장음표시 사용
51쪽
2. Ante omnia , hic nobis duo monenda sunt, quorum primum est nos voce Meae intelligere id quoa Intellectus noseri proximtim objectum est; leu quod Intellectus noster immediatὸ contemplatur. Alterum est, pro ejusmodi objecto proximo non haberi Mentem ipsam , si
quando de se cogitat ; neque enim se contemplatur, ut reliqua omnia, in Idea quadam externa, sed tantum sensationes suas internas adtendit.
3. Ut melius intelligatur quid sit Idea, considerandum est quid in nobis fiat, cum Ideas per
sensus externos ingestas consideramus, & cum Ideas abstractas & incorporeaS contemplamur. Cum montem consideramus, lux ad oculos nostros adpulsa nervos Opticos movet , motusque is ad intimum cerebrum pertinet. Commoto intimo Cerebro, nobis montis obversatur Idea, seu Mens mistra montem videt. Ea Idea, quae
Menti tunc sese olaicit, non est motus cerebri; quid enim motus fibrarum cerebri simile habet imagini montis p Non est etiam ipse mons, nam ea idea modo minor , modo major est , promontis distantia , cum mons semper idem sit. Non est modificatio, aut essentia Mentis . nam praeterquam quod sentimus ingens esse discrimen inter Ideae perceptionem, & sensiationem; quid habet Mens nostra simile monti, aut innumeris ejusmodi Ιdeis pq. Quando Ideam Virtutis contemplor , ut Misericordiar; nihil mihi obversatur, quod simile sit rei actu exsistenti; neque enim Ens cst Idea Misericordiae in genere simile. Non considero
tunc Mentem meam, nam neque Mens mea,
52쪽
neque ulla ejus adfectio, ultusve habitus est Misericordia in genere. s. Postquam vidimus quid non sint Ideae, omisnium consensu, superesset ut ostenderemus quid sint; verum cum eo uique procedere, nostro j u- dicio, non liceat, aliorum dumtaxat 1ententias proferemus, &, quod facillimum est, confutabimus. Meliora dare non pollicemur, & ut quinquam umquam verisimilem hic Hypothesin invenire queat, veremur.
6. I. Scholastici existimant ex objectis ipsis m, nare quaedam simulacra iis similia, quae ab iis vocantur vectes impresae; quia ab odectis imprimuntur sensibus externis, unde deferuntur adycm sum communem . hoc est, nescio quam facultatem, quae proprietateS omnium sensuum externorum complectitur. Deinde hae corporeae species offeruntur Intellectui agenti, qui eas spirituales reddit, & Inteliaritui patienti offert. Tum vocantur expressae, quia ab Intellectu agente ex impresesis exprimuntur, & per eas tandem Intellectus patiens objecta corporea percipit. 7. Ut confutetur ejusmodi Hypothesis, nulli alia re opidi esset , nisi mera negatione. Nullo enim prorsus nititur fundamento, nisi eorum qui eam invenerunt opinione; quam Veram esse , quod aliam commodiorem non nossent, sibi persuaserunt. Sed I. nobis conscii non sumus duplicis illius Intellectus, sed
tantum patientis ; sentimus enim, cum objectum animadvertimus, nos tantum pati. 2. Qui
potest fieri ut Intellectus ille agens res animad- Vertat , quaS non percipit Intellectus patiens pQuodnam est eorum discrimen ξ Cui uiui deni-C a que
53쪽
36 P NEU MATO L. Sect. I. C. V.
que est Intellectus ille patiens , qui nihil animadvertit quod ab altero jam. perceptum non sit 8 3. Quomodo possunt emanare ex objectis Corporeis tot 1pecies, sine corporum imminutione ξ Quomodo po1Iunt undequaque ex innumeris corporibus, ad oculos nostros, venire species distinctae Θ Sed diutius absonam Hypothesin, quae sola negatione destruitur, confutare opus non est.
