Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Pneumatologia cui subjecta est Thomae Stanlei Philosophia orientalis operum philosophicorum tomus 2

발행: 1722년

분량: 441페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

contra conscientiam , seu proprium judicium

antea latum , agere. Sed numquam eodem tempore atque eodem respectu vult & non vult, hoc enim repugnat.

2I. Denique quaeritur, quid sit illud ipsiam quod facit ut quispiam, exempli causa, malit

homicidium committere , quam humano sanguini parcere Z Hoc ex tranquillo Mentis judicio , quod Ilascatur ex Comparatione quarumdam idearum, adeo ut omnibus expensis Mens judicet melius es te hominem interficere, quam non interficere, non fluit; sed ex adfectu, cui semper cum voluptate indulgemus. Qui enim ira percitus est in aliquem, propter contumeliam ab eo acceptam, aut quid simile, libenter& cum voluptate illi malefacit. Hinc sine ullo judicio, ex collatis ideis elicito, dum ira vehemens est, bruto veluti impetu eum interficitisaa. Eadem est ratio omnium, quae sine certis rationibus facimus; impetu quodam in ea ferimur, propter Voluptatem, quam in iis perpetrandis experimur. Sola voluptatis cogitatione occupata Mens, eo, sine ulteriore examine,

fertur. 23. Neque tamen ea voluptas tantam vim

habet ,' ut ineluctabiliter Mentem eam in partem flectat : quemadmodum Mens necessario, ad amandum summum bonum, fertur; cujus rei hoc certum indicium habemus. Si edicto vetarent omnes Principes & Magistratus optari summum bonum , & exquisitimmis suppliciis eos adficerent, qui optare se beatitudinem aliqua actione testarentur, quam primum illis esset

42쪽

PNEUM ATO L. Sect. I. C. III. a

totum humanum genus interficiendum; & si ipsi legibus suis stare vellent, sibi ipsos manus, interfectis carnificibuS, adferre oporteret. Nam nulla est ratio vitandae ejus cupiditatis ; nec eam dissimulare quisquam potest. Sed si Principes &Magistratus alicubi vetarent vinum bibi, & gravibus bibentes plecterent poenis; brevi tempore, vini bibendi cupiditatem omnium animis everu

lerent.

1 . Hinc colligimus Mentem liberam esse, ubi est adsensus praebendus aut negandus obscurae, seu non evidenti Propositioni; aut bona quaedam , quae non sunt summum, ad quod sponte naturae tendimus, et Vitanda, aut amplexanda offeruntur. De non evidentibus judicare, aut

cohibere judicium; bonum quodpiam singulare

quaerere, aut Omittere potest.

as. Solent Scholastici proponere hic Quaestionem , quam omittere quidem potuissemus, quippe quae ex superioribus facile solvitur; neque in animum eorum veniet, qui ea legerint. Quia tamen nobilis est, ei vocibus solitis conceptae posita a nobis principia adcommoda mus. Quaerunt an 'luntas post ferri in malum , qud malum i Negant magno consensu,& merito quidem , nam malum nihil aliud est hoc in loco , nisi quod nobis aliquam molestiam sine fructu ullo, ei molestiae aequiparania do, creare posse judicatur. Quamdiu autem aliquid nobis ita displicet, hoc est, quamdiu vΟ-luntas id adversatur, non potest idem placere, aut voluntas in id ferri; sunt enim haec repugnantia.

43쪽

Mentis. I. r Ens nostra non modo quae proprietati-lu bus omnibus corporeis destituta sunt, ut ideas abstractas, & propositiones generaleS,

aliaque incorporea intelligit. Verum etiam rerum Corporearum imagines aute se versantes videt; cum ubi praesentes, tum ubi absentes res ipsae sunt. Videmus obversiantem nobis arborem , quando interdiu arborem intuemur; eamdem in somnis interdum cernimus, & vigilantes absentem in memoriam revocamus. Ea Mentis facultas Imaginatio, seu Phanta, a, quod Phantasmata, seu imagines corporearum rerum

