Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Pneumatologia cui subjecta est Thomae Stanlei Philosophia orientalis operum philosophicorum tomus 2

발행: 1722년

분량: 441페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

nio, alia omnia cogitat, quae nullum habent conis nexum cum iis quae Vigilans cogitarat. Dormiens sine somnio non magis recordatur eorum quae se Cit vigilans, quam si ab alio essent facta, ipso nescio; vigilans non majorem memoriam habet eorum quae dormiens cogitavit, quam si ab alio homine essent cogitata. Ita eadem Mens duas veluti personas sustinet. Ubi corpus vigilat,

mus opera utitur ad memoriae consignandas cogitationes suas, quaS ex memoriae corporeae ta bulario, quando vult, - repetit & recognoscit.

Sed corpore sopito, clausum id tabularium vim, Mens nihil in eo reponere potest; & quantum vis cogitet, Clanculariae illae cogitationes in nulla acta referuntur, Menisque ipsi post aliquot

momenta latent. ' -

O. Possent & alia plura adferri, quae Carte his odiciuntur , verum haec satis erunt, ut constet hy- Dothesin viri summi nam mera hypothesis est , nulla demonstratione nixa) iis laborare Incommodis ; ut nulla sit ratio cur ei mordicus, quasi commodior esset omnibus iis, quae hactenus inj

i io. Hinc colligere est nobis quidem notissimum esse Mentem dogitare, neque ullam aliam proprietatem Perspique in ejuS natura a nobis

deprehendi, sed non sequi nihil ,in ea esse aliud; imo necesse esse. in Mente esse aliquod subjectum cogitationum , cum singulae sint acciden, tia, licet nobis ignotum, seu quamvis ejus na

32쪽

noctibus, sine insomnio transactis, petitae ostendunt. Ut melius hoc intelligatur, comparatione corporis, & Mentis utemur, non Ut argumento, sed doctrinae caus L V i mus rapidissimum motum paullatim minui, . per gradus Varios, ita ut tandem plane desinat, corpUsque in perfecta quiete remaneat: sic quoque Mentem sentimus vividissimis ideis occupatam, adtentissimam, & omnes earum partes distinctis.

sime pervidere ; paullo post minuitur vividitas idearum, adtentio veluti subsidit, & confusius

a mente considerantur; jam uni idere non magis adtenta quam at iis, transeuntes Coram se perfunctorie spectat, neque amplius uni immoratur quam alteri, quo tempore dicimur cogitare Ee nihilo. Inde Mens ideas praetervolantes fere

negligit, ac spectare dedignatur; tum confusa omnia adparent, & adeo leviter iis adficitur ut,ix percipiat; donec tandem torpedine quadam veluti oppressa, ne leviter quidem quidquam animadvertat. Tunc demum praeducta somni cortina spectacula omnia idearum Menti intercipit. I 2. Unusquisque potest in se observare, ubi a vigilia in somnum paullatim delabitur, . annonsimile quiddam in se fiat. Hoc probe expenso, viderit an malit sibi credere , quam Hypothesi

pro arbitrio adreptae, neque ullo certo argumento

suffultae. Hoc tamen possit in gratiam Cartini diei, si Mens sit saepe sine ratiotinatione, at non esse sine sensu quopiam corporis fui; ac proinde sine cositatione, etiam in arctissimo somno. Sed quamvis perpetuus ferme sit is sensus, attamen potest forte fieri ut interdum eo , non minus

B a quam

33쪽

quam ratiocinatione, careamus. Certe semper eum nobis adesse, nemo invicte probarit.

CA suae ΙΙΙ. De Proprietatisus, seu facultatibus Mentis summatim, o sngillatim de Intellectu, Voluntate , Sentiendi facultate, o Libertate.

