R.P. Martini de Esparza Artieda. Theologi Societatis Iesu. Appendix ad quaestionem de vsu licito opinionis probabilis. Continens responsionem ad quaedam recentiorum argumenta

발행: 1669년

분량: 285페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Is pars I. Art. XVI.

vehementerque mirari talia, tam horrida, dc Vsque adeo enommia conmitia excogitari, euomi, typis publicis mandari potuisse ab homine professionis catholicae aduersus non unum, vel ait

rum tantummodo Doctorem catholicum, nec solum aciuersus omnes, aut plerosque unius tantum, vel alterius Academiae catholicae, aut Ordinis Religiosi Magistros, quorum utrumlibet esset valde detestabile, sed aduersus tot, ac tantos omnium ubique Academiarum catholicarum, omniumque ordinum Resi-giosorum Doctores, ac Magistros, quot, dc quantos, notum est cile patronos doctrinam de usu licito opinionis probabilis . Fatetur uimirum Sinnichius ipse praememoratis iam ver- his suis, doctrinam istam nimio, ut dicit, succcisu adolescere in , Ecclesia Dei, ae debuisset dicere, esse adultam, dc robustam. Inis Ecclesia, inquam, Dei; nec enim adolescit, vel adoleuit in uno aliquo angulo, in una tantum, vel altera, seu Academiadcu prinuincia, idq; apud paucos plerisque omnibus piis, oc doctis viris. inibi reclamantibus, & toto nisu mittentibus, qualis contigit adolescentia erroribus Baianis, ac lans ianis sedis Apostolicae auctoritate reprobatis, ac eliminatis, & qualis porro contingit

nonnullis eorumdem errorum, ut verbo binnichiano utar omportunius, quam ille, symptomatis; sed adolescit haec doctrina, atque adoleuit in Ecclesia Dei, quaqua versum ipsa patet, in

omnibus eius Accademijs, atque in ordinibus religious uniuersis, idque vixivno, vel alio alicubi reclamante, imo nullo pro sus alicuius nominis ι ac celebritatis Theologo alicubi clare, ac indubitanter contradicente. Vsque adeo verum est, doctrinam istam non modo, ut dixit Sinichius, suffragatorum multitudine crebrescere ; eorumdemque alaritudine celebrescere ed ex vix que eo capite ita percrebuisse, ac celebrem euasisse, ut nulla omnino doctrina inter Catholicos controuersa tot,dc tam claros patronos ubiq; gentium Christianarum tanto cum consensu omnis generis hominum, ac Doctorum consequuta siti, ex quo ipsa cepit clare, acidistincte, atque in proprijs terminis agitari. Et tamen audet hic homo toti 5c tam claros Doctores in toto orbe Catholico praefulgentes aequiparare quoad hoc punctum libertinis , Gnosticis, Quintinistis, dc Manichaeis, atque innuere doctrinam illorum ad istorum errorem nimis prope accedere, ei demque errori reuehendo aditum pandere , idest iuxta praemisesam ex eodem Sinnichio expositionem, tot, ae tantos Doctores

Catholicos nimis prope accedere, & aditum pandere ad Alneismum, & ad multitudinem Deorum,ad superbiam superbia Dae. monum,& protoplastrorum maiorem ad alitibuendam non

32쪽

modo hominibus vitiosis, sed viiijs quoque ipsis diuinitatem,

Vltra plura alia, quae excripsimus ex parte, & toedet repetere. Art. I7. De hoc modo agendi, ac dicendi nil mihi dicere, ac ponderare placet, ncc necesse est . Forte sit iliciet ad instructionem .& coercitionem talium hominum Zelus, dc auctoritas Augustini perstringentis Epist. 36. ad Casulanum quendam , ut dicebat Casulanus, Urbicum, hominem Sinnichio ditanilem, quatenus. Vrbicus habebat pro se praxi in Ecclesiae Romanae, dc nonnullinrum aliarum Occidentalium Ecclesia ruin, atque fideles reliquarum per orbem Ecclesiarum proscindebat iniurijs, magnis illis quidem, sed non summis, & horridis ultra omnem modum, atque testimoni js utebatur pro se, aliquid dicentibus de ieiunio,de quo erat suscepta ab Urbico controuersia ; Sinnichius vero utitur testimoniis, nil, ut videbimus,dicentibus,vel etiam insinuantibus de usu opinionis probabilis, quem impugnat, & vomit ii iurias, quibus atrociores nullat, ut vidimus, excogitari pollunt; ac demum habet contradicentem sibi praxim communem fidelium ubique terrarum absque ullius Ecclesiae exceptione, cum in sacro poenitentiae tribunali, & iudices,& rei utantur ubique communiter doctrina opinionis probabilis, nec sit ullus vllrbi Consessarius , qui repellat poenitentem volentem uti, & quia

