Lamindi Pritanii De ingeniorum moderatione in religionis negotio, : ubi quae jura, quae frena futura sint homini christiano in inquirenda & tradenda veritate, ostenditur, et Sanctus Augustinus vindicatur a multiplici censura Joannis Phereponi

발행: 1727년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

461 DE IN GENIORUM MODERATIONE

ab Λugustino fuisse, id nescio quei nos tolerare nunc debeamus tu Pherepono , quem Augustinus nusquam laesit, quique non irritatus, . acrius tamen quam ipse Hieronymus Augustinum accusat. Nimiae nempe hominis hujus est confidentia, dum ex arbitrio atque imperio fabulatorem facit uirum seque pium ac doctum, di quantum ejus mois res & dogmata dorent, a dolis atque impost uris lienissimum . Fae etiam fabella ; at aequi honestique Censoris erat, Augustinum potius suspieari a ficto rumore deceptum, suam eumdem venditare certissi mum ipsius commenti artificem, quum praesertim alio sub caelo ea res contigisse dicatur . Sed ne fabulam quidem fuisse ubi nos contenis damus , quis Phere ponus contrarium ostendat λ vix etiam evincere possis, Augustinum illic agere de cucκrbisa atque bedera . Enimvero numquid mirum est , paratam fuisse plebem illam recedere ab Episcopo suo tantilla de causa 8 Etsi levis error futurus ille fuisset , attamen quum videretur Episcopus idem sine causa divinas adulterare Scripturas: nimio telo ad verius ipsum accendi potuit religiosa populorum cura de veteri Traditione tuenda. Iam patet, quibus diris divini Scriptores absterruerint homines, ne vel unum verbum ad deis rent , detraherent, aut immutarent in Codicibus sacris. Patet etiam, quantopere Christianis antiquis eordi fuerit , Scripturae sacrae exemis Plaria a corruptoribus tueri. Ad haec PauIo Samosateno Antiochenus populus, Nestorio, & Iconoctastis Constantinopolitanus, Aria innis populi alii summo studio restitere, ut Sanctus Hilarius aevo suo diceret, reIigiosiores fuisse aures PopuIi, gnam corda SacerdoIum . Ipse vero Hieronymus in Epistola 8 I. olim i8. inter Augustinianas aerem hanc accusationem delinire postea visus est , ad Augustinum rescribens, di inquiens: Si legisti librum Explaxationaem in Ionam , puto quod

ridiculam cucurbita non recipias quaestionem . Si autem amicus , qui me

primus gladio petiit, st)Io repulsus es, sit humanitatis tua atque justitiae

reccusantem reprebendere, non respondentem.

Pag. 322. Λnimadv. in Epist 2I3. alias II O. Phere ponusi Augustinum sugillat, quod se Episcopum Hipponensem ordinari passus fuerit, vivente adhuc Valerio Civitatis illius Episcopo . Id Nicaeno Camone Octavo interdictum memorat ; tum subdit: Non intelligo , ρη s ipse EccIeme , ex quo constabat , aenum in singulis Arbibus Episcopum esse oporIere , non monruerit Hipponensem , hoe illicitum esse . Nam si colle-gMm unum sibi adjuvere licuit, quidni oe pIures Θ Quam magnam boc aperuis sextaram adυersariis A Uini, dicendi , hominem saepe in utilii rem suam errasse λ Abstinuissent ab hujusmodi calumnia adversarii Augustini , quos inter nune primas ducit Phereponus, si diligentius per-

Pendissent rem ipsam. Ignorabat Valerius , ignorabat Augustinus , Nacaenum Canonem obitare . Cujus rei fidem facit in laudata Epistola Augustinus. Immo nihil contra Canones tunc agi censuerunt alii Dissiligod by Corale

482쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III.

alii Asricae Episcopi, iique omnium praestantissimi. Λudi Possidium in Augustini vita Cap. 8. Egit interius secretis literis apud Aurelium

