Georgii Gemisti Plethonis De platonicae atque aristotelicæ philosophiæ differentia, libellus, ex Græca lingua in Latinam conuersus. Cum præfatione de philosophiæ vsu ad cognitionem rerum diuinarum accommodato ...

발행: 1574년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

DE PLATON. ET ARISTO T.

CAP. XVII.

NEq; illud silentio praeterire possum quod idem

Aristoteles in naturali auscultatione omnino male docet, ubi, Absurdum est , inquit, non existima re id quod fit, fieri propter aliquid, nisi videas id quod movet liue elficientem causam, coepisse consilium. Est enim ait, perspicuum, quod ars quoque mouens ea, quae fiunt ex ipsa, non capiat consilium Etenim si esset in ligno ars, exempli gratia fabricandi naues, quomodo est in is quae natura fiunt, ars faceret similiter atque natura,nec caperet consilium. Ad quae nos breuiter respondemus, interrogando, quanam ratio. ne ars posthac appellari possiit, ea, quae non consulit nec deliberat de operibus ZAn aliquid aliud artem magis constituit, quam capere conlilium' quod sane siquis ab arte exceperit,nullo modo artis appellationem retinebit. Quomodo autem etiam ad aliquem finem tendet,eumq; assequetur,vel ars vel natura si nulla ad-st mens, quae prius capiat conlilium & finem illum in seipso conceperit praeterea si ars teste etiam Aristotele, imitatur naturam, profecto ipsam non oportebit ab arte superari sed id quod maxime artem constituit,naturae multo prius Sc excellentius inesse oportet. Quod si aliquid etiam in arte apparet, quod non deliis herat ut est instrumentum, aut minister, ibi sciendum, non in illis artem sed in architecto sitam esse. Ita quoque si quidquam in natura rationis expers conspiciamus, non utique in illo naturam, quae opus efficit, collocamus. Elt enim natura, Dei lexin institutum. Atqui Dei lexin institutum ratione non caret Verum enim vero mihi videtur,Aristotelem in libris suis tum alios antiquiores, tum maxime Anaxagoram imitatum eme Ille nanq; mentem quidem inistio orationis suae huic uniuerso praefecit, in progressu

vero

32쪽

vero eiusdem nullam prorsus illius facit mentionem, sed ad pietatem potius,qua Deus omnino negatur,de flectit . Eodem modo etiam Aristoteles deos quidem aliquos facit huius coeli praesides, maxima autem parte suorum operum prorsus nullam videtur diuinitatis memoriam retinuisse, sed ad illam potius Anaxagora impietatem quoad eius fieri pote ut declinasse. Id quod de Platone dici non potest,ipsum fecisse, vel in atris disputationibus,vel in hac ipsa, quam nunc oratione tractamus. Ille nanq; duas facit artes, unam quidem diuinam, alteram vero humanam appellans. quaru traqI mente consilioq; viat unachumanae quidem omne factitium opus: diuinae autem, ea quae naturaliter fiunt, adscribit Optime autem etiam Pindarus dixisse vide.

tur,qui Deum praestantissimum artificem appellat. CAP. XVIII.

TRanseo autem etiam ad illud ,quod in Metaphysicis omnium pessime dixit. Cum enim esset quaestio, utrum omnia necessario fiant, aut fierent aliqua, quae non fierent necessario:Et ij quidem,qui necessario omnia fieri statuerent, duobus proloqui js demonstrare id ipsum conentur, inter quae primum est hoc quod omne quod fit ab aliqua causa necesse sit fieri: alterum vero istud, quod omnis causa quae aliquid facit, idipsumin necessario descerta finitaq; ratione faciat .ibi sane Aristoteles quum videret,si duo haec concedantur, sequi infallibiliter,ut omnia quae I fiunt in rerum natura, ea ex necessitate quada proficiscantur, ne hoc ipsum concederet,alterum contradictionis me brum allum it, quasi satis firmum,& concedit, aliqua eorum quae fiunt, necessari fieri, atq; ita ad alterum axioma progreditur,& illud quidem,quod omnis cauo

