장음표시 사용
501쪽
Codicum intentionem sive materiam. Denique animadvertendum . hanc ipsam aciem ingenii, & Criticam Artem, di reliqua praesidia , di Praestantiorem methodum , neque ad Interpretationem faciendam numeris omnibus absolutam , neque ad germanam Christi Doctrinam intelligendam prodesse, nisi e Caelo virtus interpretandi , atque intelligendi descendat. Certe Hebraeorum Linguam callebar Regius Propheta, di tamen is in Psalmo II 3. Deum rogat, ut ad rem tantam sibi sit praesto. Da mibi intellectum, re scrutabor legem tuam. Et ibidem : Reυela oculos meos, S considerabo mirabilia tua . Et rursus: Faciem tνam illumina super servum tuum , doce me justificationes tuas. Hinc Sanctus Hieronymus in Epiti. ad Paulinum: Si tantus , inquit , Propbera Ienebras ignorantiae confitetur : qua nos putas parυulos S paene laetentes inscitiae noete circuindari e Qua ex re intelligat quisque Theologus precandi Dei, atque animi a vitiis Purgandi necessitatem , quo intellectus ad assequendam mentem ac Voluntatem Dei, suam legem proponentis, expeditus , aptusque fiat. Facilius vero contingit , ut humiles corde , licet semidocti , quam summe docti , sed ambitione turgentes, pravisque cupiditatibus addicti, penetrent in sacrarium coelestis revelationis. Audi
Magistrum ipsum nostrum ita ad Pharisaeos Legisque peritos loquentem Luc. XI. s 2. Vae υob s Legisperitis, quia tulisis claυem sesentiae , ipsi non introistis.
Accedat demum experientia ipsa. Non plus olim in cognitione Christianae Legis, tum ad Mores, tum ad Dogma spectantis , e X- celluere Ρatres, Criticae, & Linguarum gnari, quam reliqui Patres solis versionibus dc Traditione contenti. Catholicis vero nostrae aetatis non paucis, Phere ponus, ut puto, Eruditionem , Criticam, Studiumque Orientalium Linguarum non negabit. At ist i, quod est
ad Dogmata Fidei ac Morum, S in praecipuis Disciplinae Ecclesiasticae capitibus, consonant cum antiquis Patribus, neque eos errasi se agnoscunt propter ignorantiam Linguae, neque constituisse pro
Christi & Apostolorum documentis somnia Platonis. Rursus qui tantum sibi de Critices Linguarumque peritia plaudunt, in gravissimos errores , reterrimasque Haereses concessere, atque inde ad Catholicam veramque Fidem exsurgere nequeunt, di exsurgendum non
putant. Quid quaeso tam ambitiosa haec scientia valet Grammaticae tamen Potius, quam germanae Theologiae speciem reserens si ab
Ecclesia orthodoxa avertit, & in maximis erroribus tam pertinaci inter quiescit λ Et ne nobis Romano. Catholicis nos blandiri ac tribu eis Te nimium dicante sese , gregemque omnium Haereticorum, qui nunc in Septemtrionalibus regionibus tanto numero , tanta diversitate regnant, tamdem contemplentur. Non inter se minus turgidi isti Critici
atque Heterodoxi pugnant, quam cum Catholicis & alter alterum Haeresis, Dissiligod by Corale
502쪽
IN RELIG IONIS NEGOTIO. LIB. III s 483
Ηaeresis, di abdica tae Evangelicae Doctrinae incusat. Melius, inquiunt, quam ineruditi Patres , eruditio nostra divinas interpretatur Scripturas. Bene est; at cur dissident in praecipuis Evangelii dogmatis pQuel auer alterum non vincit λ Cur non dicam gregales suos, sed ne
ipsos quidem Catholicos, quamquam sinceros, ct de puritate Fidei , suaque salute solicitos, quidquam e priori sententia dimovent λ Di Dcant ergo, quid possit Critica , di peritia Linguarum , ad intelligendam veram Christi & Apostoloruin Doctrinam ; discant se potius
