Lamindi Pritanii De ingeniorum moderatione in religionis negotio, : ubi quae jura, quae frena futura sint homini christiano in inquirenda & tradenda veritate, ostenditur, et Sanctus Augustinus vindicatur a multiplici censura Joannis Phereponi

발행: 1727년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

31 DE INGENIORUM MODERATIONE

pono, ut pag. 479. exclamet : Si talia hodie scriberemus , numquam sat graves paexas dare possemus iis,qui ea in Veteribus mirantur. Et quidiani λ ζώωm si Augustini judietum sequamur , recte faciant Legislatores re

Principes , qui Iupanaria esse patiuntur num prout paveas domos polis Iut, quam omnes libidinibκs tkrbari. Audiat porro Augustinus, di quanis do bene silere non didicit, discat jam a Phere pono nostro consona &vera loqui. Quanto, inouit ille , satius erar dicere , maIas mulieres SIibidinosos juvenes abuti libertate a Deo accepta , S alia, quae ab Erudiis iis nunc dici soleat J Dicat quaeso Phere ponus , num rara atque in auis dita se narrare nobis putet, quum talia de meretricibus scribit. Equiisdem non puto ; nam cui Christiano discendum adhuc est , peecare malas mulieres , & libidinosos juvenes , dum in vetitam luxuriam se abripi sinunt Praeterea non libidini tantum , sed cuicumque alii peccato indulgens homo , abutitur libertate a Deo accepta. Addo , me nequaquam intelligere , quid ad rem praesentem faciat animadversio Phere poni. Augustinus quaerit , an ad ordinem pertineat, permittere Meretrices in Urbibus; & Phere ponus reponit , se laudaturum fuisse dicentem , id seminarum genus abuti Iibertate a Deo accepta . Sed rem intimius perscrutemur . Arguere Augustinum videtur Pheis reponus, quasi meretriciam artem is probet proptereaque forsitan subdit , peccare juvenes ac feminas huic libidini obsequentes. Uerum Augustino nulla alia opinio fuit , quam sit Phere pono quippe meis retriciam artem sordidam , turpitudinis plenum supra ceteras appellat, ex pestibus accenset, di boc bominum genus per suos mores impuri mam ωita agnoscit. Igitur Phere pono dumtaxat animus esse potuit sugil-Iandi Augustini , quod dixerit , non male permitti in Civitatibus Meretrices, idque ad Ordinem pertinere . At Augustinum rectissime hoc pronuntiasse, nemo negaverit, nisi qui minora mala negat esse toleranda in urbibus , quando aliter evirari majora non possitnt. Hoeautem axioma politicum quisque sapiens amplectitur , & omnium maxime amplecti Phere ponus debuit, qui tantum abest ut vitia quatisdam hominum castigata a Principibus velit , ut vel impune errare in ' Religione unicuique permittendum censeat. Quod si meretrices ab Urbibus non eliminat secularis Magistratus , non idcirco earum artem licere apud Deum arbitratur. Christiana vero Lex , ejusque Doctores in illam tamquam pestem Deo plane invisam quotidie perorant: ac proinde constare ootest , ordinis esse , ut mala ac vitia quaedam serantur , neque politice puniantur in hominum commercio , ne si omnia auferre velis, periculosius deinde a gravioribus malis ac vitiis Reipublicae ordo turbetur. Quod di Medici faciunt in corpore male sano, ipsaque secisse videtur Iudaeorum Respublica , dc ceterae Nationes , non libenter quidem, sed necessitate quadam coactae. Pauca in Librum de Immartalitate anima habet Phereponus: ut ut

Corale

512쪽

IM RELIGIONIS NEGOTIO LIB. III. sa

tamen sint pauea , pauciora tamen sunt, quae Augustinus ipse Lib. r. cap. s. Retract. scripta reliquit , dinos repetenda heic existimamus , quum satis sint ad obstruendum os obloquenti Censori,qui ingenuam Augustini confessionem ac sententiam de hoc Libro dissimulare voluit . Inquit ergo Augustinus de Libro eodem : Sed nescio quomodo me