33쪽

DE PLATONA ET ARISTOTsa quidquid illa facit: necessario: certo facit,niviolatii. Hoc nanque proloquio iam ante abusus fuit indisputatione de sempiterno motu, quem utiq; manifestissime subuertisset, si illud hoc loco negasset Deflectit igitur ad alterum in a firmat, aliqua eorum quae fiunt, sine causa fieri, tollens hoc modo notionem, quam nullus unqua vel sapiens vel plebeius pro incerta ambiguaue habuit, praeterquam, ut apparet Aristoteles Atqui etiam ipse Aristoteles statuit, omne quod

mouetur, ab alio moueri. Ego uero hoc ipsum axioma,quaecunq; videlicet mouentur,ab alio moueri,propter illud alterum valere magis,quam ipsum per se exi stimauerim. Cum enim omne quod mouetur inde fiat siue existat, unde ipsum mouetur singuli enim motus quodammodo produc utatur In e quod mouetur omne autem quod fit, id fiat a causa aliqua seque tur inde, quod etiam omne quod mouetur, ab aliqua causa necesse sit moueri. At ille posito hoc pro confirmato, aliquarum scilicet rerum causam esse nullam, nihilominus tamen illud adhuc firmum fore opina tur, quod ab aliquo, quaecunq; mouentur, moueri sit necesse. Nec animaduertit, quod sublata aliquarum rerum quae fiunt causa, ctia opinio quae habetur de Deo, debilior imbecilliorque fiat. Manifestum est enim , quod quidam propter hanc notionem , quae haber, nihil sitne sua causa fieri, praecipuam ligatissimam de Deo sententiam implectantur. Nam quando videntur aliqua, quae fiunt in hoc mundo, eaq; manifestas non habent causas, tum homines, qui omne quod fit ab aliqua causa fieri compertum habent , ad naturae diuinae c0gnitionem feruntur. Oportebat autem demonstrare,o Aristoteles,qualenam sit illud, quod sine causa fieret, neq; ita simpliciter rem a stirmare. At dicet fortasse

aliquis deliberationem esse ex eo genere, id quod ipse. Arist.

34쪽

Aristoteles in libris de interpretiatione videtur dicere. Videmus nanque ait,principium futurorum cum ad eliberation ritum ab actione ipsa existere. Sed in eo plane errat. Neq; enim deliberatio est principium futuroru , tametsi aliquando sit causa . Eius autem rei,de qua deliberant homines , ipsa neuticitiam principium est deliberatio quandoquidem huiusce ipsius aliae apparent prioresin antiquiores causae. ea videlicet quae nos circumstant negotia. Id quod in deliquido patci,siquidem nisi nos aliqua circumstet negotia, de quibus consultandum videtur, nos nunquam deliberatura essemus Sed transeamus, ipsiq; Aristoteli hoc dogma relinquamus. Iam vero sublato hoc axiomate, omnium rerum esse aliquam causam, Aristotelem nihilominus

sibii psit esse contrarium ostendemus. Nihil ille arbitratur ex potentia in actum erumpere, nisi alius quidam antecedat actus, qui latentem occultamq; illam vim sue potentiam ad effectum siue actum impellat, promoueat. Hoc ipsum axioma in disputatione de sempiterno motu usurpans,in alterum illud omne causam necessario agere,id quod agit, sempiternitatem motus

conatur demonstrare. Proinde si quid fiat ex sts, quae fiunt id ipsum ex potentia aliqua in lucem produci M. cesse erit: in quam porro nunquam producetur,nisi Mlius quidam antecedat actus qui talem mutationemessiciat. Quem utiq; etiam generationis cuiuscunq; rei aut horem: causam constitui oportet. Atq; hoc modo nihil unquam inuenietur quod sine causas fieri dici possit. Quibus demonstratis apparet euidentissime, Aristotelem in coopere quod de iis que aes physicas consequuntur inscribi solet,inter alios multos, quos congessit errores, in hac re turpissime

lapsum esse.