8. 1I. Alii fatentur quidem nullas esse ejus, modi species, & Mentem percipere censent ex Occasione quorumdam cerebri motuum, quibus nihil cum odectis commune; sed in sententiam, priore haud faciliorem intellectu, delapsi sunt. Λ Mente Ideas rerum quas percipit, creari vo
9. Verum hic rursus occurrit, quod priori sententiae objecimus. Nempe, mirum es te Ideas a Mente nostra, nobis insciis , creari; nam cum nobis subito obversantur Varia objecta , priusquam de iis cogitaverimus; imd interdum nobis invitis, oportet eorum Ideas a Mente inscia aut etiam invita, gigni. Deinde unde novit Mens ideas, quae certis cerebri motibus respondent,es.se progenerandaS, quando ne motus quidem c rebri animadvertit 8 Uere quidem Mens interdum eorum, quae pura intellectione percipit, Corporeas imagines, commoto cerebro, excitat. Sed& in hoc est dissicultas haud levis, nam Mens quomodo cerebrum sit movendum nescit, sed tantum sibi obversari imaginem quamdam corpo . ream cupit ;& quis sit connexus inter desiderium illud Mentis,& ejusmodi Ideam, qua de re postea dicemus, quaerendum superest. IO. III.
54쪽
Io. III. Alii putant Meas , & perceptiones idearum easdem e1se, licet relationibus differant. Idea, uti censent, proprie ad objectum refertur, quod Mens considerat, perceptio vero ad Mentem ipsam quae percipit, sed duplex illa relatio ad unam modificationem Mentis pertinet. It que, secundum hoste Philosophos, nullae sunt proprie loquendo Meae a Mente nostra distinctae;& quando nos dicimus rerum Ideas percipere, aut eas obversari intellectui nostro , hae phrases desumtae sunt ex rebus corporeis; ut cum dicimur videre pimiram alicujus corporis, quando, corpore ipso absente, ante oculos nostros collocatur Tabula. Oculi nihil videre dicuntur, nisi quod extra ipsos cst: sic de objectis quoque Meutis solemus loqui, licet Mens non adficiatur, ut oculi, Tabula quadam externi rerum quaS Contemplatur, sed certa ratione adfecta videat quod extra se est; cum nihil sit, praeter objecta& motum ab iis in cerebro excitatum. II. At qui ita rem intelligunt sensationes
rerum intra nos, seu intra Mentem nostram, Cum perceptionibus rerum extra nos positarum confundunt. Nec si ita se res haberet, uti Volunt, satis distinguere quae sunt tantum in nobis, ab iis quae foris sunt possemus. Pungimur exempli causa, acu ; dolorem in nobis esse sentimus, qui Mentis nostrae modificatio est. Sed cum videmus montem, judicare non possumus montem esse intra Mentem nostram, conscii enim nobis sumus id quod contemplamur extra nos esse. ia. IV. Sunt denique qui velint rerum omnium ideas, quas contemplamur, esse in Deo.
55쪽
38 PNEUM ATO L. Sect. L. C. V.
Mentem nostram judicant proxime cum eo es.se conjunctam; ita ut ejus substantiam per se
Cernat, cum aliquid cernit, quatenus Dei iubstantia continet rei, quam contemplantur, Archetypum. Cum enim Deus omnia crearit,& omnia quae a nobis intelligi possunt, creare queat; in eo rerum omnium pioprietates continentur; quas Menti nostrae ipse ingerit, prout a rebus illis Cerebrum nostrum adficitur , aut eas Mens nostra contemplari cupit. 13. Ut rerum omnium proprietates reales Deo
ineste verissimum est: ita qui fieri possit, ut Mens nostra cernat imperfectiones, seu defectus creaturarum in Deo, non capimus. Exempli causa, soliditas quidem perfectio est, quam si creavit Deus, ut sane creavit, intra se complectitur;
hoc est, Vim coercendarum partium ita ut impellenti resistant; sed solidum certa figura limitatum , aut potius limitatio ipsa, seu defectus
maJoris extensionis, est imperfectio, quae quomodo in Deo cernatur nemo capiat. Neque dixeris in Deo recte solidum infinitum 1 Mτω, e jus partem tantum videmus, non consideratis reliquis; nam capi nequit, qua ratione, Menti obversante infinito solido , in eo videat tantum quadratum pedale, aut erusmodi aliam figuram.
