Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Pneumatologia cui subjecta est Thomae Stanlei Philosophia orientalis operum philosophicorum tomus 2

발행: 1722년

분량: 441페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

PRAEFATIO

3. Substantiarum omnium, Spiritualium non minus ac Corporearum, aliquot tantum proprietates novimus; idecque quidquid de jis tradi potest, totum in recensione earum proprietatum situm est. Pulcre nos ossicio defunctos existimamus, ubi in ea recensione nihil in medium, Praeter aut contra id quod nobis constat. protulimus. Quoniam ad ea, quae vellemus, pertingere nostra nequit investigatio; hoc unum superest, ut ea quae a nobis cognosci putamus, certo &sine erroris periculo, Horimus.

q. Igitur proprietates Spirituum investigandas, quasi objectum, sibi proponit Ρneumatologia;& quidem eo fine, ut usus qui ex ea cognitione manant, indidem deducamus. Cum enim omnis cognitio, quae in mera speculatione consistit, nee ullum usum ad vitam praebet, inanis sit; inutilem etiam crederemus Ρneumatologiam, si numda contemplatione animum nostrum pasceret, nec quidquam subsidii ex ea ad summam consequendam Beatitudinem deduci posset. s. Ut quinam sint hi Usus cognoscamus, Observandum tres esse Spiriouum ordines, quos in hae Disciplina contemplamur. Primo sunt menses humanae, seu id quod in hominibui cogitat, quidquid tandem sit; secundum, mentes aliae, quae aut nulli prorsus corpori, aut certe tenuiori conjunctae Iunt; tertio, Deus, qui certissime intelligit ac vult, quoniam&intelligere, &vel Ie nobis dedit. Haec autem Spirituum genera nobis noti isma esse . quantum saltem licet, no stra maxime interesse putamus. 6. I. Nemo dubitet an nostra intersit Mentem humanam cognoscere, qui quanta inde ad nos

22쪽

ΡNEUMΛTOLOGI AE. 3 redeant emolumenta reputarit. r. Ex cognitione Mentis nostrae, utrum immortalis dici possit, cognoscimus. Alioqui si prorsus neglexerimus in nos descendere, ut de proprietatibus Mentis nostrae aut numquam, aut raro serio cogitaverimus; qui scimus an Mentis natura eam corpori superstitem es te patiatur ξ Qui possemus nos extricare argutiiS eorum, qui, ut genio indulgeant, adfectibusque totos se permittant,aut ut morsum omnem Conscientiae, metnmque futuri exstinguant, Mentem nostram esse volunt mortalem p a. Ex eo quod de Mente nostra novimus, subsidia, ut melius S commodius facultatibus suis utatur, petimus. Exempli causa, postquam semel observavimus nihil a nobis in Mente perspicue cognosci, praeter Cogitationes; hinc colligimus, aci Mentis facultates acuendas, nullam esse meliorem vivendi rationem,quam si omnia quae facilitati cogitandi obstant, vitemus ;suales sunt crapula, & occupatio inanis, qua rebus, quae nullam aut exiguam adtentionem postulant, nimis diu distinemur. Ponsent& alia similia addi, sed adlata lassicient, di ad

plura invenienda viam monstrabunt.

. II. Non est inutile, quid possit de spiritibus

aliis resciri cognitum habere. Ρleraeque Gentes, ct Orientales quidem potissimum , credidere esse innumeros Spiritus, qui circa nos versantur, nec sub sensus nostros cadunt; quorum tamen, in humanarum rerum administratione, maxima esset potentia, & hominum etiam non levis cura. Praeter ea, quae Sacrae Litterae nos docent de in conspicuis Dei Ministris, quos Angelos vocant; innumera apud diversissimas Gentes de Spirituum ad