Primatem Episcoporum Caribuiηensem , allegans imbecillitarem corporis sui, aerarisque graυitutem , ct obsecrans, ur Hipponein Ecclesiae ordina retur Episcopus , quo sua Carbedrae non rum succederet, sed Consaereis dos accederet Augustixus . suae igitur beatus UaIerius optaυit, oe roga. vir satagens, rescripto impetraυit. Audi di alia Postidii verba: Postquam petitionem ad visitandxm adveniente ad Ecclesiam Hipponensem tune Primate Numidiae MegaIio Calamensi Episcopo . Valerius Antistes Episcopis , qui forte tune aderant , m Clericis omnibus Hipponensibus , edi uniυersae plebi inopinatam eun iis suam insinuat tunc Noluntatem om Bibusque audientibus, gratalantibus , atque id fieri perficique ingenti de-sderio clamantibus, Episcopatum suscipere , contra morem Ecclesiae , suaviυente Episeopo, Presbyter Augustinus recusabat. Vides Augustinum, quamquam ignoraret , Nicaeno Canone hujusmodi Ordinationes prois

hiberi, probe tamen recogitasse , ab ea ordinatione abhorrere eonis

suetudinem Catholicae Ecclesiae , ipsumque adeo Augustinum obstitisse Episcopis, ne se Episcopum sacrarent . Sed vicit plurium senistentia . Immo exempla similium ordinationum in medium a IIata fuere. Dumque illi fieri solere ab omnibus suaderetur inquit idem Posis dius atque id ignaro transmarinis, ct Africanis Ecclesia exempIis probaretMr , compulsus atque coorins succubuit, re Episcopatus curam , Nmajoris Ioel ordinationem suscepit . Λugustinus ipse ad Paulinum Ep. 3I. alias 3 . de sarcina Coepiscopatus sibi a Valerio imposita seribens, hoc idem confirmat, inquiens: suod quidem , quia rania ejus caritare , tantoque popuIi sudio Dominum id velle credidi, nonnullis jam exemplis praecedentibus , quibus omnis mihi exc a1io claudebatur , vebeis

menter timui excUare. Quem ergo errorem apertis oculis admissum, quam errandi v luntatem ad proprium commodum in Augustino demonstres ρ Detrectabat ipse honorificum munus; eompulsus a Valerio , ab aliis Episcopis, a Ciero toto , ab universa plebe, se passus est vinci, annuente etiam Aurelio Carthaginiensi, Africae Primate . Ex iis nemo s spicabatur , violatum iri propterea Canones Nicae nos & quamquam

EeeIesiae consuetudo secus agendum moneret, exemplorum tamen

ingesta copia rationem omnem cunctandi oc recusandi sustulit. Rem ego non probo ; neque subinde probavit ipsemet Augustinus, ubi intellexit , Nicaenam Synodum aliter sanxisse. Verum eae tunc circumis stantiae in Augustini ordinationem confluxere , ut non solum excusatione dignum ille se praebeat, sed iniquae accusationis accusari meis reatur, qui tacite nobis persuadere cupit , Augustinum scienter atque luben rer tune errasse , quod error ipse cederet in suam ipsius ut iistitatem . Quum vero inquit Phereponus: Si collegam Axum sibi ad-

483쪽

6 DE INGENIORUM MODERATIONE

jkngere Iicuit , quidηi ex plures non videt homo acutus , frustra id

peti; nam qui collegam , sive coadjutorem sibi adscit cebat, ea ratione movebatur , quod ipse aut senio aut morbis ad Obeunda Ecelesinis stica munia ineptus jam esset , di Collegam hunc sibi successorem deligebat , consentiente Clero , Populo, ipsisque Provincialibus Episcopis . Atqui unus Collega id implere valebat, quod Episcopus senescens implere amplius non poterat s atque unus Episcopo morienisti successor erat dandus . Quamobrem & superfluum , & incommo dum consilium fuisset plures adligere uno tempore coadjutores , nullaque necessitas, nulla potens ratio succurristet , quae aut suaderet , aut excusaret ut unius , ita di plurium coopta dionem .