I . Hinc viri acutissimi, qui hac de re Gallice
nuper certarunt, magna animorum contentione, Nicolaus malebranchius & Antonius Arnacius, quorum ille ultimam tuetur, hic tertiam sententiam, sibi invicem multum negotii facesserunt, ct mutuis telis ita conisii ex eo certamine abierunt , ut uter vicerit haud facile constet. Certe
56쪽
multis victores esse, ubi Oppugnant adversarium; victi , ubi se contra irruentem tueri conantur, Visi sunt. t s. Nos hoc in negotio επιχω, & naturam Idearum inter ea numerare, ad quorum cognitionem aut Omnino perVenire non licet, aut adhuet saltem non licuit, tutius censemus. Neque hoc mirum videatur , quando ne Mentis quidem ipsius natura nobis nota est qui ignorata, numquam omnes ejuS OperationeS 1atis plene nos
i 6. Altera quaestio i quam in inscriptione hujus Capitis tractaturos hic nos indicavimus, ad id quod solet de Ideis, omnibus hominibus natura insitis, jactari, pertinet. Lis est inter Philosophos, in qua quaeritur an sint ideae innatae φ quod,
aliis negantibus,alii constanter adfirmant. V t autem unde stet veritas deprehendere queamus , quid sibi velint voces , quibus concipi quaestio solet, primum inquiramus necesse est. IT. Si τὸ innatum ess e, significaret, hoc in negotio , praesens esse Menti perpetuo, ab eo Qque tempore quo esse coepit, vix posset ulla esse inter cordatioreS controversia; quis enim dixerit serio esse ideam, quam indesinenter contemplemur λ Si eae
voces quidpiam denotarent quod ante omnem ratiociuatisnem, omnemque experientiam, menti primum exsistenti inest; quaerendum esset quid illud sit, de quo ante omnem experientiam, omneH-ve ratiocinationem Mons cogitarit 8 Nemo sane ullius ejusmodi Ιdete memor est; nemo quod non meminit, id in se fuisse adfirmarit; aut adfirmans fidem apud alios invenerit. Si quis dixerit significari facultatem homini esse natura instam , cujus
57쪽
Ope eas ideas contemplatur, nulla etiam erit controversia; quia sic omneS Ideae dicentur innatae,& eo sensu innatae ab Omnibus agnoscentur. 18. Igitur omissis iis significatibus, superest ut qui amrmant ideas esse inuatas hoc sibi velint, Ideas esse quasdam, quar aliquando ime occasone
objectorum externorum , ac sine ulla deductione confectariorum menti obversantur. Si eo numero censerentur tantum ea, quorum conscii nobis su-
mus, & quae sine ratiocinatione in nobis sentimus; nullum es set hac de re, inter amantes veritatis, dissidium. Quin enim iMtellectionum , vobtiο- c. ab omnibus Objectis externiS sejunctarum, sine consectariorum subsidio, conscii nobis simus dubium esse nequit. Sed qui tueas innatas esse volunt superioribus varias Propositiones adjiciunt, cum ad meram theoriam, tum etiam ad praxin pertinentes, quas innatas contendunt. Sic, ut aiunt, Dei Idea, partem Use minorem toto , aliaque generalia aXiomata innata sunt. Viri favi & vitiorum innatae etiam, si iis fides est, Ideae. Atque in hisce sita est: omnis controversia, omnes enim hujusmodi I deas aut meditationis operia, deductione consectariorum, aut Ope,vel occasione sensuum nobis innotescere alii
I9. Priusquam sententiae priori adsensum
praebeamuS , alterutrum horum evidenter nobis probari necesse est; nimirum, aut aliquem fuisse qui sine objectorum externorum, & consectariorum occasione aut subsidio, Deum esse,
partem minorem toto, &C. aliquid Virtuti con
58쪽
potuisse. Neutrum autem, ulla ratione, Oste di queat. 2O. Nemo est, qui ejusmodi Ideas, sine ulla
objectorum externorum occasione , sine Consectariorum auxilio , sine institutione ad animum suum adpulisse meminerit; aut qui quemquam fide dignum, qui de se talia jactet, norit. Si primi homines, sine extraordinario divinae Providentiae auxilio, has Ideas abstractas animo versarunt; experientia & ratiocinationibus ebdevenire, ut ostendemus, potuerunt. Sin Ve
ro ejusmodi Idete a Deo extra ordinem eis suppeditatae sunt, hoc ad alios homines, qui eodem Jure non gaudent, nihil adtinet. Posteri vero/ tam facile cum institutioni Majornm, tum experientiae ac meditationi suae, quam naturae haec debere positat, quod ex sequentibus liquebit.. 2I Dei Idea, ut in tertia Sectione videbimus,
composita est ex omnibus omnium rerum proprietatibus, a quibus omnes defectus removemus ; nec magis nobis, quam Ideae navis, aut do-mias, natur1 insita est. Si ipsi meditatione nostra sola eam formaremus; a posteriore eL Consideratione demum Creaturarum, adhibitis variis axiomatibus , ad eam deveniremus; & cum ab aliis no- his consideranda Ostertur, non prius eam intelligimus, quam partes quibus constat enumeratae
nobis sint. χχ. Axiomata Metaphysica, quae aeternae ver talis dicuntur, abstractionis ope, ex occasione
objectorum exsistentium estinguntur, ut ostendimus Logicae Part. I. Cap. VI. &Ρ. III. Cap. XI. Innumeri sunt homines aut idiotae, aut barbari, C s .