35쪽

DE PLATO' ET ARISTOT CAP. XIX. NEq; illud sapientiae cuiusquam habet speciem, quod idem Aristoteles in Physicis docet, ubi motum non concedit esse du pliceminis qui vocum, alium quidem activumria est in mouente . alium vero passi uam, qui est in eo quod mouetur. Atqui, cum sint potentie circa motum duplices,Vna quidem motiua,qus est in eo quod movebit, alia autem passiua,que est in eo quod movebitur, oportet profecto etia actum constitui duplicem,qui utrique potentiae correspondeat,moti uae quidem potentiae, activum motum, alteri autem quae moueri idonea est,passivum. Sed timuit ille,ne hic activus motus,motus cum sit,aliquando non mouea tur. At timuit ille,quod minime timendu fuisset. Quid enim prohibet activum illum motum eum qui mouet, no mouerilaum is qui mouet, quandoq; sit immobilis. De passivo enim motu palam,quod ipsius non sit eadem ratio.At de activo illo ne assirmetur, nihil impedit. Ac in his quidem Aristotelis ignorantiam deteximus,non omnia tamen,sed maxima: praecipua exponentes,in quibus a Platone &ij qui Platonem sequuntur,discedit.

attinent.

REliquii iam est, ut de speciebus sermonem instituamus, de quibus maxima solet cotentio moueri. In his vero no quidem Platonicosentiemus Dd Aristotele etiam

36쪽

γHILOSOPHIAE DIFFE REN TIAE etia hac in parte male eontradixisse,in in alῆ quidem

sycophanta ager in aliis vero non id conficere quod voluit,demosirabimus, idq; nobis vitio vertendum noerit siquide etia in prioribus sunt aliqua ubi Platoni nocosentientes,nihilominus Aristotele ipsum a seipso dis fidere ostendimus. Ac primum quidem illud reprehensione non caret,quod manifeste veritati repugnat, ubi, post Socratem ait,primos extitisse, qui sermone de spe. ciebus in scholas philosophorum introduxerint, Platonem nimirum intelligens Certum autem est etiam Pythagoraeos,qui ante Platonem vixerunt,de hac re disseruisse: sicut ex eo opere Platonis, quod Timarum Lo Crum nominat, apparet. Ibi nanque hoc coelum ille ex intelligibili exemplo deducens, alterius mundι quemidanicum vocat, imaginem facit. Atq; hoc quidem est huiusmodi. In eo autem quomodono inser iniuriam Cum Platonici suas illas species, rebus sensui subiectis non synonymas, sed aequivocas esse velint, ipse prςter illorum opinionemin voluntatem synonyma conatur ostendere: idq; hoc modo. Ait enim, non eam ob causam, quod ille: sunt sempiternae, hae vero corruptioni subiectae,non ambas esse synonymas: si quidem etialongi temporis albed eadem sit nihilominus &ini uoca albedini unius diei. Recte sane o Aristoteles, si albedini enius diei alia quidem, at finitam tamen illa etiam

quodammodo habens subsistentiam,& pro .erea cunx altera comparari idonea, sit synonyma, eodem etia modo mortale immortali, cui illud nullo moclo comparari potest, erit synonymu Et quanam quaeso fronte talem nectis conclusionema inde didicisti comparabilia cum incomparabilibus conferre, illaque his similia facere ut sic deinceps id quod comparabilibus accidit, existimes incomparabilibus item contingere Enimueri si quispiam tuas illas leges non audiuisset, quas ipse e