Grammaticos ex regios, quam Theologos orthodoxos ea eruditione saepe fieri; dc tam dem intelligant , se quidem in sacris Codicibus multa melius, quam Patres exponere posse in ea eruditione, quae ad salutem non ducit; at in praecipua ac regia sacrorum Codicum materia, quae ad veram Fidem , salutemque deducit, plus potuisseae posse Ingenium Catholicum, meditatione constanti excitatum , pietate ac humilitate Caelo carum , Traditione suffultum , & proba tis ab Ecclesia versionibus contentum, quam potuerit umquam , sive postit tota Criticorum jactantia . Accipe nunc , quid Phere ponus serat pag. 6os. Animadv. ad Libea. Cap. 3 de Bapti l . contra Donatistas. Si omnes, inquit, omnino Africae Episcopos congregasses ad judicium ferendum de sensae loci veteris, aut
κουi Testamenti, quorum nullus Hebraice sciebat, edi perpauci Graece norant: ingens illa imperisorum multitudo ineptior erat ad recte judicandum, quam υir uxus peritus utriusque Linguae; exempli causa, quamsolus meis ronymus Stridonensis , quamvis tanta non fuerit ejus peritia, qaam vulgo putatur. Miseram plane Christi Ecelesiam , cui expectanda fuere duo proxime praeterita secula, hoc est fortunati illi dies, qui tot nobis dedere acutissi1moLCriticos in Heterodoxorum coetu , ut recte ac sine erroris periculo interpretari posset caelestia' Legis nostrae volumina .
Et si quidem Phere pono sordet ipsemet Sanctus Hieronymus, quid
de reliquis Patribus eidem imparibus dicendum erit Θ Equidem incertus haereo , num magis in contemtum hominum ista sententia vergat, quam in contumeliam Dei, qui & statim ab aedificatione , ct tamdiu , suam deseruit Ecclesiam , di ignorantia: Omnium perniciosissimae evertendam dedit, neque inculcavit umquam per Filium suum, aut per Apostolos , Hebraicae Linguae necessitatem , omnium que versionum in sum cientiam ad salutem, & frustra nos hortatus fuit, ut Ecclesiam audiremus , eique Ecclesiae immunitatem ab errore pollicitus est. At quis haec absurda facile somniet, aut concoquat
in Religione Christist Satis fidae Versiones in iis, quae ad Christia. mim Dogma spectant, semper fuere; lassiciens Eruditio in Ecclesia Dei; di quod in primis huc facit, longe lateque diffusa Traditio non
sinebat errare pios , accuratosque Interpretes, quamvis in locis minime necessariis exponendis deficerent interdum nonnulli, & met ho-H h a do non in Dissiligod by Corale
503쪽
do nonnunquam mimas commoda uterentur . Quod si ex ipsis Patribus aliquis in re quapiam gravi erravit, ejus errores minime adoptavit Ecclesia, sed correxit, Traditionem diconsensum reliquorum fideliter sequuta.
Pergit deinde Phere ponus : Quis dubitet etiam superiore secuis
XVII. unym Hugonem Grotium , unx unum Ioannem Drusum , rectius potuisse seripturam υeteris ρο ηουi Testamenti interpretari, quam omnes Ita Iiae ae Hispaniae Episcopos simul, capita conferentes λ Nolo ne vel tantillum quidem expendere, num haberet proxime praeterito seculo Italia atque Hispania , qui Hebraice & Graece docti possent divinas recte interpretari Scripturas. Satius erit aliquid afferre in exemplaria sacrorum Interpretum nobis a Phere pono proposita . Drusius inter . Protestantes Hebraica certe ac Rabbinica Eruditione illustris, talem se praebuit, ut vel a Catholicis Scriptoribus tulerit eximias lauis des. De illo Ricliardus Simonius in sua Historia Critica paucis inis gentem Panegyricum exhibet. Animus autem mihi non est, totam ejus laudem inter Grammaticae pomoeria concludere, quum & propterea Diυinus Grammaticus apud suos audierit. Tibi liceat hominem illum Theologis etiam addere. Sed memineris etiam , in Theologi cis controversiis , atque in interpretatione divinorum Codicum suis pra quam plurimose suis moderatione atque modestia excelluisse. Immo & abstinuit a subscribenda Calvinianorum suorum confessione; dc Graecorum Patrum, ac Hieronymi scripta in honore habuit ; dc a iis in multis Catholice sentire visus est: quae agendi ratio homini peperit