vult uti opinione probabiti. Audiatur iam Lug illimis paulo post initium eius Epistolis. si de iso quopiam Dei amulo die

rei, quis eum audire, quis non euitare deberet Cum ergo his opprobri se, atque maledictis insectatων Ecclesiam per totum Orbem fructificantem , atque

crescentem, oe die Sabbati penὸ ubique prandentem in re nostra ubique utentem opinione probabili) admoneo quisquis est , ut sese cohibeat. Fortiori igitur ratione audiendus non est , & est quoad hoc euitandus Sinnichius, & quisquis est eiusdem cum illo sensus, debet sese cohibere,quo minus erumpat in verba,qualiacuomuit,dum viveret Sinnichius. Verum & illud ad eundem non minus per tinet, quod Augustinus addit aduersus eumdem Urbicum ad medium ciusdem Epistolae dicens : Nee se ipse respicit, nee quid dicat, attendit, ut scriptis suis ab isa praecipiti cohibeatur audacia. Nempe Sinnichius proposita sibi initio opinionis probabilis reprobatione digressus protinus est ad reprobandam uniuersaliter opis monem, Omnesque operationes qualicunque innixas opinione, Ut mox patebit. Quaecunque autem circa hoc diffusissime dicit opinando, utique uicit, cum nec demonstrationem pro sic ullam habeat, nec certitudinem diuinae reuelationis, a qua utraq; abest

longisIime. Ergo suo se gladio confodit. Sed iam ad particu

33쪽

Obs fuatio priwa aduersus Sinnichium de probabilitate ve-

ritati contraposita , . de opinione cum errore confusa.

ARt. Ir. Assumit Sinnichius g. as . illud Christi Domini

Ioann. I. . v.6. Ego sum Veracas, & videtur velle arguere sic;

Christus dicit. Ego sum Veritas. Ergo non est licitus usus opinionis probabilis. Videtur, inquam, velle sic arguere, quia non subintellecta ista illatione testimonium hoc nil confert ad scopum ab auctore sibi propositum, uti paulo superius retulimus. Quod meminisse pariter necesse est pro quampluribus alijs testimonijs, quae congerit in prosequutione eiusdem causae absque ulla explicita,& formali illatione. Illatio autem hic proposita est inutilis ut per se patet: Sed non patet Sinnichio ponderanti; N

qua Aa dixisse perhibetur, ego sum probabilitas, sed ego sum veritas, quasi inde detur intelligi, unam sicctandam esse veritatem,non proba hilitatem . Sed repono , sicut non dixit, ego sum probabilitas, ita non dixit, ego sum fides, ego cuidentia, ego maior probati litas, ego tulitas. Ergo si quia valet consequentia Sinnichij, ne que fide diuina, uti licet in operando, neque cognitione cui n-ti, neque opinione, oc probabiliori. Sc tutiori . Quod est per absurdum, ac proinde est per absurda illa etiam conloquentia . Art. I9. At opponit serio Sinnichius cap.o7. Omnis opinio,omnis, inquit, omnino est lalsitas,& error. Ergo qui sequitur op nionem, quae est falsitas, & error , non sequitur Christum , sed fugit a Christo,qui est veritas. Probat antecedens ratione. Quia licet aliquae opiniones sint reipia verg χrmaliterinunt nihilominus eaedem etiam talis aes uiualenter saltem, & interpretatiue . Latet enim opinantem veritas,etiam cum adest λrmaliter,atque ideo perinde se,accommodat dictamini in se vero,atque si abesset veritas, adesset talsitas. Amplectitur ergo falsitatem saltem interpretatiue, & equivalenter , ac proinde neutra potest unquam esse regula honests,& laudabilis operationis. Probae -- έus idem antecedens authoritate Augustini di ntis lib.de utilit. Ered.cap. 3 l. Tria sunt velin finitima sibimet in Mimis hominum dissi/Hιone dignissima ; intelligere,credere, O nari. Ipse si per seipsa conse rentur, ρηιmam semper foe vitio est . secundum aliquaudo tum vitio , tertium numquam sine vitio. Et rursus ibidem in propriis terminis: Puta intelligimus, debemus rationi; quod credimus, auctoritati ; quod πλ