37쪽

DE PLATONA E RIIT Tin analyticis de ratione demonstrandi tam curiose prerscripsisti, non quidem existimatio mentem obreperet tam frigide tamq; peruerse teipsum conari haec demonstrare, de quibus adisserimus. Nos vero scimus certo,

ab illis, qui species amplectuntur, species non Pynon mas sed cognomines siue aequi uocas rebus senibi si iectis existimari dc appellari. Caeterum ostendemus nullo modo esse cognatas siue synonymas, eiusdemq; prorsus naturae, exij principi js,quibus illi utuntur. Intelligibilia nanque illa ,reru sensui subiectarum tanquam imaginu exemplaria faciunt. Imaginem autem quanaquis ratione exemplari cognata siue uni vocam esse existimauerit nisi forte ide etiam statua Lysandri cognata siue uni uoca Lysandro,& Herculis statua Herculi synonyma appellet Ueruenimuero his Aristoteles utitur rao tionibus, sic inquit Secundu nanq; rationes quae ex, sciet ijs, species erut omnium,quoria scientie sunt,secunis du vero unu in multis, negationu At secundu quod, intelligitur qppia, eo corrupto,etia corruptibiliu H

quide obscure quodamodo dicta sunt ab Aristotele Oportet itaq; nos prius explicare illa, quei abijs dicuntur, qui species constituunt,atq; sic deinceps Aristotelis me

te planam facere. Illi itaq; formarii siue specierum authores patroniq; aiunt: qu bd si rationcsacru sensibus subiectarum ita animo concipiantur, ut illas agimus scientia contineat, tum rationes illae accuratius se habent, perfectiusq; in seipsis cosistunt, quam in rebus se habet, quae sensu percipi utur Persectius itaq; illud atq; accuratius non a rebus sensui subiectis obtinebit animus,quod quidem non est in ipsis, neq; rursus id quod alibi nusqua existat, animus ex seipso concipiet. Neq; enim solet animus id quod nusqua est, aliqua cx parte concipere ii quidem mendaces opiniones tum concipiuntur, quando non ea quidem, quae non sunt sed

38쪽

ea quae sunt alia aliis non recte coniunguntur. Hinc igitur sequi aiunt,ut ab alia quatam adhuc praestanti rein perfectiore natura, perfectius illud earum rati num, quae in rebus sensui subiectis sunt, animus adipiscatur Iam aduersus haec Aristoteles inquit, si secudum

rationes, quae ex scienti js, utpote ex es, quae sunt perse cliores , quam eae quae sunt in rebus sensui subiectis,o. portet esse species siue formas, tum erunt citam forinmae omnium rerum , quaecunque scientia continentur. At secundum quod intelligitur quippiam , quod iam interierit, si modo animus id quod non existit non

concipiat,intelligat ite, erunt etiam singulorum corru

ptibilium propriae forma Quod sequitur in verbis Aristotelis, ubi dicit, secundum vero unum in multa S, & negationum hunc habet sensum. Aiunt qui Idaeas defendunt, non posse fieri, ut multis unum ridem quippiam habentibus, illud idem sua sponte temere contingat. Neque enim posse fieri, ut aliqua aut semper, aut ut plurimum fortuito quodam casu eundem seruent ordinem. oportet itaque singulis per se

non per accidens unum atque idem quippiam commune obtinentibus , unum quippiam eximium atque

selectum praeesse, quod multis illud unum atque idem impertiat. Aduersus hςc Aristoteles,&secudum unum, inquit, in multis,& negationum. Quippe si secundum id quod unum quippiam insit exempli gratia multis

hominibus hianianitas videlicet, oportet unum quippiam eximium constituere , quod illis hanc humanitatem Impertiat, oportebit etiam unum quippiam esse, quod omnibus non hominibus, rationem eam, qua non sunt homines,largiatur. Etenim etiam illi unuquippiam habent comunci ut sint non homines, quemadmodum illi qui sunt homines humanitatem comunem obtinent. Hactenus itaq; Aristoteles. Nos veroo. Peraeprecium nos facturos arbitramur , priusquam.