inυito exiit in manus hominum , is inter mea opuscula nominatκr . Qui priamo ratiocinationum contortione atque brevitare sic obscurus est , ut fatiget, quum legitur , etiam inteationem meam , υixque intelligatur a me ipso .Ejusdem Augustini verba sunt haee alia in Prologo ad Libros de Doctrina Christiana : me tradere institui -Ientibus, ct υaIentibus distere , si Deus ae Dominus noster ea , Pae de bac re cogitanti solet Draerere , etiam scribenti mihi non denegeo. Phere pono ista nequaquam proisbantur pag. s 2 . Animadv. Quamvis, inquit ille , bonas omnes cogitaistiones ad Deum, quasi ad bonarum omnium primam causam, referre debeamus ; non ita tamen loquendum, quasi Deus nos afflaret , ct quidquid bonum ese credimile , veluti dictares. Tum incommoda nonnulla recenset , quae hinc nascerentur , dc quae mirari se ait, cur in mentem August ino non venerint . Tamdem in haec verba desinit : Profeἱ o hodie

nemo est inter Eruditas , qui υelit sub nomine suo edi , γα suggestiones

aιυinae ab Aactore putabantur. Quam vera sint postrema haec verba, viis

deant alii, quibus ignota non sit Calviniani Gregis , dc Anabaptist rum , dc Qua herorum , aliorumque id genus hominum Historia . Quod nostrum est diei mus , bene heic habere doctrinam Pherem. ni, temporibusque illis usui esse posse , quando recentiora schismata peperere tot in Λnglia , Germania , Belgio , aliisque Provinciis , VAFonarios , ut vocant. Cavendum autem , ne stulti abutantur nomine ac verbis Augustini, neve revelationes atque inspirationes tamquam

caelitus delapsas nimium credulis obtrudentes , fallant , simulque fallantur- Ceterum si Pherepono animus est , Augustinum heic tacite Fanaricis, ut a junt , seu Grusasis , accensere , eidemque saltem ex his verbis invidiam creare , nequeo quin desiderem in ejus consilio sequitatem . Nemo longius ab suit , quam Augustinus , a revelati nibus venditandis; nemo luculentius expressit , qualem sibimet ipsi fidem haberi vellet. Se quippe ille noverat non Prophetam , non D ctorem ab omni erroris periculo immunem . Non ille tantum sibi tribuebat , ut vellet sibi credi quaecumque diceret, quasi nihil non Coeis Io Auctore loqueretur in interpretandis divinis Literis . Sed qui sciret ab homine privato expectandam non esse certissimam Doctrinae Christianae expIicationem, & sitam esse immunitatem ab omni errore in unius tantummodo Ecclesiae auctori a te: sua proinde accipi volebat, tamquam dogmata hominis, veritatem quidem quaerentis , sed nociauctoritate coelesti proponentis . Uulgatissima sunt , dc tamen helcre serenda , quas ille in Epist. 36. ad Fortunatianum olim CXI. scribit. Neque enim, ait, quorumlibet disputationes , quamυis Cotholico-

513쪽

s DE INGENIORUM MODERATIONE

rum , S laudatoraem hominum , velut Scriptκras Canonicas , habere hereus , Sc. Talis ego sum in scriptis aliorum I tales esse volo intellectores meorum . Et ad Sanclum Hieronyarum ita scripserat Epist. 82. alias 19 Solis Scripturarum Libris didici bunc deferre bonorem , at nullum auiariorem eorum in scribendo erra1lle aliquid, firmi me reneam . Alios autem ita Iego , ut quanιolibeι 1aη itIste praepolleanx , non ideo veram putem ,

quod ipsi ita se erunt ρο scripserunt. Reliqua Augustini hac de re documenta omitto . Quamobrem tollitur suspicio omnis, voluisse umquam Augustinum aliquid novi tradere , tamquam sibi ccesitus revelatum , dictisque suis hac arte comparare certissimam fidem . Qiiete ergo mens Augustino , quum ait, Deum ac Dominum nostrum sibi de praeceptis tractandarum Scripturarum cogiIanti, nonnulla suggerere

