1BER TERTIUS. 32 ' omnino erit in Physicis explodenda. Quo enim modo corporis humani V. gr. structuram, & usum cognos.ces, si naturae finem neglexeris 3 Atque in hoc divina providentia maxime elucescit, quod certis finibus res quasque aptaverit. An forte necessitate quadam materiae , aut caeco impetu , non certo consilio , aut fine , ex sanguine qui in venis & arterijs fluit, ac refluit, tot partes adeo di versae formantur 3 Atque ut de alijstaceam , an humores oculorum adeo

Iuri, & pellucidi ex' opaco & turbidoiquore elaboraturὶ Magnum quiddam nos dicere arbitramur, cum finem ab authore naturae praestitutum , aut si

malis , causam finalem a Philosophis insuper haberi & contemni

oportere asserimus. Scio quidem non esse in illius causae indagatione , aut inventione acquiescendum e sed quo itinere, qua ratione ad eum finem natura pervenerit, diligentius inquirendum puto. Id quoque merito con- ,

tenderim , non omnia ad materiam, aut certas motuum leges esse referenda ; nec Deum tantummodo ue

355쪽

33o DE MENTE HuMANA. motorem , sed etiam ut artificem cuncta summa ratione, Bc consilio disponentem spectari oportere. De ' esctrice & formali caula inferius dicendum.Exemplaris potissimum causae Platonici videntur habere rationem. Neque enim tam res ipsas ut sunt in seipus, quam ut esse debent, atque ut sunt in ipsis ideis, intuentur. Ab

his utique Geometrae non plurimum videntur aberrare. Neque enim aut circulum aut alias figuras , uti sunt in corporibus; sed ut sunt vel in ideis menti congenitis, vel in aeternis ratationibus , ab omni imperfectione liberas contuentur. Quae eX. gr. trianguli figura in suae ideae ratione involuta complectitur , non inductione, non experimentis, sed ex ideae contemplatione,quae ut forma primigenia concipitur , eruunt quodammodo & explicant. Cum unum attributum ex alio colligunt, causam formalem quodammodo adhibent. Ad hanc quippe pertinent, quae ex genere , disrentia, & definitione ipse colligimus: atque unum attributum est alterius causa formalis ; quodque

356쪽

L1BER TERTIus. 33rλ nobis ut prius cognoscitur, Vim causae habet cum posteriore compa

ratum.

I V. Ex attentiori alicujus rei aut lideae contemplatione oritur Analysis , recentioribus Geometris adeo fami- lliaris, quaeque utiliter ad alias scientias adhiberi potest. Ac quiddam lhuic simillimum cernimus in propositi aenigmatis explicatione , ubi ex ijs quae in tabella sunt exposita , quid author designarat conjicimus. Sic ubi rei alicujus causa, aut natura indaganda proponitur: primum conditi neS omnes propositae quaestionis dili genter inspiciendae, alienis dc quae ad quaestionem nihil pertinent, omnino

rejectis. Quae cognita sunt & perspecta, ab ijs quae dubia sunt &obscura ,

secernere , atque ex illis velut vesi

tigiis idipsum quod quaeritur ,

persequi oporter. 3. Unamquamque dissicultatem in partes secare, Sc seo sum intueri operae pretium fuerit. Vix enim quicquam mens potest comprehendere, nisi id in partes tribuatur. Perceptiones nostras & judicia apte disponere convenit: adeo ut a

357쪽

DE MENTE Hu MANAl facilioribus ad dissiciliora, a notis ad l ignota gradatim progrediamur. Itaque ad ea praesertim quae in quaestione sunt cognita attendere, δc in ijs diutius haerere necesse est r neque enim ad incognita. nisi per ea quae jam nota sunt, possiimus eluctari. Qu9d autem quaeritur , certam Velut notam

habeat, qua possit quaesitum inter nosci, si forte occurrerit. Verum istat quae ex Cartes1j manuscripto fusius prosequitur Vir clarissi. jam a nobist idemtidem laudatus, meo quidem ju-l dicio utilissima, uno aut altero exem-l plo illustremus.