59쪽
-PN AUMAT L. Sen. f. C. .Vqui de hisce numquam cogitarunt; quod DistNplinis, in quibus de Abstractis ejusmodi ideis
sermo est, numquam operam dederint, neque iatis ingeniosi fuerint ut quidquam simila per se invenirem. Itaque ad hosce quod adtinet, deca tatae illae Ideae iuuarae, perinde fuerunt, ac si nubiae essent.
23. Ideas Virtntis ac Vitii nequaquam innatas esse hinc liquet, quod exemplis &institutione easia Parentibus, Magistris, isique quibuscum vivimus habeamus.Hinc fit ut,apud cultiores Gentes, sint magis perspicuae, quam apud barbaras; sitque tanta sit in humano genere, circa Virtutes & Vsaia, dissensio. Ad disciplinam quidem & exempla aliorum accedat nostra meditatio necesse est, nisi xelimus saepissime falli; sed hoc ipsum indicium .est nullas neque nobis, neque aliis, innatas dehisce esse IdeaS. 24. Ex consideratione ipsa humanae naturae, quid unicuique vere utile, quid justum & iri sum, in negotiis quae uobis cum aliis intercedunt, quid Deo debeamus, quatenus rationis patent i mina, haud aegre colligimus; quod fusius did
Qere loci hujus non est. Hoc unum addemus, .nullum esse alias Certum principium, quo natura
onesti definiri, & ab inhonesto certo distingui
as. Igitur inania sunt quae de Ideis innatis a multis, qui quid sibi velint satis non intelligunt,
docentur. Nec pluribus rem persequemur, quo-miam ex dictis satis liquet , & qui plura volant eos adire poterunt, ' qui quaestionem hanc
60쪽
integris libris excutiendam susceperunt. Osten derunt etiam viri acutissimi nullam esse Ideam, quae ab adtentione in nosmet conversa & sensi bus, per varias divisiones & copulationes, ori ginem non ducat. Quod de multis passim in Logica, Metaphysica. & hoc opusculo demonstravimus; & unusquisque ed magis agnoscet, qud acrius meditabitur.
De Discrimine Corporis LMentis, eorum
que con notione. a. Entem vocamus eam Substantiam , quae in nobis coeliat, & cui insunt facultates, quas Cap. IV. recensuimus; Corpus verbeam quam sentimus ei quae cogitat adhaerere, ct quae est extensa, divisibilis, Iolida, mobilis ,
variis partibus varia una figurarum contexta.
a. Quin facultates, quae Spirituales dicuntur, intellectus, voluntas, sentiendi facultas, libertas &c. diversissimae sint ab iis quae vocantur corporeae , quales fine Paragraphi primi memormimus , nemo dubitarit; nec, si utrasque eomparemus, ullam inter eas adfinitatem deprehendere postamus. Si intelligendi facultatem cum extensione, exempli causa, confera mus , quid possit eis commune esse non Capimus ; quod idem, in ceterarum Mentis & Corporis proprietatum comparatione, deprehendimus. . A