Contempletur, dici solet. a. Ut intelligamus facultatis hujus naturam, adcurate distinguendum quod in animo nostro fit, nobis coniciis, quando quidpiam imaginamur, ab eo cujus conscii non sumus , sed quod ratione colligimus. Prius dicitur esse in Mente, posterius in Corpore.. 3. Ut a posteriore initium faciamus, quando nobis obversatur vigilantibus objectum corporeum , primum radii lucis ab eo objecto ad oculas nostros veniunt, ut in Physica ostendemus; secundo, ii radii, qui instar fluctuum internas Oculorum partes feriunt, movent nerVOS, quibus tunica oculorum, quae retina dicitur, Constat; tertio, is motus nervorum ab Oculorum intima

44쪽

parte ad cerebrum porrigitur. Haec ita se habere colligimus ratiocinationibus, quae potius ad Phr sicam, quam ad PneumatOlogiam pertinent, neque a nobis hic memorabuntur. q. Hoc peracto, M enti nostrae obversari ideam rei extra nos positae sentimus. Hic non quaerimus quis sit nexus in cerebro excitati mot sis &ejuscemodi idere; latis est modo constet, quando fit ejusmodi motus, ideam objecti Menti se ingerere. Nobis illis motibus Cerebri adsuetis, evenit etiamul, absentibus objectis, eodem modo, quaecumque tandem sit cause motus, ac solet objectis praesentibus, moveatur. Atque haec perceptio o edtorum proprie Phantasia, vel maginatio , in sermone potissimum quotidiano , VO-.

catur.

s. Igitur Menti inest facultas absentium Objectorum imagines percipiendi, seu in somnis, Cerebro, inscia Mente, temere moto; seu invigilia, eo motu Mentis imperio in cerebro excitato, fiat. - 6. Non inquiremus hic quaenam sint imagines, quae psoxime Menti se se objiciunt, quam do videt aut imaginatur quidpiam Disqui1itio ea singulari Capite digna est. Verum quaeritur, qui fieri queat ut Mens quidpiam imaginari velit λ Nempe, ut cupiat aliquid imaginari, oportet jam illi hoc esse notum, nam ignoti nulla cupido. Quaeritur autem quomodo notitia ejus rei ad Mentem perveniat λ RespondemuS, I. posse excitari, aliqua mechanica de cau-- sa , motum tenuem in cerebro, quti subobscueta eius rei nascatur Menti imago, quam Mens clariorem esse cupit: a. Mentem, quaedam si

milia

45쪽

16 PNEUM ATO L. Sect. I. C. IV. milia considerando, aut imaginando, aliarum rerum iis conj unctarum ad se quodammodo

ideas advocare.

. Plura solent de Phantasia agitari, sed quia

pendent eX cognitione adcuratiore cerebri , &totius Corporis humani; ea hic praetermittemus, ut ad Memoriam transeamus. 8. Memoria dicitur ea facultas, qua quod im ginati sumus, aut e imagine corporea intelleximus , aut sensimus, ita coram mentem revocamus, quando volumus, ut rursus eius rei uobis obversetur idea. Certissima experientia constat, inesse

Menti ejusmodi Facultatem ; sed quomodo

CXerceatur, non ita compertum est.. 9. Sunt qui velint Memoriam ope cerebri ita eXerceri, ut turbato cerebro, aut violento motu, aut alia ratione, Menti rerum quas olim norat nulla supersint vestigia. Quotiescumque de re quapiam cogitamuS, motu quodam nostrum cieri cerebrum aiunt. Unde fit ut, quotiescumque idem motus incipit, rei illius, quam is motus comitari solitus est , illico nascatur memoria. Quia autem saepe evenit, ut de duabus rebus eodem tempore cogitaverimus, ac proinde ut motus duo simul in cerebro nostro orti sint; hinc, si illis credimus, fit ut alterutro eorum motuum excitato, excitetur etiam alter, ac proin de unius rei memoria alterius in Mentem revocet ideam. 9. Quaerentibus qua ratione motus, qui s mel desiit, rursus ab alio creari queat, Cum quo olim excitatus fuerat λ reponunt motu S ce- . rebri in ejus fibris excitari , ope tenuitilmarum Bnguinis partium, quae Spiritus animales vocan tur