t. Dostquam summatim ostendimus hanc so-I lam Mentis proprietatem nobis esse notam, quod cogitet, aut cogitare possit jam quo tuplicia potissimum aut cogitationum, aut facul latum ad cogitationem pertinentium genera in ea deprehendamus adcuratius videndum est. a. Septem sunt praecipuae Mentis facultates, quas lingillatim contemplari operae pretium est: I. intellectus: Σ. Voluntas'. 3 . Sentiendi facultas :η. Libertas: Phantata : o. Memoria: . Habitas varii repetitis actibus contracti. Hoc Capite quatuor prioreS expendemus, Capite sequenti reliquas tres explicaturi. 3. Voce Intellectias hic significatur ea mentis facultas , qua res prorsus 1ncorporeas intelligis; exempli gratia, ideas abstractas, & quae ad M entis ipsius naturam pertinent, in quibus nullam proprietatem corpoream cernimus. Haec facultas solet etiam intellectus purus dici, atque objectorum ei obversantium perceptio intellectio pura. Opponitur, nempe, intellectioni rerum corporearum, aut qua ideae saltem quaedam corporeae

Percipiuntur. Mq. intellectus dicitur facultas passiva, quod

34쪽

ΡNEUMAT L. Se i. I. C. III. I r

eum Mens nostra intelligit nihil proprie agat, sed objecta tantum quaedam excipiat. Est, nimirum, instar oculi, qui nihil agit, ubi oriecta considerat, nisi quod eorum excipit imagines. Nihil iis addit, nec detrahit, sed quales ad se veniunt admittit. Scholastici quidem distinguunt intelleinim

theoreticum &practicum, sed ea nomina eX natura potiuS rerum, quae tunc Considerantur, quam ex intellectionum diversitate petita sunt. Etenim intellectum theoreticum vocant eum, qui circa rc Smerae speculationis, seu veritatem & falsitatem, simpliciter in se spectatas, versiatur; practicum vero qui bonum & malum, & quae ad praxin pertinent considerat. Verum aliud non patitur Mens intellectione boni, & mali, quam ubi Verum aut falsum intelligit. 6. Voluntas altera est facultas, qui nolumus aut volumus aliquid contemplari Mente, aut feria corpore, quatenus ab imperiis Poluntatis pendet. Ita ideas Menti obversentes volumus diutius considerare, aut alio Mentis aciem avertimus. Vol mus moveri brachium , aut membrum aliud, quod voluntatis subest imperiis. . Quando Veritatem investigamus, comparatione variarum idearum instituta, si nondum satis perspicuae sint, ut relationem earum deprehendamus ; interdum eas diutius considerari, interdum omitti, nec ullam Propositionem de iis memoriae mandari, nisi quod sint obscurae, pi Cet ; interdum etiam in obscuris ideis inter se Confuse comparatis adquiescimus, quasi perspicue aliquid vidissemus, & memoriae mandamus aliouam de iis propositionem, quasi nobis com

35쪽

perspicuitas, ut illico de iis Propositiones sor

meInus. Atque haee vocantur judicia, quae dicuntur cohiberi, ubi Mens dubia ulterius rem indagare aut eam ad tempus , Vel in perpetuum, nulla propositione de ea memoriae mandata , missam facere vult. Ν 8. Scholastici tamen judicium tribuunt Arellectui, ac potissimum quidem practico; & aliquando ita rem explicant, quasi crederent Intel lectum theoreticum rem expendere & Versare; quo peracto, Intellectus practicus judicium ultimum ferret , a quo nulla esset provocatio ; Uoluntate, quae facultas caeca est, ejus imperia semper exsequente. Uerum dum ita loquuntur, Vocibus tantum ab iis, quae hactenus diximus, discrepant; at rem per se facilem, Rhetorica quadam fictione, impediunt. Facultates προσωποποήῆσιν de iis loquuntur , quasi de .variis Entibus sinunctis, quae tamen unicae in-- sunt Naturae. Eadem Mens adsi titur, seu ju- icat, cohibet judicium, imperat aut non imperat corpori, quocumque tandem designetur nomine Praestat omnino loquutiones obscuras, & quae incautOS in errorem conjicere possent, omittere. 9. Sentiendi facultas est, oua ex occasune quorumdam motuum corporis, dolorem, voluptatem, aut aliam cogitationem, volentes, nolentes in nobis

nasci sentimus. Circa hanc nulla est dissicultas, neque aliter melius intelligi potest, quam si unusquisque in se jubeatur deicendere, ut Videat quid in se fiat. Ad corpus quidem quod adtinet, de motu ejus, in sensationibus, quaedam dici possent --μα; verum hic Mentem solam - specta-

36쪽

PNEuM AT L. Sect. L. C. III. I spectamus, in Physicis de eo quo'in corpore fit

acturi. io. Libertas est facultas, qua mens propositioni adsentiri, aut adsensum negare optare vel

non optare bonum aut malum, cogitationem aὶμ

quam fovere, aut amoliri potest. Exempli causa ,

edere, aut non credere Lunae inesse Men- tem, quae eam circumagat; Optare aut non Optare bona singularia; cobitare ea de re, aut alio Intellectum avertere pO1Iumu S.