eo se uide λ Nihil aliud ille vult , nisi se Deo accepta referre, qua cumque bona , utilia, ac vera eam in rem sibi adinvenisse & excogitasse videbatur. Nempe a Deo venit quidquid boni in homine nasci. tur ; & quaelibet cogitatio bona ad Deum , hoc est , ad ejus proprium ac praecipuum Auctorem , reserenda eli non enim sumus suscientes cogitare oIiquid a nobis , quasi ex nobis , sed suscientia nostra ex Deo est. Quae sententia illust rata est ab integro Sanctorum Patrum choro , sed ab Augustino potissimum innumeris in locis. In iisdem Libris de Doctrina Chrisiana auctor ipse est oratoribus sacris , ut preces ante concionem ad Deum fundant , & ab ipso deposcant , quid & quomodo dicendum; nam ut est Sap. VII. I 6. In manu illius oe nos , oe sermones

nostri, re omnis sapientia , ct operum scientia disciplina. Ad precestamen adjungendum esse ait studium necessarium ἰ di hoc enim Deus exigit a nobis : quae etiam valere puto ad retundenda Phere poni diis cteria pag. 343. Animadv. ad Serm. 2 Augustini , ubi sanctum virum non sine legentium stupore quodammodo ridet , quod auxilium divinum imploraverit, quum ad populum verba saceret. Nomine itaque divinae funestanis sic reυelationis sibi iactae quoties utitur Augii- sinus, aut populum erudiens , aut Libros conscribens, id tantum sibi vult, se divino boni cujuscumque auctori tribuere , atque acceptum referre, quidquid boni ac veri calamo aut Ore prolaturus est. Neque illi animus jactitandae revelationis cujuspiam , tui fidem non habere certissimam piaculum sit multoque minus quidquam proseritamquam novum dogma sibi a Deo revelatione peculiari detectum .

Immo his ipsis verbis quae de Prologo ad Libros de Doctr. Christ Phe- reponus sum sit o satis prodit Augustinus , se nihil tradere supra hominis privati jus, dum humilis aeque ac modestus dubitat , num Deasseribenti sibi ea tunc sit suggesturus, an denegaturus, quae volentibus Sc valentibus discere , utilia deprehendantur . Eadem pag. 324. Animadv. configit Phere ponus haec alia Augustini

verba: Homo iιaque fide , spe, o caritare subnixas , eoque inconc e

514쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. 49s

retinens non indiget Scripturis, nisi ad alios instruendos. Itaque multi pephaec tria etiam in solicitudine sine Codicibus υiυunt. Ita Augullinus Lib. I. cap. 39. de Doctrina Chri iliana , ad quae Phere ponus : Nemo , inquit , tam est peritus Scripturae, quis indigeat Codicibus, quos consulat SIegat subinde . Quod si quis Literas nesciat, ibi potius debet υiυere,ubi leguntur, quam in solitudine: si quis sciat, proterυia es , oe negligentia non ignoscenda , si Codicibus sibi non comparet. Tum Augustini sententiam

egregio decreto percellit, inquiens: Hec merum enibusiasmum redo-Ient. Phere ponum laudo, quod Scripturae sanctae necessitatem atque utilitatem Christiano Populo commendet . Ne apud nos quidem ut Ius est, qui divinas Literas veluti summum Dei munus non extollat ; nemo est, qui earum lectionem atque meditationem non sua in deat & impietate non careret, quicumque ab eo studio Christianum regem averteret, easque superfluas Reipublicae Catholicae arbitraretur. Quantum quoque in iis laudandis , di suspieiendis sedulus fuit Augustinus , tantum quoque alienus fuit a minuenda earum utili4tate : Id ostendere facile quidem , sed etiam supervacaneum foret in

tanta rei evidentia . Haec tamen generalis regula suas patitur exceptiones; nam ad consequendam vitam aeternam , & ad recte vivendum atque credendum , hominibus singulis necessaria non est divina Scriptura ; interdum etiam non utilis , immo perniciosa esse potest , non ex se ipsa , sed ex ignorantia , aut perversis hominum a Lfectibus . Certe suere tempora , quibus Codices sacri novae Legis non erant , & aliquid nondum fuerat Literis divinitus commendatum. Ita nempe se habuere priores anni Christianae Reipublicae. Praeterea diu caruere sacris Literis Provinciae quaedam Christum amplexae , quum in earum Linguam conversa nondum fuissent Prophetarum & Apostolorum monumenta . Audiendus est in hanc rem sanctus Irenaeus Lib. 3. cap. q. Quid autem, inquit ille , si neque Apostoli quidem