34쪽

namur, errari. Error autem, dc vitium sunt per se,& secundum se quid intrinsece inordinatum , monstrosum , & naturae rationali distentaneum, ut exaggerat Sinnichius ex Augustino in Enchi r.

Rrt. 2O. Respondeo negando antecedens, cuius fal sitas i ta est manifesta, ut ipse etiam agnoscat illam Sinnichius dicens aliquas opiniones esse formaliter veras ue sunt autem totidem verae,atquθfalsae,quia cuiuis opimoni est alia opinio contraria, & necesse est alteram esse veram, Sc alteram falsam ue atque eam, quae est vera, ese aliquo modo fallam , perinde est, ac album esse aliquo modo nigrum, & lucem tenebras. Quoad aequivalentiam,& interpretationem retorquetur argumentum sub eadem prorsus forma . Latet opinantem falsitas etiam cum adest λrmaliter,atque ideo se accomodat dictamini formaliter falso, ac si adesset veritas ; abesset falsitas. Amplectitur ergo veritatem saltem interpretatiue, & aequi ualenter. Idque eo magis quia intellectus ducitur 3 ac molietur ad actum opinandi specie, i d apparentia Ue- ritatis, nec fieri magis potest, ut intellectus moueatur apparentia falsitatis , quam ut moueatur voluntas apparentia malitiae. Dic dum cst absolute opinionem ex suo conceptu esse fallita. Icm , falsam vero aliquando , & aliquando veram . Quod si falsitas proueniat ex voluntaria inconuderatione, & praecipitantia opinantis, tunc inest opinioni ignorantia prauae dispolationis asicctive, di moraliter ; secus vero si adhibita fuerit consideratio .ct consultatio, quantam postulat res, de qua agitur. Quod autem opinioni insit, uti saepe inest ignorantia prauae di spolitionis materialiter tantum, ac physice, nil ad resert ad mores, quia sub ignorantia inuincibili, seu conscientia inuincibiliter erranti dari potest actus bonus, ac laudabilis, de ostendi quaest.2 . de act. hum. cum D. Thoma, aliisque omnibus Theologis. Ait. a I. Ad auctoritatem Augustini dico,quod nuper significavide authoritate Christi, & saepe deinceps dicturus sum cogente Sinnichio, nil illam facere ad propositum . Patet ex notione opinantis, quam praeserti dena Augustinus in illo ipso cap. II.

sub initium: Tria sunt, inquit , alia bomitium genera profecto ιmno banda, ac detestanda . Primum est opinantiam , idest hoc nota eorum ροι se arbitrantur scire,quod nestiunt. Alterum rerum M. Itaque opi nio, prout ibi sumitur ab Augustino,ultra incertitudinem assensus includit existimationem scientiae coniunctam cum ignoran Lia. Nos autem disputamus de opinione suinpta pro allcnsu in certo absque eiusmodi stultissima existimatione, & opinionem vocamus ii uc ratione , siue authoratate nitatur incerta. Illa ita

35쪽

ao pars I. Art. XXII.

que multa,quae sapientissime prosequitur ibi Augustinus eontra

opinantes, & opiniones nil pertinent ad praesentem quaestionem. Imo opinionem pro assensu incerto culpa vacare, & laudabilem esse posse tradit inibi Augustinus non semel. Dicit enim ad medium illius capitis z Credere autem tuηe est eulpandum,eum vel de Deo indignum aliquid creritur, vel de homine facilὰ creditur. In eateris verὸ rebus, se quis quid credit, si se id nescire intelligatinulla culpa est . Nempe tametsi fallatur. Et rursus in fine capitis; Sed si quis diligenter eonsideret plurimum interes, utrum se scire quis putet, an quod nescire se i