Alia tamen habet Phereponus, quae in memorata Epist. a. I 3. olim IIo sibi non arrident quippi illic Augustinus Heia clium sibi Succeiasorem in Episcopatu designat iis verbis : Presisterum mn lium m ibi successorem volo. Canonem LXXVI. Apostolorum , di Synodi Antio clienae sub Constantio habitae decreta hete violata Phere ponus clamat stupetque , ignorasse Augustinum , illicitum hoc fuisse, quum praesertim consensum Coepiscoporum ille non exquisierit , quem tamen exigebat Synodus Nicaena . Proiecto interdixere Canones s rejure maximo interdixere ), ne sacri Antistites sibi Successorem deligerent , atque constituerent . Sic occursum ambitioni , di propriae utilitatis studio , quibus affectibus occaecati interdum Episcopi indignos eligere, di Episcopis Provincialibus , Clero, ac Populo libertatem electionis praeripere poterant. Sed hoc ad Disciplinam spectat , eamque eligendi successoris libertatem eadem Ecelesia modo permittere , modo prohibere potest , prout conducibilius videatur . Nam

idem quoque periculum quandoque imminet , si Episcopi , Clerus , di Populus eligant, ac si unus Episcopus I & pius contra Episcopus

gregi suo, dum vivit , melius consulere interdum potest, quam plures. Illud vero dubium esse non debet , quin Augustinus optimum Successorem Ecclesiae suae dederit , omni ambitionis , atque utilitatis proprie affectu sublato . Immo id unice a se praestari palam testatus e stAugustinus, ut ne per ambitiosos contentiosos Ecclesia Hipponensis perturbaretur post mortem suam , uti aliis in Ecclesiis acciderat . Cleri etiam, di Populi, duorumque Episcoporum suffragio res acta.

Sed quod in primis huc facit , illud est , iis temporibus nequaquam

obtinuisse in Africa prohibitionem illam de Successore sibi instituen do. Suppetunt illic exempla, immo & in nonnullis aliis Provinciis, quae ad terre non est hujus loci , quippe a Iustello , Beve regio, Thomassino , aliisque congesta . Antiochenis autem Canonibus Africa se obligari fortasse non censuit ,' incertumque est , an iidem ipsi Canones Afris essent satis perspecti. Eadem dici possunt de Canone, ut ajunt, Apostolorum , cui etiam alia explicatio convenire potest . Quare ne

484쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. 6s

mo ex Africanis Patribus ea tempestate illicitum , prohibitumve putabat, sibi idoneos eligere Successores, dum Cleri, & Populi eonia sensus rogaretur, atque obtineretur, & electus Episcopalem conse crationem post eligentis mortem expectaret: quae omnia Augustinus praestitit in eligendo sibi Succetare Heraclio, quem Eradium corruispii Codices appellant.

CAPUT DECIMUM QUINTUM.

Nimias Di amor falso objectus a Pherepono Sancto Augustino , cujus

conatus in PeIagium ejusque errores fluxerunt ab amore unius CaistbοIieae υeritatis . Ficta mansuetudo in Haereticos perperam in ta Catholicis Episcopis . Comprimendae Haereses Vix ortae , neque eris roribus concedendus nimia lenitate aditus . Conυicia S contumeliae variae Phereponi in Sanctum Augastinum . suam haec bominem Christianum re Criticum dedeceant. suanto contemtu feratur ille in omnes Sanctos Patres.

CIrciter Annum Christi 39 . Expositionem EpistoIae ad Romasos

elucubravit Augustinus nondum Episcopatu initiatus . Nonnulla ibi occurrunt Semipelagianis postea natis faventia ; sed emenis davit vir sanctus Lib. I.Cap. 23. Retraei .consessus, se eo tempore noniscium diligentius quaesiυdse, nec adbuc inυenisse , qMalis sit eIectio Gratiae. Miratur Phere ponus pag. 338. Animadv. quei Augustinus sponte , ac a nullo damnatus, dogmata eadem subinde fuerit execratus. Tum oeulo in intima Augultini praecordia coniecto, Si numquam tamen ,