odium suorum gregalium. Quantus vir inter eosdem Protestantes fuerit Gratius , nihil attinet in praesentia commemorare ἰ ejus enim Libri ac fama tanta celebritate seruntur , ut nostro plane non indigeant elogio. Eum Arminianis totum adhaesisse, & multis erroribus ejus Libros scatere , nemo nescit : an & Socinianis in praecipuo illorum deliramento sese iunxerit , non ita certum s multaque in idem argumentum Bossuetus Vir Clariss scripsit. Sunt qui istius criminis notam ab ipso abstergere conantur . Uerum illud pro comperto est apud Eruditos , Grotium impense admodum inclinasse in Catholicorum partes : immo nisi mors immatura ejus consilia praevertisset, nomen suum Ecclesiae Catholicae daturus erat .Luculent tim in hanc rem testem habemus Virum Clari T. Henricum Valesium in oratione habita in funere incomparabilis viri
Dionysii Petavii Soc Iesu. Ita ille de eodem Petauio: D id non prα-
sitit, ut cIarissimum υirum Hugonem Grotium ad Catholicorνm communio. nem adduceret λ Erat ille quidem minime a nobis alienus, ac paene noster
quippe qui doctrinam Tridentini Concilii in omnibus sese amplecti palam profiteretur. Id unum supererat , ut Ecclesiae DerAErium ingressus communioni nostrae soriaretur ' quod ille nescio qκas ob causas,dum ad Carbolitae Fidei
504쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. Is
ianitatem pIurimos secum sperat addscere , consulto differebat cte. Cum Valesio consonat Petrus Iurius in Gallico Libro, cui titulus Ingeniam Anionii Arnoldi. Postquam dixit, Isaacum Casau bonum , si quid fuit, fuisse Papistam , addit, Gratium quoque se conjecisse in Papisianium: expresse quippe is statuit in postremo opere suo adversus Riis vetum, solam sacram Scripturam nequaquam sincere , sed opus etiam esse Traditionem sequi; atque ut percipiatur ista Traditio, confugiendum esse ad consensum υeterum Scriptorum ἰ praecipue vero certam esse viam ipsius eoIIigendae ex anmersali Concilio Se. Illic etiam Episcopis ingentem tribuit auctoritatem in decernenda Fidei Doctrina, dc praesertim Episco.
po Romano, quem ad conservationem veritatis atque unitatis consciis
tendum esse in dubiis rebus affirmat. Ad haec testatur Iurius, obligasse Grotium fidem suam Bignonio, se post reditum e Suecia Catholicam in Eeelesiam palam ingressurum. vide etiam peculiarem Commenta. tionem Grotii de Antiebriflo, re υiam ad Pacem Ecclesiasticam seu An- notationes ad consultationem Cassandri,ubi quantum Romano-Catho licis assentiatur, palam fiet . Quae res Iacobum Laurentium Calvinianae gentis Ministrum jam olim incitavit, ut Librum emitteret, cui Papissaηtis Grotii titulum feeit. Sed Epistolas Grotianas omnium maxime hele perpendendas Lectori relinquimus, quum toties in iis edisserat Grotius , quae sibi de Catholica Ecclesia Aret amica opinio , & quantia se aestimarentur& colerentur probatissimi Ecclesiae Patres. Λtque ista quidem de Drusio oc Grolio , non ut ea quasi ignota naris