39쪽

DE PLATON. E ARISTO T.

ad ipsius rationes respondeamus, explanemus primu , qualesnamin cuiusmodi esse suas species siue formas existiment illi, qui ipsas constituunt quibus expositis

tande Aristotelicis opportune occurremus rationibus. Hac nanque ratione apertissime conuincemus illum in

quibusda quidem calumniatum esse, in quibusda vero non id conficere,quod optabat.Illi itaque qui ideas defendut,aiunt deum illum Opi. qui summa quadam excellentique bonitate est praeditus, immediatum non esse huiusce coeli opificem, sed prius alterius cuiusdamnaturae atque essentiae, quaein cum ipso maiore habeat cognationem, quum sit sempiterna, semper eadem similiq; ratione se habeat. Eundem itaq; illum deum non per seipium, sed per illam iam productam siue eL sentiam siue naturam huiusce cceli fuisse fabricatore: atque illam quidem essentiam in unum intelligibilem mundum coagmentant, que Locrus ille Timaeus idanicum appellat, ac si dicat, specialem, vel exem plarem, qui nimirum ex omnibus η' multifarris sit constructis speciebus, quas etiam mentes vocant Tot vero huic intelligibili mundo unam quandam perfectissima praeficiunt mentem,cui post illum omnis boni auth rem atq; fontem deum, secundas Ingubernatione imis perioq; uniuersi partes ascribunt. Hanc porro mentem

illo per seipsum intelligibili speetali mundo viam, hoc

nostris cospicuum Oculi coelum, mundumq; sensibus subiectum fabricatum esse Esse itaq; hunc sensibus patentem mundum illius intelligibilis simulachrum atq; imaginem nihilq; ex 4s, quae caussis suis indigent,iam in toto quam in partibus existere, quod non ab illo altero ortum trahat: caussis vero indigere,quaecunq, e i stant in rebus, quaeq; fiant: at priuationes frustrationes, quidquid deniq; ad id quod nusquam est,recidit. nullam omnino caussam postulare imo potius desectu

caussae

40쪽

pHILOSOPHIAE DIFFERENTIA.eaussae cuncta eiusmodi cotingeres neq; item negati nes. Nam quod caussa contrariae affirmationis desit,ex eo uno oritur negatio.Neque etiam, quae per accidens hic contingunt,eorum ullam prorsus illic causam haberi. Siquide eiusmodi plurium caussarum concursu hic eueniant, quarum unaquaeq; illuc sit referenda atque illi e nihil esse prorsus, quod sit causa rerum contingentium. Sed nec infinitarum rerum priuatas singulasq; illic inueniri caussas: eorum nanq; omnium, quae hic ad infinitatem quandam recidunt,unicam illic esse specie, quae caussae rationem obtinet: quandoquidem ea, quae illic lunt, infinitatis eius, quae ad quantitatem refertur, Omnino sint expertia ambit iam summus ille deus,qui omni essentia ac natura superior est ac sublimior, ab Omni prorsus multitudine abhorreat, nempe qui unus

sit exquisitissime Huic vero intclligibiliis udo siue apparatui suam quidem iam inesse multitudinem, sed finitam tamen,& quae nullo modo infinita possit appellari,siue potentia, siue actu. Id quod in coni pictio, tensibusq; subiecto hoc mundo aliter se habet,qui infinitatem iam quadam,quatenus illam complecti potest, innatam habet propter materiam, cui propria quada ratione infinitas quaedam adhaeret, quam ipsam materia quidem non aliunde quam illinc traxit sed illic tamen inlinita non existit, neque enim etiam rerum irrationalium, quae hic habentur, species illi cirrationalis habetur, vel rerum i mobilium, species illic mobilis quamuis essentiarum, quae ita hic appellantur,4 eorum quae essent iis per se adherent, habitudinum,illic sintvi species laxemplaria. Habitudinum quidem, propterea, quod illa quoque, quae illic habentur nullam non habeant inter se habitudinem atque convcnientiam : Earum igitur quae illic sunt iliabitudinum,has alteras,quae hic sunt, oportet esse imagines atque simulachra. illo-

SEARCH

MENU NAVIGATION