ait, exortae fuissent rixae Pelagianae, in iis sententiis mortuus esset. Immo vero fortasse numquam ita inυestus in eas fuisset, nisi Pelagius aliquid in ejus scriptis carpsisset. Primam vero indignandi in Pelagium occasionem Augustino fuisse subdit, quod Pelagius Romae dum esset, ferre non potuerit ea Augustini ad Deum verba : Da quod jubes , is Dbe quod υis, quae in Consessionum Libris adhuc leguntur. Hinc priama origo mali, inquit Censor , nam nibis magis irritabile est Scriptoribus, qui pro scriptis postea, tamquam pro aris oe focis pugnant. Qui ne de nomine quidem Augustinum notat, haec tamen audiens non ignoraret, quam parum fidei debeatur accusationi hujusmodi, ad quam nempe confirmandam nulla ratio accedit. Quis Censori huic narravit, irriistatum fuisse Augustinum , & ad sententiam mutandam odio adversaniatis Pelagii fuisse compulsum Nimium dictatorie ista dicuntur. Sed hujus criminationis iniquitas longe melius se prodet, ubi recogites , quantum a caeco suarum opinionum amore abesset Augustinus . Nihil aliud sunt Retractationum Libri, quam illustre argumentum ardoris illius, quo Augustinus Ueritati uni supra suos affectus Obsequebatur.

485쪽

66 DE INGENIORUM MODERATIONE

Deinde vix alium reperias, qui demissus Augustino se emendari paleis retur , & mitius haberet adversarios suos AEuamquam interdum proώcacissimos, & palam rationi ac veritati injurios . onerare possiem Iia brum , si necessitas posceret, exemplis ejusmodi & humilitatis,& mois destiae. Denique tam parum cum veritate congruit, Augustinum in iram & odium adversus Pelagium suisse concitatum , quod hic verba quaedam Confessionum molelle tulerit, ut quum Pelagius longe post illa tempora humanissimis literis ad Augustinum datis responsionem accepisset amicitiae plenam, Augustinus deinde necesse habuerit se purgare, quasi Haereticum hominem supra meritum commendarit. Quod ergo Augustinum armavit in Pe Iagium, Apostolicae doctrinae, veraeque Religionis cura fuit. Eadem & armavit in Manichaeos, in Donatistas, in Arianos. A veteri autem Christianorum Traditione abhorruisse dogmata Pelagii, atque Coelestii, jamdudum ostenderunt eruditi viri, ostendit Auguibinus ipse, di ejus temporis Ecclesia , quod ne ipsum quidem Pelagium sugiebat,qui non aliter quam clanculum, di sub mille verborum ambagibus, ingentique cum simulatione sua in huc illuc novitatem disseminavit. Quid faceret Augustinus relo Domus Dei supra quam plurimos ardens y Africanae, atque orientales Ecclesiae, Sanctus Hieronymus, Paulinus Ambrosii discipulus , aliique classicum protinus cecinere in erumpentem Haeresim . In publicam rem tunc di ipse Augustinus operam suam conserendam esse piristavit. Quamobrem en veras causas , cur Pelagium , si ve ut melius dicam , Pelagii dogmata exagitare coepit Augustinus. Quas commentus

est pro suo arbitrio Phere ponus , h nos levitatis saltem arguamus , aequo jure proculdubio agemus. Quod si Augustinus procedente te mispore renuntiavit sententiis nonnullis , iisque paucis: ex ipsius testimonio, & rei evidentia constat esse factum , quod attentius subinde investigaverit cum Scripturarum sacrarum mentem , tum Ecesesiastitacae Traditionis vocem . An vero crimen est meliora discere , di melius sentirest Et numquid Augustinus pro sitis sententiis tamquam pro aris & socis pugnare paratus fuit, qui sententias priores re ipsa deserere non dubitavit, satim ac Veritas explorata id ab ipso exegite Retractavit quoque vir sanctus quoddam aliud effatum suum in Expos Cap. VII. I9.2O. ad Rom. uti Sem i pelagia num . Hinc Phereia pono ansa praebetur traducendi Augustini tamquam stimmopere remerarii hominis , qui ea olim scriberet, quae , ut ipse deinde contendit, in Ecclesia minime tradebantur. Qiiod s tradebantur, non capit Phere ponus pag. 336. Animadu quei damnari potuerint quasi novatoresci ex itales Haeretici, qui id docebant, quod antea ubique docebatur , 9 quod cum laude scripserat Augustinus . Sed frustra invidiam Augustino creare, frustra Pelagianam novitatem tueri molitur Phere ponus , parti .n heic se versatum exhibens in Eciles astici juris ceconomia ,