Scripturas reIiquissent nobis , nonne oportebat sequi ordinem Traditionis , quam tradiderunt iis., quibus committebant Ecclesias λ Cui ordinationi assentiunt multae gentes Barbarorum eorum , qui in Christiam credunt , semeebaractere,υel atramento scriptam habentes per Spiritum in cordibus suis, re υeterem Traditionem diligenter custodientes . Infra vero addit: Hana aem qui βηe Literis crediderunt , quantum ad sermonem nostrum barba ri funt ἰ quantum autem ad sententiam , o consuetudinem , cI conυerfarionem propter Fidem , per quam sapienti mi sunt , placent Deo , conversantes in omni justitia , ct castitate oe sapientia. Nolo hete innuere , quibus hominibus , & quomodo di quando

necessaria non sit divina Seriptura , immo etiam esse possit, quibusdam conditionibus politis , perniciosa. Insistere tantummodo placet verbis sancti Irenaei. Et iam sine sacris Literis placere Deo possunt homines, dum in omni justitia , et castitate , S sapientia versentur .

Nam Diuili od by Corale

515쪽

ηρε DE INGENIORUM MODERAΤIONE

Nam cur caeleste hoc eruditionis patrimonium Ecclesiae suae dedIe Deus, nisi ut nos Veritatem revelatam edoceret, eamque mutati nis ac depravationis periculo eriperet, simulque nos ad amorem suidc proximi , & justitiae in ei taret λ Atqui certissimum est , vel sne Iectione divinarum Scripturarum posse homines consequi id , quod per easdem tribuere Deus solet, nempe abundare Fide, Spe di Caritate , operibusque pietatis atque justitiae fideliter vacare r id quotidie iaciunt tot illiterati ac rudes . Bona institutio , pia meditatio, Pastorum vox , praedicatio atque Traditio non raro satis sunt homini divina gratii adjuto , ad placendum plus Deo , quam placeant Eruinditi nonnulli in sacrarum Literarum studium perpetuo intenti. Ergo in his casibus non indigent homines Codicibus sacris, quos legant , multoque minus si legere nesciant. Iam aliunde habent , quod ex eorum Librorum lectione expectare alii possunt . Ergo iis tunc nece Liaria non est Iectici saerorum Librorum . Quod si quis dicat : erit sal- rem utilis, immo necessaria quodammodo ; nam Fides, & Spes de

Caritas sine meditatione caelestium Codicum ser vari vix queunt: resisPondebimus, numquam negasse Augustinum, quia semper utilis e Lia possit lectro di vinorum librorum , sed tantum erus necessitatem negasse in hominibus iam Fide , Spe & Caritate abundantibus . Deinde Λugustinum loqui de iis , qui has virtutes inconcusse retineant , ac servent nam eo fallem tempore necessitas nulla est legendae, aut audiendae divinae Scripturae . Tamdem quum certum sit, uti diximus , aliter quam per lectionem Codicum sacrorum , Fidem , Spem dc Caritatem obtineri posse , certum pariter esse debet, sine eadem lecti ne servari ac retineri posse easdem virtutes. Quibus ex rebus intelligas, perperam , ac intoleranda censura En-3bH Umum somniari in Auguilini sententia , quasi auctor sit sanctus Doctor , nihil generaliter referre, habeatne Christianus Homo , an

non habeat, Iegat ne an non legat Scripturam sacram . AEqui vocati in Ne rursus non carent Phere poni verba, dum ait.: Nemo tam est peνirus Scripturae, qDiu indigeat Codicitas, quos eoxsulat di Iegat subinde . Explicare debuit Ce n sor, quem in finem quisque indigeat Codicibus sacris et si ad alios erudiendos ; utique vera est Phereponi sententia dsed ipse ab Augustino prius didicit, ita scribente , ut vidimus: Non indiget Scripturis , nisi ad OIios i ruendos. Si ad eruditionem sui, uxTecte credat, ac recte operetur ἰ jam ostendimus id immerito a Censore assirmari, quum dc Augustini tempore multi homines piissimi, fide, spe de caritate subnixi, etiam ia solitudine sine Codicibus viυerent, dc noliris etiam temporibus muIti vivant fide , pietate , bonisque operibus conspicui, dc tamen Literarum prorsus ignari . In reliquis item Phere poni verbis eadem aequivocatio latet. Lui nescit Literas , ibi po- ius debet viυere, ubi leguntur sacri Codires, quam in solitudine: id verum