23쪽

4 PRAEFATI O.

ctantur. Ergo scire expedit quatenus hic humana porrigatur cognitio; ne fabulas, pro rebus compertis, propinari nobis sinamus; neve in superstitionem Ethnicam, circa inferiorum Spirituum cultum, delabamur. 8. Ill. Cum apud sapientiores Gentes, prae stantissimam esse Naturam, quam Deum Vocamus, indubitatum semper fuerit; attamen quantopere circa ejus proprietates dissenserint, & quam stultas opiniones homines, alioqui non inepti, dehisce foverint vix oredibile est. igitur exigui non est momenti, in id, quod de Deo cognoscere possumus, inquirere ; ut semel eo, quod compertum nobis est, constituto, neque Philosophorum diversae sententiae nos in dubitationem nimiam Conjiciant, neque superstitiosae variarum Gentium opiniones transversos agant. 9. Nec dixeris, in hac Christianismi luce, periculum esse exiguum ne in ejusmodi errores dei hamur; quoniam di inter eos, qui Christi doctrinam ore profitentur,sum qui de Dei exsistentia du bitent, & foedos foveant de Numine errores; qui homines, solis paene Philosophicis rationibus, adfiniorem mentem revocari possunt. Io. Hi sunt Ρneumatologiae usus, qui ex sequentibus etiam magis elucebunt. Et nos quidem . in ea tradenda, Ordinem jam indicatum sequemur, ut I. de Mentibus Humanis: χ. de aliis Spiritibus creatis: 3. de Spiritu increat , Ieu Deo agamus.

24쪽

ΡNEUM A TOLOGIAE

SECTIO PRIMA.DE MENTE HUMANA.

CAPuΥ Ι. ad ratione Mens Humana innotestat , ω quae sint ejus proprietates in genere.

I. eorum quae novimus cognitionem, non eadem Via, pervenimus. Sunt quorum notitiam, interventu potissimum sensuum, adquirimus, - η qualia sunt omnia corporea, quae semel sensus nostros perculerunt. Al ia ut cognoscamus', abstractione animi utimur; & ideas quae animo nostro obversantur, sine ullo externo Archetypo cui sint similes, contemplamur; quales sunt, inter alia innumera, idere virtutum & vitiorum abstracte consideratorum. Utrorumque Culnabstractorum , tum eorum quae per sensus nobis innotuerunt, ideas quasi extra animum nostrum,& nihil ad nos pertinentes intuemur.3. Sed praeterea aliquid novimus, cujus co- nitio neque occasione sensuum, neque abstratione animi ad nos pervenit, & cujus etiam non contemplamur ideam, extra nos veluti exsisten-A 3 tem,

25쪽

6 PNEOMATo L. Sect. I. C. I. tem. Cum quid simus ipsi, qui ratiocinamur

quaerimus ; quorumdam nobis conscii sumus, quae in nobis esse, sine ratiocinatione ulla, . 1en- timus. Neque ea instar aliarum rerum, in ideis,

quasi in tabulis quibusdam, contemplari possumus; sed tamen intra uos esse, conscientia interna, deprehendimus. - 4. Comparatione ut rem illustremus, oculis nostris duplici ratione objecta innotescunt de oculis loquimur, quasi oculi sentirent ,.ut vulgus

solet, docendi causa) nam quaedam ab oculis Cerinnuntur quasi extra se, alia vero intra ipsos sentiuntur. Vident, exempli causa, arbores eXtra se positas, & quaecumque interdiu, sine interpositione corporis alius opaci, sibi objiciuntur. pthalmiam vero & quaecumque ex ea fluunt incommoda intra se, non ut obj ecta externa, sentiunt. S, militer .id quod in nobis cogitat, & quod mentem

nostram vocamus, plurima extra se, quasi objecta quaedam quae contemplatur, prout libet, anim . advertit. Praeterea sentit quae intra se peragantur,

sive sui ipsius sibi conscia est. . Hinc fit ut Mens de se judicium nullum, quod non nitatur iis, quae in se sensit, ferre possit.