486쪽

1M RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. 46

immo & in eorum temporum Historia. Esse possunt dogmata quae.

dam adhuc inter Scriptores dubia , atque ab Ecclesia nondum calculis postremis definita. Haereticum nomen alterutram partem tuentiis bus tunc tribuere non licet. . Ubi Ecclesia sententiam tulit, tunc aliis

ter sentire quam EccIesa , nefas est. Ita fuit tempus , quo sententia de iterum baptizandis Haereticis inter Haereticas reserenda sorte non erat. Idem Semipelagianis Dogmatis accidit. Non idcirco laesisse Fidem dicti sunt Vincentius Lirinensis, Hilarius Λ relatensis , Callianus, Faustus, Gennadius , Sidonius, aliique aut i Lirinenses, aut Massilienses , quod Semipelagianismum foverint. Tunc solum ex eis cranda coepit e ne eorum doctrina de initiis Fidei, quum Synodus Arausicana exposuit, quid heic sentiret , sentiendumque mandaret Ecclesia verax. Plerisque autem e Patribus nonnulla excidisse videmus, quae deinde sacris Conciliis divina oracula promentibus minime probata fuere . Sed illi incaute, in culpa teque ita sensere , paratissimi

consentire cum Ecclesia , si haec in diversam abiisset sententiam; dii deo illis opinionibus addicti fuerunt , quod nondum satis diligenter exquisierant, quid Apostolica de iis Traditio haberet.

Quod ergo ad Pelagianos errores attinet, eos in a novitas in oculos oriri tum incurrens execrabiles statim fecit. Tu in protinus in eorum damnationem consensit Ecclesia . Concilia non semel ab Afris

Episcopis habita , Synodi Hierosolymis , Dio spoli , Romae , Antiochiae , aliisque in Urbibus celebratae , praetereaque Romani Pontifices, aliique celeberrimi Patrum adversus Pelagianam doctrinam illico anathemata exeruere. Quid miratur ergo Phere ponus , quod execrationi esse in Ecclesia Catholica Pelagius, ejusque sectatores continuo coeperint λ Novam, insuetam, atque a Traditione abhorrentem doctrinam invehere tentabat id hominum genus; deinde E cIesae germanam Fidem statuenti, erroresque proscribenti resistere

pertinaciter non dubitavit, mentemque in errore obfirmatam prodere . Heic Haereseos stat cardo; hae causae justissimae anathematum. At S 'mi pelagiana dogmata, si qua Augustinus tradidit s nam vere Pelagiana ex ejus calamo certum est excidisse numquam nondum Augustini aevo, immo ne per integrum quidem seculum ab illius morte, ea suerunt, ut ipsorum patrocinio laederetur Fides. Eidem quoque doctrinae adhaesere pilis mi viri, nullo sanctitatis dispendio ;quippe Traditio ab ipsis nondum satis diligenter consulta suerat, dicontroversae omnes de Gratia liberoque Arbitrio nondum satis fuerant pertractatae, atque Ecclesiastica Concilia quid pro certo iis μrebus assirmandum foret, nondum constituerant. Proinde tu cautus,& si etiam velis negligens, sed sine culpa , non autem summopere semerarius dici potuit Auguttinus, quod non mala fide olim docuerit,

quae postea re melius consulta correxit. Innumerae occurrunt con

G g χ troversiae

487쪽

468 DE INGENIORUM MODERATIONE

troversae adhuc ferventes, magnis piisque Auctoribus utrinque stariistibus: Quamdiu Ecclesia ambiguam rem in medio relinquat, qua miscumque velis partem tueri licitum erit.Sic Augustinus Pelagianos Haereticis primo non accensuit, ut patet ex ejus Serm. 29 . Deinde vero pertinaces in errore, & Conciliis palam resistentes, Haeresis incusavit: quod Phere pono nec novum, nec iniquum videri debebat in Animadv. ad laudatum Sermonem pag. 3so. Sed quoniam illuc nostra deIapsa est oratio, alia videamus, quae Ρhere ponus carpit in eodem Sermone.

