장음표시 사용
101쪽
dinariam actionem quae vcnit ex verbis Edictrcti quo ea actio proposita est : etsi ad exemplum verae & directae Servianae . negant autem, eam actionem creditori in proposita specie super pignore competere: quia hanc Praetor demum ei promisit, cui res obligata si ab eo cujus illa in bonis erat, cum de pignore conveniretur l. 6. C. eod. tit. I. I s. g. I. D. de pignoribus: quod in hac specie non est. Sic de ordinaria actione ex Edicti verbis. Quid, de utili ex ejus sententia ρ porro ajunt Imperatores in d. l. s. Sed tamen aequitatem facere , ut facile utilis persecutio detur. Sic illi: non quidem simplkiter; sed cum hac adjectione,
exemplo pigneralitiae. ea vero adjectio vult: ut si res aliena pignori obligata sit a non dominoe cui dominium postea supervenerit : intersit, utrum scienti obligata sit, an ignoranti: ac si scienti sit oblinita, cesset utilis Serviana actio: sin ignoranti, locum habeat: suadente aequitate, utilem actionem creditori dari, ut Imperatores ajunt, ad eXemplum pigneratitiae actionis: in qua talem observari distinctionem, Ρaulus auctor est l. I 6. g. I. D. de pigne-Fatitia actione. ait certe, aliena re pignori data, creditori adversus debitorem ad hoc dari
102쪽
DE FORMA EMEND. DOM MALI LlB. 9t contrariam actionem pigneralitiam: ut pro re
aliena, quam creditori pignori dedit, ei aliam sui juris pignori tradat. nec tamen sic indistincte censet Paulus: sed si aliena res, tamquam propria, ignoranti creditori pignori. data sit. quod si scienti aliena res sit pignori tradita: magis esse Ρaulus ait, ut ei contraria danda non sit. optima distinctione. non enim patitur bona fides qua regitur pigneralitia actio, ignorantem creditorem alienae rei pignoratione circumveniri: si ve scivit debitor, alienam esse: sive ignoravit; si modo ignoranti eam, tamquam suam , pignori tradidit; nec erat ejus. justissime igitur hoc debitoris mendacium olficio Iudicis contraria actione ex fide bona corrigitur. quod si scivit creditor, alienam esse rem quae ei pignori data sit: aliter dicendum est. non cnim tum debitor cum decepit adversus bonam fidem : magis ipse se decepit.
ita quod est debitoris mendacium quod possit
creditor contraria actione accusare Θ sed neque convenit bonae fidei, debitorem cogi, ut Pro aliena re qua contentus creditor fuit tempore dati pignoris, aliam sui juris substituat. igitur ut absolvamus d. l. s. ubi ajunt Dioci tianus & Maximianus, sequitatem facere, ut M a domia
103쪽
92 GERAR Di Noo DF domino facto qui alienam rem pignori obligavit, creditori facile utilis Serviana detur ad exemplum pigneralitiae : quid reliquum est; nisi, ut putemus, eos ignoranti eam dare; scienti non dare : eo quod altera in specie est causa, cur Edicti rigor aliqua benignitate attemperetur: in altera non est λAtque huc pergit Papinianus I. 3. D. de pignoribus 9 hypothecis: cum, In speciem, inquit , alienae rei costata conventionis, s non fuit ei qui pignus dabat debita , postea debitori δε- minio quaesto, di cilius creditori qui non ignoravit alienum, utilis actio dabitur, sed facilior erit pindenti retentio. Sensus Papiniani est, Si
aliena res ab eo cui debita non fit, specialiter obligetur, & dominium ei superveniat: interesse, utrum ignoranti creditori obligata sit, an scienti: priore enim casu creditori utilem Servianam actionem dari: posteriore non dari; licet possidenti, si a debitore conveniatur, retentio per exceptionem doli mali deneganda non sit. At enim non negat Papinianus, utilem actionem scienti dari. ait, scienti
difficilius dari. id vero significat, scienti ae- ue dari atque ignoranti: huic tamen facilius,li difficilius. Sed apage cavillationem invenusta
104쪽
DE FORMA EMEND. DOLI MALl LIB. 93nustam atque inconditam. an quis fando audivit, licere praetori, cum in jure postulatur, facilem esse aut dissicilem 3 nugae. quod legibus aut moribus conceditur, petenti sine mora, quod prohibetur, numquam, ne instanter quidem & saepius roganti, indulgere eum oportet. absit igitur, ut sapienti ac principi Jurisconsulto assingamus sententiam, a ratione &jure tam lorrge remotam . melius eum, Cum
ait, scienti dissicilius dari utilem actionem, sic accipiemus , ac si dicat, eam scienti non dari: modesto, & decoro, loquendi genere. quo & Ulpianum apparet uti in his verbis l. 38. g. . D. de AEdilitio si dicto, sementorum
appellatione an omne pecus contineatur, videamus in Et dissicile est, ut contineatur. nam aliud
significant jumenta , aliis riniscatur pignoris