rem Protestantibus, sed ut alicui e nostris non satis rerum perito subveniam , atque in nostram omnium utilitatem pauca demum ista convertam. Si Drinus& Grotius, quos ut divini Uerbi praestantissimos Interpretes nobis objicit Phere ponus, tam bene de antiquis Pa tribus sensere,eosque sanae doctrinae testes amplissimos suspexere:ergo Sancti Patres in eo, quod maximi refert , hoc est in Dogmati ea Theologia, atque in interpretanda coelestium Librorum doctrina , alii ex opinione Drusii & Grotii fuerunt,quam nobis persuadere nune velit Phere ponus. Deinde si celebres illi duo Protestantes , quo magis Linguarum orientalium peritia ac eruditione excelluerunt, e magis in sententiam & communionem Catholicae Ecclesiae inclinais Tunt: ex eorum exemplo conjicere quisque potest ac debet, quid sit
Ecclesia nostra , di quam sana sint illius Dogmata, in quibus sita
praecipue est Religionis verae substantia . Intel l igas etiam , quam non contemnendi Patres, licet minus in Critica, & Linguis versati , quoties eos Ecclesia ista Traditionis testes adhibet, di in scientia Dogmatum in sacris Literis descriptorum fideIes agnoseit In te pretes , di sequitur. Eamque nostram methodum , atque sententiam de Patribus placere video multis etiam eruditissimis ex ipso Protestan. tium numero. Vide, quae Scriptores nonnulli Anglicanae Ecclesiae
505쪽
adhaerentes , de ipsis Patribus, eorumque auctoritate fateantur . Unus praecipue ex iis mihi nominandus est Thomas Milles , qui ante paucos annos in novissima Editione operum Sancti Cyrilli Hierosolymitani contendit, sola Traditione di auctoritate Patrum convinci debere nuperos Arianos , sectatoresque Socini . Quamobrem ex iisdem exemplis , quae in medium Phere ponus protulit, intelligat tam isdem ipse , si potis est , sine injuria Augustinum ceterosque Patres a se explodi non posse , & maledicentiam potius quam justam censuram sapere, quaecumque tanta asperitate, di sine ulla exceptione, & sine ullo rerum delectu , adversus eosdem ipse conscripsit .
An loquentibus de diυinis rebus πουas voces adbibere liceat , ae ILcuerit . Necessitate compusi Ecclesiae Patres tot quaestiones pertractarunt , ut ab Haereticorum Iecbnis ac erroribus Catholicam veritatem liberarent . Injνsta eriminatio Pbe reponi contra Augustinum tribuentem Monnicae matri suae quaedam in Libris de ordine. Ldem Libri a Pherepono nullo jure contemti. Ad ordinem politicum spectat in Urbibus tolerare Meretrices , ne pejora mala subsequantur . A Fanarismo ae Exibusi mo quam longe abfuerit Augustinus . Quibusdam hominibus non necessarii Codices sacrae Scripturae . Sapientiae Liber cur Salomoni au1criptur , o nihilominus Canonicus reputatωs. Auxustinus de GoIbis agens in υastatione Urbis nihil dissimi Iaυit . Alia Phereponi tela in Sanctum Aetustinum repulsa. Congerere nunc juvat nonnulla alia , quae in Phere poni Animadversionibus sparsa occurrunt. Pag. 77. ad Lib. 33. Cap. II Coninsess. auctor est , de Trinitate esse parcissime disputandum , uti de aliis hujusmodi Mysteriis; si exim de iis loqueremur dumtaxat , quatenus nO-
his sunt reveIMa,'ntque loquutionibus Scripturae contenti, ignora Deo re. Iinqueremus , non tot essent contentiones dic. Paria habet pag. 36 I. ad
Cap. ao. Libri de Agone Christiano , ubi Theologos culpat , quod
post exortas Nestorii controversa audacter explicare velint, quod nesciunt de Incarnatione verbi : sed fusius hac de re mentem suam explicat pag. 6OO. Animadv. ad Lib. I. cap. 6 dc p. 6 οχ. ad Lib. I. cap q. de Trinitate , υalde ambigue loquutos esse Veteres de Deo uno S tris no ait : id quod piaculo proximum putat. Tum laudat posteriorum