telligit, credat aliqua au ctoxitate commotus I profecto erroris , er inhuma nitatis , atque superbia crimen vitabit. Ac demum cap. I a. sub initium : Nam quis vel insinus eum culpandum putet, qui eis Meia debita impenderit, quos parentes esse crediderit, etiam si non essent. Id est etiam si fallatur, etiam si opinione falsi inducatur ad agendum . opimnione, inquam, sumpta iuxta sensum privindicatum quaestionis nostrae. IArt. 22. Sane si ad haec attendere, Sinnichius voluisset, & ea in. uicem distinxisset,interquq dicit Augustinus, plurimum interesese, atque rebus ipsis significatis, nec soli vocis sono aliter, & aliter significantis animum applicuisset ; Vitare facile potuisset im Conueniens confundendi opinionem , de qua disputamus, cum Crrore, &falsitate, nec erupisset g.337. & S. 364. in illas ab Ain sustino nuper, & saepe alias reprobatas clare, atque temeritati plenas sententias, quibus disserte asserit nullam,& nusquam opinionem seu probabilem, seu probabiliorem , seu etiam prohatulissimam excusari, aut excusare a peccato, sed omnem prorsus opinionem esse peccatum, & inducere in peccatum; atque eum. qui in rebus animo quidem oblatis, sed incertis, aut ambiguis hoc est in rebus utrimque opinabilibus inec enim de certis, aut claris , ac indubitatis opinari est eum , inquam, qui in talibus erumpit in assensum opinatiuum, eo ipso quadam mentis in OD. dinatione insectum se prodere, erroris periculo se citra necessit tem exponerri adeoque reatum erroris incurrere, temeritatis sibi notam inurere, monstrosum mentis Metum parere, & quasi iam sufficiente notitia ad recte agendum instructum, studium vit rioris indagationis deponere. Quae omnia praeterquam habent Augustinum, ut dixi, contradicentem in verbis nuper memora iis, & clarius, ae plenius in toto contextu,unde extracta illa sunt, eademque ipsum vel maxime carpunt Sinnichium utpote eiu-tientem illa cum assensu opinatiuo in re apud ipsum incerta, de ambigua , eum falsi apud neminem certitudo, & indubitantia

dari possit. Ea omnia, inquam, sunt usque adeo paradoxa diffin

36쪽

na, & a sensu , & praxi humani generis aliena, ut nulla mea i digeant impugnatione , quae tamen suppetet abunde ex dicendis infra pn erum de mente Augustini circa quaestionem immo

nionis ,stignorantia cum mitio , c r peccato.

ARLa3. Insurgit uouo, sed assimili conatu Sinnichius adum sus communem πω probλbilitatum patronos , excusati nem petitam ex ignorantia inuincibili , ratione cuius in rebus plurimis nec scientiae, nes fidei divinae certitudinem in Di pol sumus , & saepe a vexitaxς pG de ptionem , Q lallaciam ineuitabiliter aberramus . Insurgit vero dicendo ignorantiam usque' adeo non excusare a peccam, ut ipsa qualiscunque ignorantia , circa agibilia. seu cligibilia sit per se peccatum, atque pro hac re transportat in suum codicem cap. 96. quae ex Augustiuo, dc alijsaccumulauerat in eundem scopuin Ian senius in suo Pseudo Aungustino, & sunt Obvia in Augustino. Addit g.36 i. ignorantiam,

laltem legia naturalis excularc neminem poste , quia nunquar a

inuincibilis ea esse potest. Quam in rem superaddit Pgtribu Theologorum praecipuos, qui ha ntvr apud UR. I. a.disp. IZ α Iaz. cap. I . di notat di si sonis lib. de vita spirit. Iea. coroll.3. Cotordem essesententiam , nullam in his qua legis diuina sum, cadere ignorantiam inruncibilem . Addit rursu SHI. 3. opinionem excisuo conceptu uniuersali includere in se inordinationem aliquam dc vitiositatem. Quod probat ex D. homa negante ea de causa probabilitatem opinandi pro Statu Inn entiae, ux apparet ea lo co a nobis indicato ruperius art. a. & ponderat Sinnichius. ex ι ordinato , α vitioso. uix unquam ordinytum, via sum prouenire posse, ac proindς ex nulla Qpinione i , qualiscunqueta ea sit, actum ullum bonum procedere unquam posse. t. 24. Dico nil horum quidquam facere ad propositum. Quod ut clarius m nisestetur, triplex distinctio habenda prae oculis est. Prima distinctio est peccati, quod ratione sui me tur specialem poeitam, a peccato, quod ita est poena pescati, ut nullam viterius specialem poenam ratione sui mereatur . Altera distinctio est ignosanthae vincibilis ab inuincibili . Vincibilis est, quae ab eo, qui illi subest , vilaxi propria volunyate potuit, seu mediate, scuim mediate, seu remote . seu proxime ; tuMncibilis, quae uia in