Multi jam fuimus alibi in propugnando jure eum Ecclesiae, tum Principum Catholicorum adversus homines Haereticos, quos paenis castigare, reluctantesque ad me biorem sententiam incitare fas esse diximus'. Phere ponus audiens Augustinum ibi de Pelagianis ita loquentem : Sustineat eos mater piis υisceribus saxandos, porter docendos, ne plangat mortuos , &c. mellita haec appellae, sed statim adjungit , debonesar a fuisse sequentium temporum incredibili acerbitate; ut propeis modum fuspicari quis possit, mansiseiudiηem bam data opera fi latam , ωρ major inυidia miseris bominibus confla Iur, nisi cederexi, utque homines imperiti magis in illos postea exardescerent . ut ut modestus cat tu Ru e videri & heic velit Phere potius, suspicionem hanc te terrimam non fibi tribuens, sed aliis affingens, eamque illo suo pr

pemodum temperans: non impetrabie tamen, quin ipsum tamquam atrocis calumniae auctorem aequo jure heis postulemus. Satis ipse

prodit, sibi accusationem hujusmodi probari, tibique in votis esse ,

ut in reliquorum mentibus radices agat. Et tamen quantum a Caritate di Veritate longe abeat ista suspicio, facile intelligere potuisset ipsemet Phereponus, si minori odio atque livore suas ag gressus fuisset scribere A nimadversiones . Placide primo erga errantes agere Ecclefia solet, di placide monet agendum . Tum si nihil mi ei adhortatione proficitur, ipsa Caritas suadet, ut aspera arrispiantur, quo tamdem revocentur devii in veritatis di salutis viam . Erga filios in vitia deflectentes non aliter se gerunt amantissimi patres; non aliter erga aegrotos se pient i mimi Medici . Quis di parentibus, ct Medicis. mkIatam mansuetudinem ea de causa adscribat, quod inutiles eorum blanditias efficaciora deinde remedia subsequantur ζEt Parentis di Medi ei loco Ecclesia est erga erνantes in Fido. Praeterea quis Augustinum, quis certam fecerat Ecclesiam, austeritate

solum vineendos erumpentes errores , ut fingenda prius mansuetudo

foret δ Denique nulla fere emersi Haere fis, cui non obsiterint pari methodo Ecclesiasturi Praesules , nihil aliud cupientes , quam rigore abstinere, dummodo sanarentur filii. Temere, ne dicam stulte ,

in his omnibus suspicaretur quispiam di animum crudelem , di fictam

lenitatem .

At inquit Phere ponus, ut ostendat non solum inanem non esse hanc Disiligod by Cooste

488쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. os

hane suspicionem , sed suum quoque ipsam tulisse suffragium: Has

artes a Sacrorum Praesidibus saepe adbibitas nemo nescit, ejusque rei in signe exemplum videmus in damnatione Donatistarum. Talem Criti eum tanta confidentia non dedecet . Nemo nescit. Et quibusnam quaeso eruditis haec edisserit Phere ponus p Europaeis non puto; Indis fortasse. Quotus enim quisque est inter nos, qui aut audierit, aut legerit, non dicam saepe, sed semel tantum, simulatam a Catholicis

Episcopis mansuetudinem erga Haereticos , ut acerbitati, quam solam animo versabant, major deinde excusatio, ec pervicacibus gravior invidia crearetur R Unos Donatistas tamquam insigne exemplum nobis memorat Cen sor, eos nempe, quos tot veracibus amicitiae, patientiae, di caritatis memplis ad unitatem Ecclesiae reducere conati