seculorum Ecclesias, quae Ueterum audaciam emendarint. Nos ergo ,
deinde subdit , de unitate Dei, deque Pistre , Filio Spiritu Sancto ex Scriptura quoque loquamvr , atque sentiamus , nec putemus id posse a nobis perspicue explicari , quod perspicue reυeIaivm non est ; aut melius
506쪽
3M RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. 8
exprimi υerbis nostris , quod non in equimur, quam υerbis Christi- o stolorum , e e Si veteribus ignoscimus , quod de Untiate specifiea diυinae naturae in Patre , o Filio , Spiritu Sancto docuerunt ; ne immisericoriades simus in eos , qui hac de re aliter quam nos nunc forte sentiunt, fi modo Scripturam sacram normam fidei suae babeanp, praeceptorum Ευangeia Ili sint obserυantes , reditumque e coelo Domini nostri Iesu Christi υiυosci mortuos judicaturi nobiscum praestotextur. Qui heic loquitur , Arminianus est, di pro se ac pro Arminianis perorat , cujus Sectae Libri &praecipue Confessio cap. i. di Apologia c. 3. &Limburchius variis in i cis, hoc idem docent ; nempe in proponendo Trinitatis mysterio aiastinendum esse a vocibus, quas humana auctoritas induxit. Gratissima
utique Socinianis sententia. Immo Episcopius atque alii gregis illius iabstinendum quoque dixerunt a sententia & vocibus , quibus Deum unum in essentia , trinum in personis assirmamus ; Fidem quippe Trinitatis c si iis credimus necessariam ad salutem non censuerunt prio
ra tria Epochae Christianae secula . iisdem numeris canentem nunc audimus Phere ponum , &insultantem aliis in Iocis Augustino , taminquam de eodem immenso mysterio inepta narranti. - Equidem omnia, quae in Libris de Trinitate edi meruit Sanctus Augustinus, in me non reciperem Ostendere talia esse, quae unicuique
placeant, quum di aliqua sint, quae Augustinus ipsemet probasse non videtur. Sed sive elumbi a sint illic argumenta , sive multiloquium, di ornamenta superflua pro dignitate ineffabilis argumenti ; nihilomi. tius illud certum esse debet nobis , quod est ad nucleum Dogmatis , nihil ea in re hallucinatum sui sse Augustinum , ejusque orationem acrimine audaciae prorsus abesse : neque secus judicandum de reliquis Patribus, qui Augustinum praecessere. Invecta sunt quidem in Theologiam , de Deo uno ac trino loquentem , vocabula nonnulla , quaeis stionesque non paucae, quorum nusquam expresse meminit divina Scripturi. Sed quod iis vocibus novis significatur , iisque de controversiis Ecclesia deerevit, veterem di Apostolicam nihilo secius Doctrinam continet , quippe ex aliis evidentibus Scripturae placitis rite deductum, aut per Traditionem certissimam a Christo Ecelesiae sit aere velatum . Fecerunt autem subinde pullulantes Haereses , grande illud mylterium variis erroribus vexantes , ut ipsi quoque Patres coacti vocabulis novis uti , scientiam divinarum rerum uberius ex ἀplicarent , & ab Haereticorum erroribus atque cavillationibus , mulistiplicata quaestionum segete , sortius tuerentur . Augustinum ipsum audi Lib. 7. cap. . de Trin. Fateamur loquendi necessitate parta haec υ cabula , quum opus esset copiosa disputarione adυersus insidias, υeI ere res mereιicorum. Quum enim conaretur humana inopia Ioquendo proferre ad hominum sensus , quod in secretario meatis pro captu teneι, de Domino
507쪽
riam , timuit dicere tres essentias, ne intelligere ur is illa summa aequaliatate vIIa diυersitas. Rursus non esse tria quaedam, non poterat dicere ;qMod Sabellius quia dixit, in Haeresim Iapsus es, se.