37쪽

Ar .as ili Agnoscit utramque istam distinctionem Augustinus vitta alia plura Ioca 3 p sertim Enchiticap. m.& ar.& lib. 3.delis arb. cap. rv.Epist. 1 3. Ud Sixtum aliquanto post medium . Aeper hoc , ait, inexcusabilis es omnis peccator, vel reatu originis , vel a ditamento etiam propria voluntatis,sive qui nouissue qui ignorat, siue qui iudicat., siue νι non iudicat . inua oe ipsa ignorantia in eis , qui intelligere nohuerunt sine dubitatione teccatum est, in eis autem, qui non potuerunt, poena prefaK. Vin distinctio ignorantiae eorum, qui in test i gere

noluerunt,ab ignorantia corum , qui intelligere non potuerunt,ciarissime cohunenin sedistimatonsi ignorantiae vincibilis ab inuincibilialia enim ilitis e tur,quia, Sc quatenus prouenit a libora intelligendi nolitione; li ecquia,& quatenus prouenit ab Intelli-gcndi impotentia. Nec ni iniis elucet clard distinctio peccati,quod per se est causa poenae, d peccato quod est pura poena, niin in ijs dem postremis verbis,tum maxime in priori allati testimonii periodo. Absurde naimque distinguereturiquod sine vin hilarione speccatum est, ab eo quod est poena peccati,si utriquesta conuerit rei rario poenae peccati originalis quae procul dubio cotieni tona nibus peccatis personalibus filiol una Adae, ut eonum irct etiam utrique t mcialis causalitas usteriotis poenae. Absurdius vero, seu manuestiori vibiurditate distingueretur' in initialibus verbis reccator inexcusabilis reatu originis, 1 peccatore,qui est inexcn sabilis addita melillo ps fit volu utatis,si badem asserta a nobis distin-Go ccatorum ab Atigustino non agnoscetetur,nec dicerentur peccata obnoxia diuinae vindictae , alia quidem per Miam deno minationem a peccato originali, alia voto etiam per seipsa, Art. 26.4 Post tenaci distinctio in ignorantiae legis naturalis quoad pnecipua eiuΑ cabira, in fundamentalia principia valde mani se sta,& quibusvis facile peruia,ab ignorantia legis uaturalis,quoadeonclusiones deducibiles ex illis principijs occultiores ex sua natura Per olis sapientibus cognoscibiles, per promium discur fulix, di ne iis quidem notas quoad aliqua certitudina itet, ac cui denter i Distinctionem istam amplectiliaturiti merito Theo Io cum D.Th I. 2. qu. m. arti et r. Vbi expresse distinguuntur praecepta naturalia cuilibet etiam populari facile nota , & pr cepta naturalia solis sapientibus nota,& similiter distinxerat q.ss. Irt.6. praecepta Comimultissima legis naturalis, dc praecepta magis particularia , & quasi conclusiones priorum; atque iraec pinsteriora dixerat posse aboleri a corde hominis non solum per peccata propria, sed etiam per malas aliorum persitasiones; Ethrieterea qui scit Decalogum , prout reperitur expressus in sacris litteris, dicitur absblute scire, & non dicitur absolute ignorare

38쪽

legem Dei, tametsi ignoret interea quam plures conclusiones inde deducibiles , atque D. Augustinus conscius utique diuinae legis, atque Sapientis imus dubitat de nonnullis in lege Dei contentis , Ut ex.gr. lib. I. de serm. Dona .in Monte cap. t o. post: med.

