De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

sos Da MENTE Hu MANAthargo, phrenesi , & ebrietate, non

animus, sed' cerebrum laborat: instrumenti vitium est , non causae principis: functiones laeduntur,non animquibstantia;nam restituto cerebro animus sua commode obit munera. Sic in ebrietate confunduntur imagines, nec spiritus quos vini vapor conturbat , mentis regimini subduntur : verum illa imbecillitas non ad mentem, sed ad corpus pertinet, nec demum Curatur animus, sed cerebrum, quod

illius est instrumentum. Quin illa

mentis evagatio , amentia ipsa, aut insania adeo non probat mentem esse se corpoream, ut contrarium penedemonstret. Nam in amentia sensus

. plerumque viget: sed phantasmatum usus impeditur. Est igitur pars quaedam animae omni sensu superior,

quae phantasmata ipsa disponit, ij

que libere utitur: nisi si forte quoddam in organo insit vitium. Non est tamen quod inficiemur multa nos intelligere, quaevis imaginatrix non potest attingere. Nam ut mittam caria tera : cum intellectus aliquid incor-yoreum , vel ipsum inane, aut rei

Di iligo: by Cooste i

532쪽

LIBER QuARTus. soralicujus rationem abstractam concipit, ut rotunditatem in circulo : id non est imaginationis opus, quae nihil nisi quiddam corporale & extensum assequitur. Idola quidem corporea statim estingit phantasia: sed cum quiddam a corpore diversum cogitamus , hoc utique ab ipsa imaginatione non proficiscitur. Quid amabo phantasiae imperat ut vim suam in aliquod objectum impendat , ut alio cum libitum est, divertat 3 quid illam cum a recta via de-liuisa est, omnino reducit 3 Quid ilius functiones expendit, easque cuna alijs comparat quid demum discernit, quae ad imaginationem, quae ad

caeteras facultates pertinent 3 Id utique mentis est munus: phantasia vero solis simulacris impellitur et nec seipsam , nec quod est expers corporis intueri potest. Nulla imagine, vel ipsa vis imaginatrix, vel illius functiones essingi queunt. Quam multa

ratiocinatione colligimus, quae Omnem vim imaginationis superant.

Exempla profert Gassendus ex Mathematicis. Diagonalem quadrati ita

533쪽

318 DE MENTE Hu MANAl esse lateri incommensurabilem , uti etiamsi infinite dividatur, nulla um-

quam particula utriusque communis mensura futura sit: dari lineas noni parallelas quae in infinitum protractae, coibunt numquam : in speculis dextra videri sinistra; Antipodas non pronos, sed erectos ad terram insistere ; haec atque alia prope infinita non sola percipit imaginatio : quin pomi lius reluctatur , & repugnat. Nequel enim potest Antichtonas ex. gr. nisi capite deorsum inverso exhibere. V I. Haec cum vera sint, id tamen non negamuS , quod quamdiu corpo

ri mens insidet , nihil fere percipit quin phantasia simul operetur , δίquasdam imagines corporeas statimessingat: easque ita modificat intellectuS, ut alterius rei cogitationi accommodet : adeo ut illae species sint velut signa quibus mens admoneatur, aut excitetur. Ubi antipodas libet cogitare , statim praevolat imaginatio , quae homines prono capite sibi fingit:

Sc quamvis eos incedere erectos judicet ratio , eo tamen , quod fingit, utitur phantasmate. Quo minuS mi,

534쪽

L1 arx QuARTus. IO'randum, si functiones mentis male affecto cerebro impediantur. Nam difficile est perito scribae, aut pictorisne calamo rite apparato , aut penicillo idoneo eleganter pingere. Sic ubi phantasmata organi vitio, morbi

vehementia , vel ebrietate, aut confunduntur , aut prave detorquentur , aut omnino delentur , ut in decrepitis contingit: mens quae ita imaginationi cohaeret , ut saltem ex phantasmatis occasionem intelligendi accipiat , atque ab ijs excitetur , nihil ordinate, nihil concinne intelligit: tum enim phantasmata ipsa in suum usum adhibere non potest. VII. Quod vero Lucretius mortalem dc corpoream elise animam hinc colligit, quod non uno temporiS moin

mento discedat, sed sensim , & quasi

membratim emittatur e corpore, paum

latim frigescentibus membris, nimis quam puerile . Sc inane est. Nam ut ι . optime Firmianus , necesse est membrorum summa quaeque frigescere :quoniam venae exiliores in extrema Corporis porriguntur, & extremi ac tenuiores rivi deficiente vena fontis

Y iij

535쪽

Lactant ab. c. 13.

31o DE MENTE HuMANA arescunt. Neque ut sibi falso objiucit Lucretius, animam credimus paulatim glomerari in corpore, atque ip sam se posse per artus

Introrsum trahere, & partes conducere in unum, Atque ideo cunctis sensum deduc re membris. Hoc enim commentum est hominis , qui nihil praeter corpora mente complectitur , & putat omnino non esse, quidquid oculis non apparet: cum mentis acies multo clarior debeat eia

se, quam corporis ad ea percipienda, quorum vis ac ratio sentitur potius, quam videtur. Dissicile quidem est mente assequi, quomodo anima tota esse in singulis partibus possit 3, quomodo membris sensim morientibus paulatim deficiat, cum partes ipsa non habeat : utrum in 1eipsam redeat , nec mole tamen augea tur et an tota extinguatur 1n illa

parte , atque in reliquis membris in tegra permaneat. Haec sane mentis oculos effugiunt.