Quod vero ambigue hisce vocabulis loquuti sint veteres, etiamsi id
concedere vellemus, non tamen admirationis aut accusationis justa causa Pherepono foret. Linguarum diversitas obstabat interdum, ne Christiani unius Linguae, voces alterius, causa novarum controverissiarum in Theologiam illatas, expedite intelligerent . Tum varias motiones uni atque eidem voci subjiciebant nonnullis rursusque unam rem diversis vocibus significabant alii. Sed Haereticorum in primis arte accidit , ut ambiguae viderentur voces, dum suam illi doctrinam
put celare , aut dealbare niterentur L ne erroris accusaretur. At colis
a tis, di probe expensis, di in Conciliis potissimum, Catholicorum
Patrum sententiis, explorata quoque diligentius Haereticorum me nister demum constabat, verbis tantum , non rebus, inter se discrepa re Catholicos, & Dogmata per eos certissima tradi, di falli Haereticorum novitatem . Ait Phere ponus, abjiciendas loquutiones novas de Trinitate, sciis contentos nos esse debere, quae in Scripturis sacris habentur. Catholici quoque hoe faciendum suadent, ne novam do is ctrinam sub vocibus novis in Ecclesiam inseramus. Basilius, Nazianis aenus, Cyrillus, ac alii complures modum ac sobrietatem laudant, in loquendo de rebus divinis, jubentque nos temperare temerariis quaestionibus. Sed quum nos cogunt Haeretici per alia verba explicare mentem ac voces divinarum Literarum , nihilque aliud quam vetus doctrina proponitur, vel per legitima consectaria ex iisdem sacris Literis derivata , vel per accuratam investigationem e Traditione Patrum haustae tunc licet, ac interdum etiam necesse est, nova verba
a Scholis di Linguis mutuari . Filiis autem Ecclesiae verae uti nefas est aliquid proferre, quod saeris Scripturis adversetur; ita crimen est aut negare, aut damnare, atque rejicere quidquid rite per Ecclesiam deducitur ex eisdem Scripturis, ac Traditione fideli. Sabellius ita unitatem Dei depraedicat, ut Trinitatem excludat. Ecce necessitasnOVarum vocum , ut Apollo lorum Doctrina melius innotescat, &novus error profligetur. Di vinitate in Filii Arius negat; Sancti Spiritus Macedonius I in Christo duas naturas impie disjungit Nestorius , pessime confundit Eutyches: en quod Patres aligit ad loquutiones novas in Theologicis usurpandas , quo quid credendum moneat Fides , clarius intelligatur in populo. Et fallitur Phereponus, quum Dogmata hujusmodi non perspicuereυclara ait; nam etsi non semper apertissime verbo Dei scripto , ceriste revelato per Traditionem , ea omnia perspicue constant. Frustra quoque invidiam facere conatur Catholicis , quasi melius exprimi Posse putemus nostris υerbis, quod non assequimur , quam verbis Christi,
508쪽
IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III.
E AEUOIoram. Id enim necessitate fit, & ad eruditionem indoctae gentis, di ad consutationem errorum; & in hunc finem Christus Ee etesiae suae, ut Apostolus ait Ephes. 4 2. Dedit quosdam quidem Apo.
salos, quosdam autem Propbetas , alios υero EυaπeIsas, alios autem Pastores, SDoctores. Quamobrem si divinae essentiae unitas, di divi.
narum personaru in trinitas innituntur, ut nos contendimus, certa
auctoritate Scripturae ac Traditionis: quid est , quod veniam Phere.
ponus, nescio an Arminianis, certe Socinianis, impetrare nunc veωlit, praecipua haec Dogmata aut negantibus, aut recipere recusanti.