516쪽

3M RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. 43

est, nisi jam inscriptam in corde suo habeat, & solicite servet legem.& doctrinam eorumdem Codicum; at eadem necessitas minime uris get , ubi jam teneat, credat, di re perficiat, quod saeri Codices tra.dunt, praecipiunt & suadent . Similiter prolemiae re ne Iigentiae inis tolerandae damnandus continuo non est, qui Literarum gnarus Codiaces sacros fibi minime comparet: fieri enim potest , ut hic iam ipsos I gerit, & ex ipsis, aut aliunde didicerit, aut discere pergat, oc Aiaveat , di exerceat legem Dei in omni pietate atque justitia. Tabulae autem lapideae, & Codices scripti eo dumtaxat tendunt, ut ro eo dibus hominum legem Ueritatis et Caritatis inscribant: quod quum factum est , & ea lex inconcusseretinetur , tum necessitas tollitur comparandi sibi Codices materi alas, sine quibus nemo dubitare potest,

quin multi ad veram pietatem , & salutem aeternam pervenerint, at que perveniant. Itaque necessaria quibusdam non est , quamquam generaliter loquendo numquam desinat esse utilis ex natura sua diviis morum Librorum Iectio.

cap. 8 Lib. E. de Doctr Christ. seripserat Augustinus: ni duo Liafri , κηνs quί Sapientia, ct alius, qui Ecclesiasticus inscribitur, de quadam similitudine Salomonis esse dicuntor: nam Iss Siracb eos scripsisse constam

rissi me perhibetis. Tum Retract. Lib. 2. Cap. q. sententiam hanc suam

de Auhore Libri Sapientiae corrigit, aitque se didinisse postea , non esse illum Straehidi tribuendum . Ad haec Phere pontis pag. s14. Animadv. Mirum esse , ait, 'fipdeoprem toti nominis rem tantillam .gnorasse aliquandru,qisam a Calbeoumenis Uci oportuisset. Numquam studiose evim

Jegerat Librum, qMumbaec scriberet: nam Auctor Libri se non ait Iesum esse filiam Sira bssed Regem Israelis Cap IX 7. 8 suod quum ira sit, non capio, quei inter Propheticos Libros e seri posset in culum, cujus Aucior prae se fert se Regem fuisse, q-m minime fuerit. Α uctorem Libri Sapientiae nomo

certissime novis huc usque; & variat de ip in opiniones fuere Uud Ueteres , 'uamquam plerique in Salomonem conjectura ferrentur, aequidem gravissima . Quare mirum esse non debet, quod Iesum Sirachidem Augustinus quondam censuerit Libri Auctorem , aliorum famam seqitutus. Neque piactitam suit id aliquandiu ignorasse, eum ne nunc quidem ad Fidem spectet nosse, quis Auctor ille fuerit,& profecto incertus sit Auctor . Deinde verum quidem est, ejus Auctorem se dicere Regem, di conditorem etiam Templi, quae certe non coninventust Iesu filio Sirach. Attamen mirum soli ire esse debet,quod Pheis .re Pontis non ceperit, quei simul credere Am gustinus potuerit Jesum Libri Auctorem , ct Librum ipsum inter Propheticos connumeranis dum. Hoc inteuectit assequi non di scite fuisset homini erudito,si aliud quam causas accusandi Augustini apud Augustinum quaesiisset. 'Quicumque Salomo i abj dicant Canonicum hunc Librum , cerate norunt, quid Cap. IX. 7. 8. legatur, di tamen alium a Salo. I i mo

517쪽

93 DE INGENIORUM MODERATIONE

mone faciunt illius Amstorem, comperium videlicet habentes , niis hil idcirco vacillare auctoritatem Propheticam Libri illius. Λuctor enim, quicumque is suit, creditus est sapientissimi Salomonis sensa, atqne sententias colisgisse in unum ex altas Libris , quos elucubratos a Salomone scimus , atque deperditos, & ex iis Librum consarcinasia