536쪽

Solvuntur alia di cultates de uniatate anima, ct illius origine.

I. ΥΟ N desunt, qui ut has din t ficultates effugiant , mentem , Vel animum ad anima di criminent. Illa, inquiunt , immortalis est , incorporea , rationalis, atque in praecipua corporis parte, quaecumque sit illa residet: haec corporea est, corruptibilis, & irrationalis, de per totum diffusa corpus. Illa creatur a Deo : haec per traducem propagatur , atque est Velut commune vinculum quod mentem cum corpore connectit. Neque aliter animae humanae ortum explicari posse existimant. Non enim verisimile est foetatum ante tricesimum, aut quadragesimum diem omni vita , aut sensu destitui : cum scilicet animam rationalem creari, de infundi vulgo creditur. Nam alitur, crescit, & vitae

Y iiij

537쪽

3H DE MENTE Hu MANAOperationeS, quibus nullae sunt illus. triores edit. Nec illud probabile est,

animam vegetatricem sentientis accessii , atque hanc rationalis animae adventu perimi. Quasi necesse sit mori animal priusquam mens rationalis incurrat : tum enim foetus perficitur potius quam destruitur, nec series dia corruptionum ullo fundamento

nititur.

II. Multa in hanc rem disputat Gassendus, & quantum potest, opinionem quae jam vetustate pene exoleverat , revocare nititur. Illa, inquit, opinio quae animam rationalem, ex duabus velut partibus componit . quarum una sit rationalis , altera irrationalis , & sensus principium , procul ab omni errore abest, ut fatentur Conimbricenses: Quin etiam defenditur ab Ochamo , Antonio

. Mirandulano, & alijs scholasticis;

imo a sacra Scriptura non videtur abhorrere, quae luctae carnis, & spiritus passim meminit: cum tamen res eadem simplex & uniusnodi vix

possit sibi ipsi adversari, aut secum

pugnare.

538쪽

sum, nec libet refellere: multo ad Veritatem perpensior mihi videtur P. Fabry tententia: qua vim sentientem ab anima ita distinguit, ut anima rationalis vitam dc sensum corpori impertiat. Est enim anima corporis forma, eique vitam δc sensum per facultates a se discretas largitur: per se vero Sc immediate intelligit. Sic foetus primum vivit, tum lentiente anima donatur : sed quae prius fuit vegetatrix anima, aut forma , jam fit potentia, aut facultas animae sentientis, eique subjicitur. Cum pnima rationalis creatur, non perit principium illud vitae , aut sensus; sed

formae rationem non amplius obtinet : estque potentia animae rationalis , cui siubest, & ab ea non cogitatione tantum , sed reipsa distingui-guitur. Qu9 quidem modo una erit

in homine forma, non multiplex anima. Non enim ante fuit homo,quam anima in corpore crearetur: δc unum esse hominis una forma constituit. Haec intime praesens est corpori,moto corpore ea quoque movetur : regit

539쪽

3M DE MENTE HuMANA omnes sibi subjectas facultates ; ad

motum vel actiones corpus determianat ; nihilque ei deest , quominus

omnia formae munera exequatur. Quod autem animae dc corporiS conjunctionem, nexum, unionem potissimum efficit, est ea lex ab authore naturae sancita, qua perceptiones animi certi corporis motus, ut vicissim quasdam corporis motioneS,certae cogitationes mentis consequuntur: uti

copiose dc disertissime vir clarissi. D. de Cordemo' in tractatu de corporis dc animi dilcrimine exposuit. I V. Quod autem nonnulli animae, dc mentis distinctionem ex utriusque origine demonstrare praesumunt, atque animam ex parentibus transfundi contendunt , ne injuria patris nOmen , homo usurpare videatur , si nihil quam materiam praebeat : ex salso malunt salsum colligere , quam ex vero quod verum est. Uter enim parentum animam largitur, an ex utroque excerpitur quo demum tempore traducitur 3 An non debent

incerta de certis probari Quid est cur hic probationem sumant ex im

540쪽

Certo, ad evertendum quod certum est 3 Constat enim non a parentibus dari animas : sed ab uno eodemque omnium Deo Patre, qui legem rationemque nascendi tenet solus. Itaque serendarum animarum ratio uni

ac soli Deo subjacet: quod ipse L

cretius fateri videtur. Denique coelesti sumus omnes semine oriundi,

Omnibus ille idem pater est. Indivisibilis enim, & omnino spiritalis cum sit anima, non potest Aparentibus transfundi. Todi quippe est in gignente , nec pars illius in genitum transit : corpus enim a corporibus nasci potest, quoniam confertur aliquid ex utroque: de animis animus non potest , quia ex re te

nui , spiritali , & incomprehensibili

nihil potest decedere. Quocirca neque ex anima mundi decerpitur , ut visum est nonnullis Platonicis r neque ex spiritali quadam materia in principio rerum procreata, ut corpus ex terra praejacente componitur: ut aliquando dubitare visus est Augustinus. Nam ut ipse praeclare i

SEARCH

MENU NAVIGATION