bus λ Et quum in Ecclesia Dei talia negare, immo non asserere, inex piabile crimen Haeresis semper fuerit, uti jam doctissimi viri tum ex Catholicis, tum ex Protestantibus, di omnium novissime Georgius Bullus Anglus contra Episcopium ostenderunt e quei nunc licenistiam credendi heic, quidquid suae tantummodo menti arridet, Augustini Censor deposcit λ Si qui ex veteribus a Catholica sententia disere passe videntur, iis sane indulgendum, vel quod minus acute, multiimque perfunctorie, & sine dolo malo , de sublimibus mysteriis egerint, vel quod solo ulu loquendi a reliquis Christianis dissenserint. idemque vocibus diversis significarint, vel etiam quod iis temporibus scripterint, quibus nondum aut disputatio cum Haereticis, aut sacra Concilia falli ne seia splendentissimam facem veritatis praetulerant. int quam quaeso indulgentiam debeamus Novatoribus quibusdam Inis
genio suo Revelationem accommodantibus , & Ecclesiae auctoritatem , di Patrum omnium Traditionem , nunc unicuique notam, di in Conei liis stabili tam , miro fastidio atque ambitione nostro hoc aevo despicientibus p Hoc hominum genus fugiendum clamat Apostolus. Hanc superbiam , non cautionem damnandam esse, cum Ratio recta, tum disciplina Ecclesiae satis aperte nos docent. Regrediamur nunc ad Augustini Libros de ordine, in quibus quumvir sanctus ingenium Monnicae parentis suae commendasset, Phere-POnus pag. 478. Animadv. accusationis novae ansam arripit, in Quiens:
Si baee in sermone familiari matri dixisset Augustinus , υityperari sane ποπposset,immo forte laudaretkr pietaiis causae sed haec nescio quomodo scribere
susinuerit ad Dirum eraditum , atque edere . Legamus, quaenam tam
dem sint immodica ista encomta in suam matrem ab Auguilino conge. sta. Nobiscam inquit Lib.2-c. I.de Ord. erat etiam mater nostra, cujus
ingenium , atque in res diυinas inflammatum animum , cum anIea conuim
eiu diuitirno, re diligenti consideraιione perspexeram , tum uero in quadam disputatione non parυa rei Sc. tanta mibi mens ejus apparuerat, ut nibilaptias υerae Pbilosopbie υideretar. Necesse est nimium delicatus sit, aut nimis adversus Augustinum animatus Censor ille , quando haede causa vituperandum putat Augustinum. Lege tot Dialogos, tot Libros excellentium virorum s similia di longe majora ubique reperies a Dissiligod by Corale
509쪽
Ties, quae aut veritas confirmat, aut certe amor honestissimus displiiscere auditoribus non sinit. Quod si Phere pono judice vel foret laudandus Augustinus , ubi eadem suae matri in familiari sermone dixi iaset: cur idem praestitisse in edito Libro flagitium fuit λ Immos falsa
ea laus reputanda est, gravius peccasset filius, quod matri suae in faciem adulatus fuisset, falsamque persuasionem bonae anui ingessisset-Quamquam quis in ea laude sobrietatem desideret λ Inquit Λugustiis nus, se tetextum illud , eamquem mentem , & eum in res diυinas i sammatum animum quae verba sibi reticenda me reponus non sine causa duxit ut xibiI aptius verae PbiIUopbiae inderetur. Non exhibet i te nobis egregiam quampiam in Monnica s liceat ita mihi dicere Philosophissa m , sed ejus mentem ingenio ejusmodi instructa in , & ardore
in res divinas ita accensam commemorat, ut aptissima esset ad veram
Philosophiam. Quae laus piis etiam nonnullis feminis nostra hac aeta is e convenire poteli, quamvis nullam umquam Philosophiae dederint operam. Quanto autem magis in Monnicam cadere eadem laus p tuit, cujus prudentiam, pietatem, & reliquas cordis & mentis viris tutes sincere expositas habemus in Confessionum Libris pSed inquit Phere ponus, se nescire quomodo haec seribere atque edeis re Augustinus sustinii erit, quum praefertim Liber de Vita beata, ubi exirimia illa Monnicae ref Ha leguntur, edendus etiam esset: eum enim si quis ισοι, facile intelliget, filium prae amore matris ingeniam inυenisse in υerbis bonae anus, quod alii non facile animadυertant. Nisi sit hoc abuti ot iodi literis , quid aliud jam erit λ Censorem agere volumus di quidquid
Occurrit, censoriam protinus virgam meretur. Scilicet non desunt umquam verba jurgari, & laedere cupientibus . Habemus Librum , seu Dialogum de Ulia beara, ibique suae sunt partes Monnicae matri. Certe videtur ignorare Phere ponus, quei Dialogos contexere soleant eruditi viri. Interlocutores pro libito inducunt, iisque sine ulla cul- Pa tribuunt atque affingunt orationem moribus ac ingenio illorum conformem. Quare ne ego quidem intelligo quei dicatur Augustinus ingenium inυenige in υerbis boxae anses, quando haec eadem verba Augustino sunt tribuenda , di subtiliora melioraque Augustinus eidem suae matri potuisset adscribere . Deinde consule ipsum Librum de Vita beata , intelligesque an insulsa sive vulgaria adeo sint pauca illa
quae Monnicae tribuuntur, ut ea contemnere Pheropono licuerit, immo his aliis cceptam onerare censuram: nure, inquit , mulier nunc paκ- Io liberaliaes educata , talia'melioxa etiam aliud agens nox effundat s fit hos dicimus, si qua mulier talia melioraque etiam aliud agens es ninderet, qualia legimus in Libro de Vita beata ; sique pari ardore in res divinas serretur , ac Monnica serebatur , jure mentem quoque illius seminae aptismam verae Philosopbiae assirmare possemus . Ceterum
non ita saetis ignoscendum vidς tur Phetrepouo nostro, Monuicae in.