appellatione. Ulpianus ait, di cile esse, ut contineatur: quod negat contineri. Simili .ver cundia in L a 3. D. Pro socio, Puto, inquit, omnimodo eum teneri eius nomine quem ipse selus admisit: quia dissicile est negare, culpa ipsius a Lmipsum. Ulpianus ait, di cile esse negare, quod non vult negari. pari modestia Impp. Diocletianus & Maximianus l. 6. C. de actionibus empti ct venditi scribunt. Venditi actio, si non ab
105쪽
s GER ARDi Noon Tinitio aliud convenit, non facile ad rescindendam perfectam venditionem, sed ad pretium exigendum competit. Diocletiano & Maximiano Non facile competis est, non competit: Ut apparet ex L Ia. C. de rei vindicatione. Ρosem plura adferre ejus locutionis exempla: nisi illa sufficerent. nec tamen mihi permitto; ne adjiciam Papinianum de cujus sententia laboramus. is igitur Papinianus I. 8. D. de collatione bonorum eodem prorsus pudore, Benignior, inquit, est diversa sententia: maxime cum de bonis parentis inter fratres di lutetur. quem tamen facilius admittendum existimo, si intra tempus delatae pus lanis cautionem offerat. nam
post annum quam delata esset bonorum possis,
voluntariam moram cautionis admittere, difficilius est. Habemus Papiniani sensum. Nec resistit Paulus L i. D. de pigneralitia actione, verbis sequentibus. Rem alienam pignori dedisti; deinde dominus rei ejus esse coe-ssi: datur utilis actio pigneralitia creditori.
Νon est idem dicendum , s ego Titio , qui rem
meam obligaverat sue mea voluntate, heres extitero: hoc enim modo pignoris persecutio concedenda non est creditori. neque utique δε cit ad competendam utilem pigneralitiam actionem,
106쪽
DE FORMA EMEND. DOLI MALI Ll P. 9 seundem esse viminum qui etiam pecuniam debet. Sed si convenisset de pignore, ut ex suo mendacio arguatur, improbe resistit, quo minus utilis
actio moveatur. Tractatur a Paulo duplex casus, uterque ordine e X plicandus. ante omnia autem observandum, quam Paulus vocat utilem pigneralitiam actionem , este utilem hypothecariam. aliter ac Visum luris nostri Architectis: qui lapsi errore pigneralitiae actio nis, eum Pauli locum sub Titulo, De pigneralitia actione, in quo de pigneralitia in personam agitur, collocarunt: cum debuissent
eum ponere sub Titulo, De pignoribus 9 hypothecis: in quo quod Justinianus refert Lomnem g. . De conceptione Digestorum) explicatur hypothecaria formula: quae in rem est, ac pignoris persecutionem continet L I7. D. de pignoribus: plenius pignoratilia in rem l. 7. f. ia. D. Communi dividundo, aut pigneralitia Serviana l. 3. g. 3. D. Ad exhibendum, appellatur. Hanc sane a Paulo designari ae l. I. quis verius ipso probet Paulo λ atqui is ea in lege se illam intelligere utilem pigneralitiam quae ad pignoris persecutionem spectet, manifeste scribit. Hoc primum monendum fuit. Porro subjiciam, quod Paulus, cum ait, Rem alie-
107쪽
96 GER ARDi Noo D THienam pignori dedisti; deinde dominus rei ejus
esse coepisti: datur utilis actio creditori: non hac mente esse existimandus est, quasi velit, quod primo adspectu videtur, hanc actionem creditori dari simpliciter ac semper: sed quasi scribat, eam creditori aliquando dari, non semper. adeo datur apud Paulum est, dari potest. quo modo Ulpianus L I3. g. ult. D. de his qui notantur infamia, Crimen, inquit, stet o- natus infamiam irrogat damnato, quamvis pu-bticum non est judicium. nec tamen indicat, quod stellionatus infamiam damnato semper
irrogat: id enim non ita esse, idem Ulpianus ait L a. D. de stellionatu; sed hoc vult, quod
non impeditur stellio natus eo, quod non est publicum judicium, quo minus damnato aliquando possit infamiam irrogare : sive quod stellionatus, ct si non sit publicum judicium ex quo damnatum semper sequitur infamia, tamen potest damnato infamiam irrogare. Simili igitur modo Paulus d. l. I. Cum, Rem,
inquit, abenam pignori dedisti; deinde dominus rei ejus esse carpisti; datur utilis actio creditori
non signi Mat , eam actionem creditori dari
semper atque indistincte : sed posse dari aliquando: ut, si is sit exitus conventionis de pigno-
108쪽
DE FORMA EMEND. DoLI MALi Li3 ς pignore, ut aliena res improbe sit creditori obligata per mendacium. quod demum fit: si
Cum ignorante Creditore de pignore conventum sit a non domino, qui deinde dominus factus, ideo non patiatur, a Creditore moveri utilem hypothecariam actionem : quia negat, pignus, cum de eo conveniret, suis in bonis fuisse. apparet enim, eum, cum de pignore conveniret , obligasse ignoranti rem alienam pro sua; nunc vero mendacii argui a creditore: ita non patitur ratio, ut ea improbitas, cisi Εdicti verbis non coerceatur, tamen ejuS mente adjuvetur.