dubitat, an uxor a marito suo dimissa committat peccatum niae. chiae, si alteri marito copuletur vivente priori marito . Dicit

enim: Si autem dimittatur a viro, cum quo esse cupiebat, moechatuν quidem , qui eam duxerit secundum Domini sententiam 3 sed utrum i a tali crimine teneaIur, incertum est. Et inibi paulo post proposita q uaestione, an licere aliquando possit uxori, ut prae habito conscia sumariti alteri homini commisceatur 3 subdit: anetum nonnullaeausa posuet existere , Ubi σ uxor mariti consensu, pro tuo marito hoc facere debere Dideatur , sicut Antiochia odium esse perhibetην ι Atq ue relato casu Antiocheno plane miserabili concludit : Nil hic in alteram partem disputo, liceat cuique aestimare quod velit. Ide inq ue S. Doctor Ep.63. postrenaa frequentes suas circa legem Dei haesitationes exponit Paulino his verbis et Sape nos quippe conturbet, ct dimetis es non aliquid, quod magis faciendum erat , omittere, dum iliud nistare volumus, in quo prius permanerestatueramus . Et rursus : Hie non fudi discite est. Ac demum . Hinc oro. ρarticipem me facias reguatis-n m tuarum, q'id ιn ratibus vel Dcere sol si vel ciendum esse reperim.

Sed nil necesse est in hoc puncto ana ius immorari , q uaudo id

est manifestiumrum ex qu)mpluribus' napud Praeclarissianosi, quoique Μὴ tros, δέ Ecclesiae Doctores Controuersijs de licito , & iliacuo iuxta lege in Dei, legemque naturalem , alijs a se firmantibus , alijs negantibus, ac proinde alterutris saltem ignorantibus , idque procul dubio inuincibiliter, cum ad Eibeant diligentiam , quantam possvnx. , ruet. 27. Iam probabilitatum Patroni , quos Sinnichius capite illo oo. anitio impugnandos proposucrai sibi, quoad hoc specialis ter punctum agnor-nuae , nullibi docent ignorantia mi vincibilem, sed solain mum cibilem ex sue a pesicato, ut communirer loquimur, rormali, seu a peccato, quod ratione sui seorsim sit meritorium poenae 3 atque id tenent tanquana principium indubitatum, ut notaui quaest.24. de act. hum. Exorbitat itaqui, in nichius , dum proponens impugnare probabilitas p nullamque tentans aduersus cos rationem proponerQ , nuduin item is

proteri testa monium, in quo aliquid dicatur , vel etiam insinuetur ullo modo de ignorantia inuincibili non excusante a peccato ratione sui seorsim meritorio poenae, uti facile, & clare depre-nendet , qui volet legere longam eius circa hoc rapsodiam. Sed cΣOrditat multo magis, quatenus inserit testimonium id qu

39쪽

24 pars I. Art. XXVIII.

grauissimum, quod suffragatur aperte lassicientiae ignorantiae inuincibilis ad excusandum 1 tali peccato . Inserit c na Augustinum dicentem lib. de gratia, ik lib.arbit r. cap. r. Nec tamen ideὸ eo utiendum est ad ignorantia tenebras, ut in eis quisque requιrat excusationem . Aliud es enim nescire , aliud scire noluisse . Voluntas quinet in eo arguatur, de quo dicitur . Noluit intelligere , ut bene ageret. Per quae

manifeste datur intelligi in iis solum ignorantiae tenebris non esse requitendam excusationem , quibus quis voluntate iubest. non necessitate, ac proinde ignorantiam, quae ab ignorante i ovitari non potuit, valere ad excusationem a peccato ratione luiscorsim specialiter demeritorio. Verboru in hoc testimonio immediate antecedentium,Sc subsequetium meminero paulo Polt.

Art. 28. Prius etenim notare oportet confinem aliam exorbitationem Sinni cliij quoad peccata subsequentia ad ignorantiam inuincibilem. Quia probabilistae non negant dari sub ignorat tia inuincibili peccata P quae solemus dicere materialia, & S. Λ Rustinus, ut mox vidimus, alijque exemplo ipsius dicunt poenas peccatorum, seu peccata, quae sunt poenae peccatorum . beaneque negant iidem probabilistae peccata ista materialia esse vore , & proprie peccata per denominationem a peccato Originali, di esse voluntaria, atque imputabilia ea praecise voluntarietate,& imputabilitate, qua peccatum idem originale simul cum omni de ordinatione, ac peruersione intellectus, & voluntatis indet