se sub titulo Sapientiae Salomonis. Librum quoque Ecclesiastici ex Ethicis Scriptionibus Salomonis per .Sirachidem tuisse excerptum , veis si simile videtur Eruditis: idemque de P υerbiorum parte conjiciunt alii. Deinde Auctor Librum eoncinnare potuit sub nomine Salomonis, ejusque personam induere , ipsumque loquentem & docentem facere; quod familiare fuit antiquis Scriptoribus. Nempe Salomon omnium mortalium sapientissimus est habitus apud Hebraeos. Id inianuisse videtur Eusebius Caesarensis Libr. I I.Cap. 7. Praepar. Evang.ubi postquam Salomonis sapientiam laudavit, haec subdit:

sumus Latine: Hae ratione commotus S ille , qui omnium υirtutum parentem Sapientiam Db ejus nomine exposuit, inquit , .&c. Tum alia citat Eusebius ex Cap. VII. s. Libri Sapientiae. Idem sensisse videntur origenes in Iohannem Tomo χo. & Sanctus Thomas , aliique tum veterum Patrum, tum recentiorum Eruditorum, quibus incertus il Ie Auctor creditur sub Salomonis persona Ioquutus. Quamobrem nul Iaesse Phere pono causa potuit mirandi, cur Λugustinus Librum Sapientiae Canonicum duceret, simu Ique ejus Auctorem olim suspicaretur filium Sirach. Non haec pugnant invicem. Et ipse Augustinus in ea semper sententia fuit , Librum Salomoni non esse tribuendum , sed a quopiam suisse conscriptum , qui Salomonem fuerit imitatus , quare di de quadam similitudine Salomonis esse dicebatur a multis. Mirari semel e cepit Phere ponus, tam facile nescit desinere. Itaque pag. 324. mirari pergit, quei Lib. 2. Cap. II. de Dcctr. Christi Augustinus commendet Hebraicae Linguae studium ad Scripturarum diis vinarum cognitionem , quum in Hieronymo improbarit consilium vertendi Hebraica Latine , & Septuaginta viralem veteris Instruis menti Interpretationem, divino Spiritu afflante factam crediderit. Magis etiam miratur, cur Augustinus commendato Hebraicae Linguae studio, idem ipse neglexerit;immo cur nullus alius iis temporibus eidem Linguae operam inter Christianos dederit. Sed ne heic quidem ulla suberat justa mirandi causa. Magni versionem v-ν LXX. faciebat Augustinus, ne dicam pluris etiam quam oportebat. Porro &minime necessariam , & periculi plenam Operam arbitrabatur, novam Scripturae Interpretationem ex Hebraeis Codicibus deducere , & in Ecclesiam in serre, dc veterem antiquare ab Apostolis & a Patribus

usu receptam. Erant di aliae rationes Augustino, quas certe nunc in infirmas & inanes ipse etiam intelligeret, si in vivis esset, sed tune sor-

518쪽

IM RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. IIL ερρ

tes & gravissimas adeo arbitrabatur, ut intercesserit consilio suo , ne Sanctus Hieronymus in proposito pergeret. verum aliud est novam Scriptura: sanctae versionem inutilem ae periculosam suspicari ; aliud Hebraicae Linguae studium cognitionemque improbare. Illud fecit Augustinus, hoc nusquam ἰ ismo di propter eruditionem ejusmodi summo in honore habuit Hieronymum , ejusque versionem tamdem deprehensam utilem, sua laude non fraudavit. Auctor item fuit aliis,

uti ex ejus Libris constat, ut eidem Linguae addiscendae operam darirent. , quum apprime uti Iem cognosceret ad sacrarum Literarum persem m.intelligentiam, atque tutelam. Non edidicit ipse, quia sero ejus utilitatem intellexit; non ediscebant alii, quia ingens Μagistrorum inopia erat, &a solis Iudaeis expectandum erat ejusmodi beneficium, quos tamen aut livor a Christianis alienabat, aut Christiam ipsi sugiebant, quum standalum pusillis foret arctum cum iisdem habere commercium . Sed haec Phereponi oculos facile sugiunt, diis potius amat suspicari interpo Iationes in Augustini Libris; immo ad Academicum Ingenium Augustini, sibi non satis constans, referre hasce contrarias, ut ille sibi fingit, ejusdem sententias. l . Quod habet idem Phere ponus pag. 338. Animadv. ad Cap. y. Libri de Fide S Oper. nos diu non morabitur. Ex Angustini sententia, suidquid homo υeluti recte Deerit, nisi ad pietatem , quae ad Deum ess .