11. Tria de Libertate observanda sunt. Pr,mum est, eam 1 nobis non tribui Voluntati, sed Menti; nam cum Voluntas sit facultas Mentis , alia facultas, qualis est Libertas, ei quasi subjecto inhaerere, nisi improprie, dici nequit. Improprie autem loqui hic nos nihil cogit, &potest ea in loquendo improprietas in errorem conjicere, aut quae dicimus , sine usu ullo,

obscurare.

I a. Alterum est, Libertatem solere dividi in Libertatem contradictiouis & contrarietatis. Prior est, qua Mens potest agere aut non, ubi res una objicitur; posterior, qua potest hoc aut illud agere, ubi plura proponuntur. V erum in posterioris Libertatis exercitio nihil Occurrit, praeter duos actus prioris , Quando enim malo Hebraica, exempli causa, quam Graeca legere; primo, nolo nunc Graeca legere, secund5, malo Hebraica legere, quam non legere. Itaque ex iis, quae de Libertate contradictionis dicentur,ficile poterit de altera judicium ferri. 'I3. Tertium est , non oportere Libertatem cum spontaneitate misceri, spontaneitas enim est

eadem ac Voluntas. Mens nihil potest facesea B s nisi

37쪽

est actio Mentis. Itaque non potest spontaneI- eas in volendo Menti eripi, nisi eripiatur ipsi Voluntas. At potest Mens non libere adsentiri, non libere cupere, non libere quid sentire, uno verbo Velle non libere; quod paullo fusius diducendum est. I . I. Saepius in Locica observavimus, ubi idearum, quas Contemplamur, relationes summam perspicuitatem Consequutae Menti nostrae Ubversantur, nos non posme Propositioni, inde in animo nascenti, adsensum negare. Ita posmquam Comparavimus duos numeros , eosque sequales deprehendimus; fieri nequit, ut inaequales eos esse putemus. Qui comparavit tres de ades,.. Cum tricenario numero, non potest amplius dubitare quin ii duo numeri sint aequales. Contra ubi ideae quas Mente comparamus adhuc obscurae sunt, sentimus noS posse de rei tione, quam nondum distincte videmus, dubitare. Ita cum duos numeros nondum distincta

novi, sed varias summas quibus constant leviter lustravi, possum dubitare aequalesne sint, an inaequales ; aut judicium etiam in alterutram partem ferre, prout mihi libet; licet ejusmodi judicium temerarium sit. Sic quotidie videmus homines de rebus firmissimis, plane incompertis, judicare; qualia sunt ea quae ad Religionis controversias pertinent, de quibus ignarissimi, pro se quisque, sine provocatione judicant. Igitur est Libertas judicii in rebus Obscuris , quae nulla est in evidentibus. Is . II. Omnes homines sponte naturae beati

esse optant; quidquid agunt, quidquid molium

. - tur,

38쪽

tur, eo tendit, ut felices vivant, &, si fieri

possit,aeternam consequantur beatitudinem. Tan- ta vi eo feruntur , ut nequeant in contrarium tendere, aut non optare felicitatem. Itaque ubi de summo agitur bono, nulla est deliberandi Libertas, id necessario concupiscimus. At bona minora, ut sunt omnia, quae ad hanc vitam pertinent, Optare, aut non optare, quaerere aut