necessario resultante voluntarium, atque imputabile est . Ita autem hoc non negant, ut neque assirment, quia e reapsorum non erat quidquam circa hoc assirmare, vel negare, cum quae stio solum sit, an Opinio probabilis excuset ab eo peccato,a quo certum est non excusare opinionem improbabilem, ac temera Wriam, aut errorem libere propria personali libertate contractum, . idcst, an excuset a peccato, quod ratione sui seorsim mereatur

specialem poenam. Praescindunt itaque a malitia, dc imputabIlitate illa per denominationem a peccato originali, ut a m mInime pertinenti ad scopum quaestionis, idque faciunt iure opti mo seqvcntes exemplum in re simili ,& consiliunx D. om .uevcrit. quaest. Ig. Quae est de cognitione primi hominis art. 5. Ibi sic habet et Alii Hro hoc dictum improbare nituntur ex hoc , quod Augu

sinus omaeem falsam aestimationem, errorem nominat, o dicit et am Om nem errorem malum esse, in magnis quidem magnum, in paruis autem

paraum . Sed in boc non es multum insisendum . invia eum dε rebus agι- tur , debet quaestio nominum intermitti . Perperam ergo , & proiius

abs re convehit Sinnichius plura illa teitimonia de obliuione, ocignorantia, seu subiacente peccato , seu non excusante a pecca

40쪽

Pars I. Art. XXIX. a

to, eum in plerisque eorum nulla fiat distinctio, aut Ignorantiae vincibilis ab inuincibili, aut peccati, quod ratione sui est causa

enae, a peccato, quod solum est poena peccati; atque ubi haec distinctio adhibetur,adhibeatur cum additamento dominae comutradicentis scopo Sinnichij, uti de Augustino , quem caeteri se quuntur, innotuit satis art. a . Iure ergo a nobis praetermittuntur eiusmodi testimonia, utpote nil ad rem pertinentia , & quae a nobis admittuntur de plano, ut iacent absque ullo praeiudicio praesciatis nostrae doctrinae. Art. 29. Id circa lia: c sorte proderit adnotasse , Augustinum , dc quicum ipso, aut prope ipsum vixere, & scripsere , optimo eonsilio institisse agnoscendae, exprimendar, ac firmiter retinen dat Tationi peccati in obliuione, & ignorantia , qualiscunque ea esset, necnon in ijs, quae qualitercunque inde subsequerentur

dissentanea reipsa legi Dei. Qsa Augustinus,quem reliqui imitati sutat, ut dixi imitari debucrunt , utpote in cundem scopum collimantes, totam aetatem egit in refellendis , atque per

omnes viaS, ac modos confundontiis haracticis, ac prauerti sPclagianis, qui negabant peccatum Originale , & conseque ter dicebant, obliuionem , & ignorantiam, dc quem uis alium hinc , Vel aliunde prouenientem desectum recti ad fine tria. vltimum ordinis absque propria cuiusque personali libertate , non esse 1ordes animi inuectas per peccatum originale,& quibus idem peccatum originale iniiciat antinuin , sed cf- se primordia hominis naturalia , & proprictates naturae humanae prout a Deo instituta cst , nullamque proindo in ullis eiusmodi defectibus agnoscendam csse ullo modo rationem voluntari1 , Sc peccati, uti describit Augustinus late libris duo-hus de peccato originali lib. q. s. & 6. contra Iulianum cap. I I. de dono pcrseuerantiae , & alias saepissime . Unde apud Pelagia-MOs nolle agnosccre in obliuione , dc ignorantia , alisque eius modi dcfectibus vllam rationem peccati ullo modo , perinde Crat, atque nolle agnoscere, penitusque negare peccatum origi

nate . Necesse igitur Augustino fuit , & optima ratione in hoc semper incubuit, ut pro itabiliendo eodem peccato originali ijsdem illis defectibus, corumque propi ijs foetibus adscriberct econtra rationem peccati modo, & sensu iam explicato ex Au- fustino ipso, ubicunque incideret de illis sermo, dum disputa-at aduersus Pelagianos , Manichaeos , aliasque similes pestes. Caeterum ut Cornelius ille I prensis, & Sinnichius iste, alijque nonnulli usurpent Augustni ca de re, aliorumque per ea tempo ra scriptorum testimonia, dum disputant contra Theologos O-

SEARCH

MENU NAVIGATION