refieraιur, redium dici non oportet. Censet Phere ponus monstrum esse

ex conIendendi,e paradoxa defendendi libidine natum, arbitrari vel ipsas In fidei tum Virtutes esse peecata . Sed meminisse debuit Censor iste praeter Cardinalem Norisium V. C. quem & ipse laudat, complures Catholicos luculentissime ostendisse , quae heic fuerit mens Augustini, alia sane quam Calvinus& Ian senius putarunt. Opera ergo bona in ipsis Infidelibus agnovit sanctus Doctor; agnovisse etiam videtur affectus medios inter Cupiditatem & Caritatem ; sed ipsa illorum opera ,

naturaliter bona , recte docuit tribuenda esse Deo , qui & in a se aver-ss bonas voluntates operatur . Tu consule celeberrimos Theologos in hoc argumentum , quod etiam proxime praeteritis annis pie versavit Lescius Crondermus Lib. 2. Cap. 9. in Libro, cui titulus, Elucidatio Augustiniana de diυina Gratia Doctrinae.

Quid est aliud quod malum dieitur, nisi priυatio boni λ verba sunt Augustini Cap. XI. Enchiridii. Hane sententiam quam plurimis aliis in locis ab Augustino propositam Phere ponus pag ss9. & 38 . Anima d.

ineptam judicat, multis deridet, dc triumphatoris in morem proculcat atque proscribit. Sed ne heic quidem placet detinere Lectorem eruditum , quando nemo nescit, quam anxie subtiliterque a Schola.

sti eis Theologis , immo & ab ipsis Philosophis, agitata fuerit, & agitetur adhuc hujusmodi quaestio. Graeci Latinique Patres fere omnes cum Augustino consentiunt. Nobilissimi autem ac innumeri Theo-Ι i a lo-

519쪽

3oo DE INGENIORUM MODERATIONE

Iogi, ipsique etiam Philosophi sentiunt, dc ostendunt, formale maliariae actus muralis , seu precati, essentialiter in priυatione debitae rutiludia iis consere. Est itidem materiale, dc positivum in peccato, quod etiam agnoscunt ipsi Theologi. Porro videat Phere ponus , quibus nominiabus sit dignus, dum tanto contem tu , dc quibusdam Tatiunculis, agis greditur, de nullo negotio conterere se posse putat , quaecumque va Iidissima argumenta congesserunt tot egregii Theologi atque Philo. sophi , in primis vero Cartesiacii, ut Malum dc Peecatum statuarit in aliqua privatione , sive negatione ordinis ae Bonitatis . Contrarium tuentur nonnulli, at certe non sine modestia , quam tamen frustra in Pherepono quaeras, controversiae dissicultatem, aut dissimulante saut sortassis etiam minime intelligente. Lib. I. Cap. I. de Civ. Dei haec scribit Augustinus : An non etiam illi

Romani Gristi καmini infestis uni, quibus promer Chroum Barbari peis pereerum P Testantur boc MartFrum loca, oe Bolicin Apostolorum , quae

iis illa Dastatione Urbis ad se confugientes suos alienosque receperant .Quinita res habuerit , nemo dabita re pote si dc tamen in his Auguuini certissimis verbis habet Phereponus noster , quod carpat pag. 376. Anio

madv. Non erat, inquit , dissimilandum bosce Barbaros fuisse Gristianos, quamuis Arii Sectam sequerentis. Sed Iaudandi fuissem Haeretici , ct re admirabilitas mixκenda: qkod simplicior quidem Scripior facere patuisset, sed nnn cal idus Riator. Do libens , Gothos fuisse Christianos,

quamquam id de Λ larico quidem eorum duce constet, non autem de uuiversa Gothorum Natione nam dc Rhadagaisus alter eorum dux , Paganorum superstitioni addictais fuerat. Do , inquam , id libens ;habemus enim non unum hujus rei testem at cur hujus mentionem lacere Augustinus debuit Num ignorabant Ethnici Romani,Gothos