negligere possumus. Nulli ineluctabili cupiditat ad ea amplectenda ferimur. Exempli causa, Optare Voluptatem percipere , quae est in comedendo fructu quopiam , eamdemque negligere quisque se posse sentit. Ubi putamus boni cujuspiam praesentis fruitionem noxiam postea nobis futuram, id refugimus. At nihil quidquam est, quod in nobis summae beatitudinis cupiditatem exstinguere queat. Hinc cupiditatem bonorum singulorum esse liberam. sed summi illius boni, quod omnia complectitur, cupiditatem necessariam esse cognoscimus.16. III. Corpore nostro certo modo disposito & adfecto, necessariti quaedam sentimus; quas sensationes, quamvis velimus , amoliri nequimus. Ita si manus nullo morbo corruptauratur , necessario sensationem molestissimam habebimus, licet nolimus. Si, bene adfecto Corpore, sitientibus offeratur gratus liquor, hunc summa cum voluptate hauriemus. Hac in re nulla est Libertas. Sed in amoliendis aut vitandis causis externis , quae nobis dolorem Creant; aut in iis corpori nostro admovendis, si dolorem illum postea nobis valetudinem, aut bonum majus conciliaturum judicemus Libertate uti possumus. Hic observandum, ad VO

39쪽

luptatem quod adtinet, spontei quidem nos &libenter eam sentire, si eam putemus esse ἀμεταμελητον, sed non libere ; quoniam bibendo, ex- empli causa, cerevisiam frigidam, in magno ardore sitis, non possumuS impedire quin voluptatem percipiamus. Atque haec eo diligentius sunt animo infigenda, quod quidam, data Opera, spontaneitatem cum Libertate perpetuo confun- . dant, quae sunt diversissimae. '

I . Hisce ita constitutis, aliquid addendum de quaestione celebri; quoniam Mens in initis, ut vidimus, libera statuitur , qua re sat ut, in ejusmodi rebus, ad quidpiam voleudum adda-catur λ Respondent Scholastici Mentem, seu Voluntatem, ut illi loquuntur, adduci ultimo Intellectds practici judicio, quo lato non potesti Voluntas non id exsequi; hoc est, cum Mens aliquid judicavit esse volendum, id velle; quod verissimum est, nam judicare esse Volendum,& velle idem sunt. Verum hoc non satisfacit quaestioni, quae non solvitur, nisi ostend atur quid faciat ut in rebus ejusmodi Mens judicium fe

rat.

I 8. Praestat ergo respondere Vere quidem Menti obversari ut plurimum aliquam rationem, propter quam eo fertur ut Velit, nunc obscuri rem, nunc clariorem; eamque cum ex Objectis, tum ex nostra ipsorum dispositione nascentem;

sed id quo fit ut Mens adquiescat in certo judi- Cio, quando agitur de re libera, esse in ipsa

Mente; quae aciquiescit, quia vult adquiescere, cujus voluntatis nulla est necessaria causa. Quaeritur exempli causa, an judicaturus sim de re

non comperta, necne Z si judicem, aut judicio

40쪽

tio abstineam, quid Mentem meam in alterutrum inclinabit Est quidem interdum ratio ab altera parte, sed eum negetur esse invicta, quaeritur quid ei pondus addat Z Quoniam nullam ipsi, qui talia judicia ferimus, possumus ratio nem proferre ; sequitur ut nulla sit, praeter Menti insitam Libertatem, qua fertur quo vult in rebus obscuris, aut bonis singularibus) sine ulla impellente cau1a, extra ipsam sita. Atque hoc jam in Ontologia adtigimus, ubi de Contingen- ,

pe postquam mens judicavit esse aliquid faciendum, -: R ipsist tamen contra hoc suum judicium agere φ Eatae quaestio non proponeretur, si satis Observatum cc

fuisset quid judicium sit. Etenim cum Meng in judicat esse aliquid faciendum , eo ipso facit quantum in ipsa est. Exempli causa, quaeritur utrum sit Evangelio habenda fides 8 Si Mens judicet esse habendam, eo ipso Evangelio credit;

nam judicare aliquid esse Verum, & verum credere perinde est.2O. Verum passim Mens judicat agendum esse contra id quod verum, aut justum credit; hoc est, externis actionibus , in quibus intervenit Corpus, repugnari internis luminibus. Ita cum aliquis per totam vitam homicidium illicitum esse judicarit, attamen adfectu perturbatus homicidium admittit. Potest etiam Mens, post judicium aliquod verum a se latum , ejus aut infirmitate. aut perturbatione, aut alia de causa, oblivisci; &falsum postea de eadem re judicium ferre. Potest quod summatim judicavit non recte singularibus rebus aptare. Tunc dicitur

SEARCH

MENU NAVIGATION