Quarum sensationum capax sit, nisi postquam eas experta est, nescit. Ita caeci nati, qui numquam colores ullos viderunt, Mentem stiam posse habere ejusmodi sensationem, quam prorius ignorant, ne suspicantur quidem. Si autem eveniat eos oculorum usum recuperare, quod sol ita naturae ratione, aut extraordinaria Dei voluntate factum aliquando esse memoriae proditum est; tum demum Mentem suam ejus sepsiationis fuisse capacem, intelligunt. Idem dixeris de surdis natis, quῖ quid

26쪽

PNRUMΛTo L. Sect. I. C. I. 7 quid sonitus sit prorsus ignorant, nec scire pon1unt, sine recuperato aurium usu.

s. Igitur. si semel statuerimus nos voce Mentis intelligere id quod tu nobis cogitat, quod ab omnibus ni, quaerentibus quid sit Mens, nihil aliud responderi poterit,nisi quod in ea interno sensu d prehendimus. Sensimus autem Mentem nostram sentire, intelligere, velle laudicare, ratiocinari, libera circa quaedam ferre judicia &c. unde sequitur eam, Ens quod sentis, intelligit, vult, judicat , ratiocinatur, liberum est, &c. a nobis definianiri oportere. 6. Si ulterius quaeratur an habeat Mens facul-- tates alias, praeter eas quas enumeravimus p re-Ponemus nos nescire, neque judicium ea de referre posse; tum demum enim incipimus intelligere esse aliquam in nobis facultatem, postquam ea semel saltem usi sumus. Denuo quaerenti quae .st ea res, qaae cogitationes tam varias in nobis versat; nihil de ea nobis esse notum, praeter hoc ipsum quόd cogitat, ideoque praeterea quidquam adfirmari non posse, regeremus. . Si quis percunctetur an Mentem corpoream esse judicemus, hoc est, extensam, divisibilem, & solidam p dicemus nos nullam prorsus in ea extensionem videre, nec possie adfirmare utrum corpus sit earum proprietatum capaX; neque negaturos , quoniam res est incomperta. Uno Verbo, hic adfirmamus quod nobis constat, cetera in medio relinquimuS. 8. .aeque temere nobis facere videntur, qui audacter adfirmant Mentem nihil aliud esse praeter Subsantiam cogitantem , quae nihil prorsus commune habeat cum corpore; & qui contra, Men-

27쪽

tein esse tenuissimum corpus contendunt. Nam& hi dicunt esse in Mente, quod in ea nuEnquam

deprehenderunt; & illi statuunt nihil esse in Mente, praeter id quod senserunt; quod cum

experientiae contrarium , ut Constat exemplo Caeci, tum etiam temerarium est; quoniam sine

ratione, quasi perspicuum ponitur , quod obscurissimum est. 9. Merito tamen posteriores Observarunt, inter philosophandum, si, omissis omnibus prioribus judiciis, quaeramus, quid nobis ante Omnia innotescat, & extra Omne dubium positum sit, esse cogitationem nostram, seu exsistentiam rei cogitantis. Nam sane nihil nobis propius conjunctum est, nihil exploratius quam facultatem illam inesse nobis; neque vel minimum ratiocina ri possumus, quin hoc ipso, ante Omnia, exsistentiae rei ratiocinantis Conscii nobis simus. Io. Recte quoque iidem quod in nobis cogitas esse substantiam adfirmant; quandoquidem cum cogitatio merum sit accidens, quod per se ex si ste ire nequit, esse subjectum cui insit necesse est. Igitur Mentem, quatenus nobis nota est, nihil

este praeter Substantiam egitandi facultate praediaram, adfirmare possimus. Sed quoniam varia sunt cogitationis genera, quorum praecipua supra memoravimus, 1unt nobis singillatim expendenda paullo diligentius; quod Capitibus sequentibus hujus primae Sectionis faciemus, si prius quaestiouem celebrem , atrum sisentia mentis sita sit in cogitatione actuali, an in facultate cogitana , expenderimus o

28쪽

Utrum essentia Mentis in actuali cogitatione an in facultate cogitandi stasi 8

1 mus, licet in Mente nihil, praeter Cositandi facultatem & cogitationes Varias, per1picue norimus; attamen nos non adfirmare nihiIesse praeterea in Mente, ut superiore t apite olien-dtinus. Hinc sequitur nihil po1le definiri de intima Mentis natura, quae nobis ignota est; ac proinde nos non posse certo dicere utrum Mens sine actuali, aut etiam sine potentiali cogitatione, seu cogitandi facultate, e1Ιe possit, adeoque utrum essentia ejus intima ea in re sita sit; nam essentia est id, sine quo res e1se nequit. Igitur si cognitionem actualem, aut potentialem quis velit e1sentiam Mentis vocare, erit esentia nominalis, non re Iis; hoc est , essentia rei, quatenus nobis nota est , non qualis est revera. Certe hanc revera esse asfirmare uon possumus . .