Christianam Religionem faisse professiss λ minime vero. Id vulgati

simum erat, prodideratque longe antea cognitus Romanis Alaricus , qui di ipsam urbem non semel obsederat, oc pacis foedera cum Romanis inierat, iis etiam coactis, Imperatorem creare Λttalum Arianae Sectae hominem , Gentilibus propterea atque Arianis ipse carus . Igitur nihil erat, cur notissimam rem dissimu Iare vellet Augustinus.Md, inquit Phere ponus , Iaωdia di eranι Haeretivi, S rei admirabilitas mi-πκenda. Reserat Augustino cum Romanis, captae direptaeque Urbis calamitatem tribuentibus Religioni Christianae non erat tum G this . Pepercerant Barbari Christianis aeque ac Ethnicis , qui ad Batalicas Λposio tortam ic Martyrum confugerant. Ergo Christi causa e fugerunt plenas praesentis exitii Gentiles Romani, non evitaturi ,

nisi nomen Ec Religio Christi Barbarorum seritatem adeo evidenter mitigasset, atque cohibuisset. Heic igitur insistit Λugustinus , dc in. grati animi Romanos Ethnicos arguit , qui fateri no Ilent se mitissi. me habitus non alia de causa , quam quod sacra loca propter Christum

Baris

520쪽

IN RELIGIONIS NEGOTI . LIB. III. sox

Barbari revererentur . Quamquam vero Gothi Christiani essent, non desiit tamen admiranda esse illorum mansuetudo erga Romanos. Noribus quippe barbari, immanitate seri, victoriae ardore furentes, spem nullam reliquerant tantρο erga victos clementiae, quum ne ipsi quidem Romani, nedum effemiae gentes , victis parcere solerent ad Templa inanium Deorum confugientibus. - . Quod tamen animadvertas velim , Augustinus ipse hane Barbarorum insuetam humanitatem , misericordiam N humilitatem , multis commemorat: quod quum iacit, certe ipsos Haereticos de laudandosaei nore laudat. Deinde Lib. v. Cap. 23. ejusdem operis de Civitato Dei refert insignem Christianorum victoriam de Rhadagaiso Gothorum Rege reportatam quinque ante captam ab Alarico urbem annis.

Auctor di ipse est , fuisse Rhadagaisum salsis Diis addictum, quibus etiam immolare quotidie serebatur. Quamobrem, inquit Augusti. nus : Si ille tam impius , cum rastis re tam impiis copiis Romam fuisset ingressus , cui pepercisset λ quibκs boxorem locis Mariuerum detulisset in

qua persi a Deum timeret cujus non sanguinem effusum , cujus paediciotiam υellet intactamst Tum Romanos arguit, quod Deo non agant gratias , qui quum statuuset irraptione barbarica graviore dignos mores bominum cafligare ; victum tamen voluit Rhadagat sum Daemonum culintorem , ne ipsas Daemonibus gloria , Romanis vero acerbissima clades contingeret. Deinde quum ab bis Barbaris choe est ab Alarico ejusque

copiis Roma caperetur , qui conIra omnem consuetudinem beIIorum antegesorum ad loca sancta coηfugientes , Cbrsianae Religionis reυerentia ιuerentur , ipsisque Daemonibus , atque impicirum Sacrificiorum ritibus, de

quibus ille praefamserat, sic ADVERSARENTUR PRO NOMINE CHRISTIANO, ut longe atrocius bellum cum iis , quam cum b minibus gerere υiderentur , Sc. Quae verba tam aperta mihi videntur , ut non dubitem , quin Phere ponus ipse intelligere demum possit , dissimulatam ab Augustino Religionem Gothorum, quamquam alioqui notissimam , & commendatum eorum iacinus ab ipso fuisse: cujus tamen rei laudem ad Christum Deum tamquam ad praecipuum auctorem referendam esse prudenter monet . Sed ego fortasse ineptus , quod omnia vestigia consectari velim Censoris nostri , qui heie tam facile Augustinum nobis exhibet veluti Rhetorem ea Ilidum . Uae Libris atque Scriptoribus , si hujusmodi nebulas excitare licet adversus ilistos; nam quis in uno stans pede magnus statim Criticus evadere, quum Iubet, non possit δEjusdem ponderis est alia Phere poni adnotatio in ea Augustini verisba Lib. VII. Cap. I .de Civ. Dei: Si ergo Mercurius ipse sermo est, etiam ipsis Ethnieis σοὐientibns Deus non est . Quae sic Phere ponus illustrat , dicens: Miror non timuisse Augustinum, ne sibi obsereretur , quod

SEARCH

MENU NAVIGATION