V. Exemplo itaque sit motuS corporum , cujus causa nobis indaganda. Ac primum quidem, nullum pene occurrit corpus, quod moVeri non pos sit, dc tamen non moventur omnia r& quae ante movebantur, si repente quiescant, nihilominus manent corpora. Magno quidem indicio, quod corpus ex se , aut ex natura sita motaium non procreet: cum id cessare pos sit, & integrum remanere. 2. Inter corpora quae nobis sunt Obvia, quaedam dura sunt dc firma, quaedam

358쪽

L1BER TERTIus. 333 fluida, aut liquida : nec liquet quo alio discrimine inter se dissideant, nisi quod dura habeant partes insensibiles

aut immotas omnino , aut certe tar

dissimo motu, quique nullo indiciose prodit, agitatas. Contra in fluidis

partes in perpetuo versantur motu, Sic minutae aquae parteS commota

ὁc salem , & saccharum , Sc sennae tenuiores partes suo motu delibant. Ac si forte prae frigore rigeant, jam aqua fit glacies & dura. s. Ex ijs quoque id videtur sequi, causam motricem corporum non in duris & firmis, sed in liquidis, aut fluidis corporibus insidere. Sic aquae partes talis

particulas suo motu exsolvunt , quique meatus aquae subit aer, motum aquae fortassis efficit. Sed credibile non est tantum aeris aquam subire , qui omnes ejus partes exagitet. Est igitur aliud corpus aere subtilius ,& fluidius, quod aerem ipsum , aquam & fluida quaeque commoVeat, quocumque id appelletur nomine ,

aut aether, aut caelestis materia. Quove id est subtilius , seu in minutiores partes concisum, hoc facilius motum

359쪽

ab alijς excipit, & magis tuetur. Nam partes illae adeo minutae occursit majorum facile agitantur, alijs corporibus non adhaerent ; per angustiores meatus raptim diffugiunt; nec cito in majora corpuscula motum suum trans. ferunt. Quare si quae sit prima causa motus in materia, ea quidem non

alia videtur quam subtilissima materia,qualis est in igne plurima, in lucidis corporibus, in aere , spiritu Vini, 8c liquoribus, eo magis quo sunt tenuiores. Hoc semel comperto, jam non erit difficile plures effectus ex hoc velut fonte deducere ; de quibus alio loco dictum est: ut quid efficiat vim

elasticam quam in arcu intento CXperimur, in lamella chalibis convoluta, in horologio portatili. Quod nimirum subtile illud corpus per apertioreS convexae superficiei meatus subiens, eos que in concava superficie angustiores ostendens , continenter impetum se Ciat, quo arctatos porulos,& liberum

Commeatum arcenteS aperiat. Verum

ista forte sunt alterius loci, nec tam quid nobis, quam quid Cartesio videretur , innuimus. Nam aliae fortas-

360쪽

Lia UR TERTIUS. 33ssis sunt restitutionis in arcu intento , aut lamella convoluta cauta. V I. Sed ulterius progrediendum, Ss acrius intuendum est, an per analysim ad aliam motus causam prima riam conscendere aleamus. Id quidem acerrimo Vir ingenio , hac fere ratione conficit. Corpus fluidum, quantumvis subtilissimum cessare potest, dc immotum permanere, tametsi idem erit corpus, quod ante. Quod autem ex natura rei proficiscitur, ab ea non potest abesse, integra manente rei substantia. Est igitur alia motus causa primaria, ac nullum corpus etiam fluidissimum primum movens esse potest. Cum autem movere sit actio quaedam ; nec actio continuari

possit nisi ab eadem causa, a qua primum profecta est; nec demum a corpore illa manaverit: hinc videtur sequi, ab eadem natura incorporea unde primum fluxit motus , indesinenter eum profluere: neque a corpore

motum in aliud corpus transferri ;Cum motus aut quies , si actionem omnem cogitatione sustuleris, sit stanus quidam, aut modus existendi qui

SEARCH

MENU NAVIGATION