46쪽

tur & ngrvis potissimum continentur; hos autem Spiritus certa ratione fibras flectere, ut flexionis illius supersint vestigia: aut poros certos permea re, quos si saepius ingressi fuerint, apertos relinquunt ; unde fit ut facile postea eosdem subeant PorOS, aut per certas fibrarum cerebri flexiones fuant. Si ergo simul fluxerint, per CertaS Cer bri partes, & pori quos permearunt meatibus quibusdam conjuncti sint; ubi rursus porum unum subeunt, facile, ut putant hi Philosophi, Per apertos meatus fluunt. & conjuncta olim vestigia rursus renovant Ii. At si tanta mutatio facta in cerebro esset, ut omnia priora vestigia deleta , omnes pristini

meatus Occlusi, aut mutati essent; tunc nulla , inquiunt, praeteritarum rerum superesset memoria , quod quibusdam longinquis morbis Contigisse memoriae proditum est. Nee aliud esaequὲ fragiis in bomine, morborum F cassi injurias argue etiam metus sentiens, alias particul sim, alias universa. Ictus lapide oblitus est litteras tantam. Ex praealto tecto lapsus matris Naonium , propinquorumque cepit oblivionem. Alius Vrotus servorum etiam; sui vero nominis Messala

Corvinus matre.

I 2. Popter eamdem causam fieri aiunt ut ebrii multa faciant, quorum, ubi crapulam edormi Tunt, nulla ipsis superest memoria. Nempe, fumis vini adeli cerebrum impletur, ut vestigia rerum quas egerunt deleantur. ' Postero die, aiti Scriptor modo laudatus, ex ore halitus cadi, ac ferὸ rerum omnium oblivio, morsque memoriae.

punisu Hi p. Nax. L. VII. c. aa. et Id. Lib. XIV. c. 21.

47쪽

. I . Quin ea memoriae explicatio ph osophica sit ingeniosissima, & multis phaenomeniS ad prime satisfaciat nemo inficietur. Sed duae potissimum. dissicultates vix , eius blypotheseos ope, solVi queant, Prima est non capi qua ratione Omnium eorum, quae memoriae mandaVi

mus, quae infinita paene sunt, & quotidie augentur, possint certa & distincta in cerebro ser- Vari vestigia. Innumera sunt vocabula & phrases, ideaeque abstraetae & concretae omnium gemnerum, quorum distincte recordamur; & quorum omnium, si sint distincta in cerebro vestigia, cerebrum nostrum capacius esse vastissimi Bibliotheca fatendum est. Quae enim Volumi na non scriberentur a viro memoria praestante, si Omnia quorum meminisset , parva, magna, lit

teris consignaret ξ Vide Augustinum Confest. Lib. X. e. 8. , seqq. Iq. Altera dissicultas est, ex Hypothesi memorata , ita recordandi faculatem a cerebro Pendere, ut Menti sine eo nulla tribuatur; quod sane Cum eorum 1ententia, qui Menti soli cogitandi facultatem inesse aiunt , non consentit. Cui enim usui illa cogitandi facultas separatae esset Menti, quae praeteritae cogitationis nulliuS

recordaretur ρ Oporteret Mentes corpore destitutaS in perpetua omnium rerum ignorantia, licet per totam aeternitatem cogitarent, Versari. Cum enim praesentia tantum cogniturae essent, praeteritorum omnium oblitae, quae comparari

posset eruditio p Ne longiusculam quidem ullam

ratiocinationem inire possent, quoniam cum,ad eXtremam propositionein devenissent, primmarum deleta esset memoria. Denique uno quoque