510쪽
IM RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. st
genium , ejusque laudes confidentissime ridenti , quasi Censori nu. pero ex ejus convictu diuturno, m dilige ii coηfideratione constitisset, ii
Iam ingenii perspicacia caruisse , & bonam tantummodo anum fuisse dicendam. Non uno argumento deprehenderat Augustinus , quanta mens matri suae foret. Tanto actam pio viro quisquis fidem sine ulla ratione , & pro solo arbitrio suo neget , non video cur impudentiae non sit arcessendus. Porro eodem stomacho Libros de ordine Phere ponus legit . Nullam quippe ibi definitionem paulo accuratiorem reperit , sed tantum Descriptiones Rbetoricas , re descripta saepe obscuriores , aut certe aequeste eam obseuraM. quod exemplo uno ostendere non inutile putat. Tum haec addit: Si talia hodie conscribillarentur, di in publicam lueem pro, truderentur , profecto Eruditorum plausum non ferrent, uti nec innumerae inanes aetatiae, quibus bH opuscula scatent . Sed isto aevi υerba pluris multo fiebant , quam res ipsae : quo viiio S nostrum secuIxm , ptaes quam optandum esset , etiamnum laborat. Bono animo volo sit Augustinus, quando Phereponus tot reos cum illo, ejusque aetate conjungit. Se Aculum nostrum iisdem laborat vitiis , ac seculum Augustinianum ;quum tamen eruditionis gloria , di methodi in Literarum studita eximiae fama commeniuetur, & Phereponum non unum luci dederit. Itaque tanto exemplo se consoletur Augustinus . Interim tamen neia scio quam multis Lectoribus persuasurus sit Phere ponus , Opuscula illa Augustini, quamquam primos illius scelus , verbis dumtaxat , dc Don rebus, abundare, & innumeris , iisque inanibus argutiis ita scatere,ut nullum Eruditorum plausum polliceri sibi debeant. Equidem non ea dicere auderem absoluta, aut summe commendaMda Augustini opera; sed quidem talia a firmare ausim , ut neque Augustinum quod eles cubrarit, ac edi passus fuerit, neque nos si legerimus , poenitere tamquam possit aut debeat. vel ipse Phere ponus illa pluris aestima siset, minusve contemsisset , nisi tunc fuisset oblitus , quae licentia , quae leges, qui finis sit Dialogorum Scriptori . Alioqui vel in Platonis Libris nimium habebit Phereponus, quod rideat , atque accuset. Ego vero Censori huic non succenseo , quod exquisitam accri ratam inque argumentorum pertractationem in quibusque Libris desideret , sed quod ita ab unoquoque exigat optima , ut nihil serat , omnia socci faciat, quae istum pulchritudinis apicem forte non attigerint. Lege opuscula illa Augustini, di tu perpende, num inepta ipsa sint, an eorum Censor iniquus. Quid sordidius , quid inaniκs decoris ac taerpitudinis pIenivr, meretriiscibur , lenonibus , ceterisque hoc genus pestibus Eici potes ρ Aufer mere- Irices de rebus bMmanis , turbaυeris omnia libidinibus. Uerba sunt Λugustini Lib. 2. cap. . de ordine . optandum esset Augustino , ne talia umquam effudisset; adeo quippe absona a ratione videntur Phereis