a. Sed audiendi qui in utramque partem hi Cabeunt. Ren. Cartesius, qui in orbem eruditum' opinionem de Mente e1Ientialiter actu cogitante primus intulit, hoc uno nititur fundamento, quod nobis experientia constat, dum Vigilamus, Perpetuo nos cogitare. Atque inde collegit Mentem nostram sine cogitatione numquam eue, neque esse posse. 3. Si objiceretur ei aetas infantilis, aut temporaminiat, etiam tunc Mentem cogitationibus oc- . . Iomus II. B , cu-

29쪽

cupatam esse, sed earum nullam superesse memoriam reponebat. Saepe etiam vigilantibus evenire Cogitationum , quarum alii quibus eas significavimus recordantur, ne levissimam quidem nobis memoriam superesse. q. Qui non putant Mentem perpetuo cogitare primo consequentiam, quam ducit Carte- in ius a vigilia ad somnum, ab aetate rationis com pote ad infantiam primam, aut etiam tempuS quo in utero matrum fuimus, admitti quali certam Posse negant; nec aliud inde eum potuisse colligere, nisi forte posse Mentem perpetuo cogitare, Conteudunt. s. Secundo, quamvis aliquid revera cogit Uerimus, cujus tamen obliti sumus, non sequitur, hoc perpetuo evenire; ita ut unaquaque die per aliquot horas dormientes Cogitemus, nec expergefacti ullatenus cogitationum recordemur. Deinde ex oblivione ducta responsio Cartesii Ostendit tantum objectionem ejus Λdversariorum, indidem petitam, uOn probare uul- Iam fuisse cogitationem, eo quod nulla sit ejus memoria ; non probat reveri fuisse cogitationem, cujuS obliti simus 6. Tertio, cum rationes Cartesii nihil praeter perpetuae cogitationis possibilitatem probent,

quamviS concederemus non esse eam possibilem

modo, sed actu Mentes semper cogitare, haeC esset difficultas solutu haud facilis. Singulae cogitationes , quibus Mens distinetur , sunt accidentia , quibus canere posset, & quae subjecto cuipiam inhaerent. Quodnam putem est id doctum p Substantia, nimirum, quaepiam, cujus natura est ignota. Si Corpus semper min

30쪽

veretur variis modis, & constaret omnes illos modos esse accidentia corpori inhaerentia , &quibus etiam Carere posset, an quisquam essen. tiam corporis illius in perpetuo motu esse si tam adfirmare auderet 8 Eadem est ratio Men. tis, si ponamus cum Cartesio Mentem semper cogitare. 7. Quarto, si Mens in somnis perpetuti cogitat , qui fit ut cum sine somniis dormiimus nulla cogitationum illarum supersit memoria Respondere solent, iid inde oriri quod nulla sint earum cogitationum in cerebro vestigia, quorum ope conservatur memoria. Sed primum hic statuunt rem obscurissimam; nempe , Spiritus quidem , aut certe Mentes humanas sine interventu corporis cogitare , sed memoria nulla valere. Non licet autem, sine ratione , ponere quidquid defendendae hypoethesi conducit. Deinde cui usui esset ea cogitandi, sine corporis interVentu , facultas, quae se in somnis exserit , si null* sit Menti cogitationum memoria ὸ Quaenam potest essς sine memoria ratiocinatio 3 Si eam tanti ro

gitationem tene m. inini adtis inest sed

reliquarum omnium pranteritarum oblitus sim; inter se propositiones comparare, adeoque ratiocinari nequeo.

8. Quinto , o ic aer Caraeso, perpetua.

etiam in somnis , cogitatione essicere eum ex uno eodemque homine duos homines. Nam homo vigilans est mi co cms teorum , quas vigilans facit, eo de 'ne recordatur. . ΡΟ- hest dicere fla' haee facete se scire haec a se

gesta. i At idem homo dum dotinis, sine λ-

SEARCH

MENU NAVIGATION