48쪽

quoque momento, quo nOVa inciperet cogitatio, Mens, quae ea percelleretur, esset veluti nova Mens, quae tum exsistere inciperet; cum praeteritae exsistentiae non recordaret . &proinde se tunc 'primum esse crederet. Igitur ii ex' quorum sententia memoria a cerebro

prorsus pendet , Mentes separatas inferiores prorsus Mentibus conjunctis faciunt; quod tamen nollent , quippe qui Mentem a corporemtepediri dictitare solent. - . ' is. Si contendant se Mentibus sejunctis memoriam tribuere a Corpore minime pendentem , doceant n0Moportet quomodo Mens, dum Corpori conjuncta est, eam non habeat; quam statim, a soluto Corporis vinculo, habitura sit. Sane quemadmodum certo constat eam inesse nobis facultatem, aeque esse ignotum quo pacto EXerceatur fatendum est. Neque olaici potest ;eam partim QItem in Corpore sitam esse, quo niam adfecto Corpore mutatur ; nam quid obstat quominus dicamus, propter conjunctionem Mentis & Corporis, perturbato Corpore, praepediri facultatum ejus usum Θ Mens quidem

a , secundum R. Cartesum , ratiocinatur 'attamen Cerebro perturbato, ratiocinari delinit,

aut in delirium agitur. i 6. Neque mirum ulli videri queat, si dieamus inesse Menti nostrae facultatem, quam quomodo exerceat nescit; quandoquidem cum nemini dubium sit, quin percipiendi facultate , seu Intellectu sit praedita ,: nemo idearum ei Ob

ligiti, adhuc cum aliqua verisimilitudine expli

49쪽

quo ordine aliquid fecerimus, modo ne externa subsidia quae necessaria sunt desint; nihil aliud , ut facile idem a nobis denuo fiat, desideramus. Quo vividior est Memoria, eo facilior actio. Pictor qui aliquoties Vultum, aut corpus humanum pinxit, ideam ejus Menti obversantem, ut denuo simile quid pingat, spectet necesse est. aa. III. EX ratione, qua Habitus & Memoria ingenerantur & delentur,augentur & minuun-aur , ac connexu qui inter haec intercedit, ex Memoria agere, aut Habitui obsequi idem esse colligimus. Habitus & Memoria procreantur sensim, iisdem cogitationibus saepius repetitis; & quti frequentius haec cogitamuS, eo firmiores & Memotia & Habitus fiunt. Contra paullatim minuuntur, prout minus ac minus easdem cogitationes animo versamus; donec iis longo tempore omisesis, & Memoria & Habitus prorsus intercidant. Memoria non habet semper actu sibi obversa

tes omne S ideas, quaS tamen quando volumus ad animum revocamuS. Eas quasi in penu quodam servat, unde quotiescumque necesse est dein promuntur. Sic & Habitus perpetuo non agunt,

quiescunt identidem, & ubi opus est exseruntur; unde peritus Artifex eamdem soliti operis elaborandi dexteritatem, seu quiescat, seu operi: incumbat, secundum Horatianos versus, ha-

. here censetur: Ut quamvis tacet Hermogenes. cantor , tamen

aeque ε

- Ootiimus est modulator, b Alfenus vafer, omni. abjecto inseramento artis , Hauoque tabcrna, ,

50쪽

Potest denique observari nexus; qui inter Ha-hitus & Memoriam est, in eo quod ubi alterutrum desinit , alteri quoque finis imminet. AEtate florentes, & quibus adhuc est felix Memoria, quidquid edidicerunt facile faciunt: contra series, quos deficit Memoria, non amplius id facere quod in juventute factitabant

queunt. st

a 3. Hae su ut praecipuae rationeS, quibus utuntur , qui habitus Spirituum a memoria non di ferre volunt. Scholastici solent distinguere habitus simul ac semel infusos a Deo, ab adquistis repetitis aetibus Verum haec sunt Theologica quibus immorari nos non patitur institutum nostrum. Non moramur quoque divisionem Rristotelicam habituum in quinque genera, quibus imposuit nomina Artis, Scientiae, Intelligentiae, Sapientiae , Prudentiae. Ut enim vocabulis senium quem voluit tribuit : ita ad 'ognitionem ignotarum alioqui rerum, ea divisione, nullomodo nos deducit.

CAPUT U. De Nearum Natura, atque an sist innatae ri. Uae de Ideis hic observanda habemus, ad tractationem de Intellectu & Imaginatione pertinent; sed quia plura hac de re, quam ut commode superioribus, eodem in Capite , conjungi possent dicenda habebamus, ideo in singulare Caput ea conjicienda censuimus. Tom. II. C a. Ante

SEARCH

MENU NAVIGATION