Exposui in d. I. I. priorem Pauli speciem, id est, eam quam Juris nostri Architecti ex Modestino non posuere in d. I. a a. D. de pignoribus e venio ad alteram speciem, simul ad hanc quam illi ex Modestino descripsere ind. I. aa. Ea species est. Titius rem meam, me ignorante, creditori suo pignori obligavit. deinde moritur Titius , me relicto licrede. Quaeritur, an pignus quod ab initio non valuit, quia alienae rei erat, eX inde e X Quo ego
cujus in bonis est, Titio heres factus sum, directo, id est, sine novo facto, sive sine nova conventione, ipso denique jure, convalescat p
109쪽
98 GERARDI Noo D Υsic enim apud Modestinum sonat id verbum ,
director ut in L Ia. g. II. D. MandaII. f. a. Inst.
de codicistis. Oct. a. Inst. de singulis rebus per fideicommissum relictis. Negat autem Modestinus, hoc pignus directo, id est, ut dixi, sua
sponte, sine nova conVentione, ipso jure, Con- valcscere. quam ob causam λ quia ego qui pignoris dominus sum, de pignore non Conveni : Titius autem qui de pignore conVenit, ejus dominus non fuit. Atqui ego, postquam debitori Titio qui de pignore convenit, here&factus sum, eum repraesento: nec minus pignoris dominus sum, quam debitor : pariter ut in priore specie. Interest tamen, quod in priore illa iple dominus de pignore convenit. in hac posteriore non ipse de eo convenit; sed debitori qui convenit, successit: & quod animadvertit Paulus d. l. i. non lassicit ad competendam utilem pigneralitiam, sive utilem hypothecariam, actionem, eumdem & pecuniae debitorem, & pignoris dominum esse: at necesse est, ut qui de pignore cum ignorante creditore convenerit, is deinde ejus dominus effectus sit. Ingeniose Ρaulus & doctet non enim debitum , neque dominium, est causa utilis hypothecariae actionis: sed conventio
110쪽
DE FORMA EMEND. DoLI MALI LlB. 99 cum creditore de pignore facta ab eo qui nunc ejus dominus est, licet ab initio non fuerit.
putat nimirum Paulus d. l. I. utilem Servianam actionem pertinere ad Curam sequitatis:
quo casu fit, ut ipse mendacii arguatur qui rem alienam quasi propriam ignoranti obligavit; & dominus factus, improbe resistit, quominus ex sua Conventione utili ea actione teneatur. hoc in priore evenire specie : at nil
tale seri in posteriore in qua ego extitero heros Titio qui rem meam sine mea Voluntate Creditori suo obligaverit. ut enim hic debitorsim & pignoris dominus, pariter ut in priore specie : quod tamen debeo, non meo debeo nomine , sed Titii cujus heres sum. rei autem pignoratae non Titii successione, verum meo jure dominus sum. accedit, quod non ego qui poteram de re mea pacisci , pactus sum, ut ea creditori pignori esset: sed Titius Cui non erat jus de re mea pacisci. quare si summam subducimus : non potuit creditori in proposito utilis hypothecaria actio dari, vivo Titio: quia Titius, quamquam cum eo de rei meae pignore convenit, numquam ejus dominus fuit. nec magis potest creditori ea actio