su ut Catholici, ut suas ipsas Cathedras iis, etiam si e lite caderent , communes facere non dubitarint. Haeccine simulata lenitas)Nusquam fortassis, quam in Donatistarum Historia , evidentiora habeas Ecclesiasticae mansuetudinis documenta. Severissimis profecto legibus postea adversus illos actum est ; sed postquam incredibilis pertinacia, di immanitas insolita ad schisma & ad errores accessere, nullumque aliud remedium supererat sanandae furiosae gentis. Profecto , pergit dicere Phere ponus, cum ejusmodi initiis minime consentiunt viginti minimum Synodorum intra paucos annos festivarae , Pelagianorum dogmatum damnationes , ut Episcopis saepius ad damnandos Pelagianos adductis, nulla iniri posset ampIius ratio audiendarum paristium tam saepe damnatarum . Quum enim Asodi quempiam damnaram, honoris esse sui putant, hominem videri jure damnatum , nec patiuntur decreta sua iterum exuendi. Neque primus fuit, neque postremus erit Phere pontis, qui Catholicorum Praesulum solicitudinem in damnan.

dis di suffocandis, si fieri potest, nascentibus Haeresibus, moleste

ferar, minimeque probet. Familiare hoc fuit recentiorum quoque temporum Novatoribus, immo reliquis sere aetatum omnium Haereticis ; idemque nascituri Haeretici conquerendo sonabunt. Commodissimum sane effugium , di praesidium errori, si liber ipsi aditus per

medios populos , per gentem ignaram diutius permittatur. Et certe hic quoque patronus Haereticis quibuscumque deerat, quo auctorei.psorum deliri is tum solum frena offerrentur, quum I ge lateque diffusa , pluriumque animis recepta , non amplius frenum pati didicissent. Oculos aperiat tamdem Phere ponus, & Catholicorum personam parumper induat . Nullus dubito , quin & ipse tunc nobiscum sentiat, adversus nascentes Haereses armandam di muniendam protinus esse plebem Christi. Hoc ipsum statuere veram Ecclesiae Doctrinam, hoc ipsum oppositam falsi damnare , ac damnatam prodere , arma stirit, quae Populo sano per vigilantes Pastores ministranda novimus. Principiis obstandum est, ne sero medicina paretur. Si

489쪽

o DE INGENIORUM MODERATIONE

eontra Ecclesiastici Praesules agerent,si secus enascenti morbo sese opis ponerent, ministerium suum, salutemque gregis foedissime proderent. Inqiliat vero Phere ponus: At qui putantur errores, sortasse non sint; neque praecipitanda sententia , quam revocare nequeas, & raiationibus potius, quam edictis vincendi sunt contra sentientes. Quid porro aliuti Phere ponus dicae , quam quod singuli Novatores dicere hucusque potuerunt, di dicere poterunt deinceps λ Ergo nullius erroribus , si audienda Phereponi consilia praecludendum est iter damnatione opportuna,.& res in medio relinquendae, dum controversia mature, hoc est post multos annos, expensa appareat, quo in locost veritas. Ita nimirum fiet, ut Haereses commodissime serpant, di aut numquam, aut frustra deinde anathemate percellantur. Ignorare nequit Phere ponus ipse , quanta sit hominum in hisce casibus pertinacia, quantumque possit anticipata opinio . Perquam rarissime solis rationibus profligantur Haeretici. Atque utinam istius infelicitatis innumera exempla non proflarent adhuc. Quamobrem contra eris rores pullulantes exerenda oonfestim non cruenta Synodorum arma ,

nihilque cunctandum . Quae via quum expedita & utilis sit, praeterea quoque sallere nos nequit. Nam in Catholica Eccles a qui sint erro res , facile apparere potest , si videlicet nova Doctrina ingeratur, cui obstet antiqua Ecclesiarum Traditio . Id autem in Pelagianorum causa plane accidit ; nam ut daremus, aliqua in ea eontroversa fui sisse, quae nondum satis liquerent sunt enim & adhuc nonnulla , quae ad Fidem pertinere inter Catholicos non creduntur, quamquam Saninmis Augustinus eas sententias foverit ): attamen quae praecipua erant in Pelagianis dogmatis, a Traditione aperta, & consensu Ecclesia. rum abhorrere deprehensa illico fuerunt, ita ut nulla pars Catholici orbis haesita verit in Pelagio statim , ejusque sectatoribus damnandis. Quae omnia eo quoque iaciunt, ut Phere ponum ostendant male calis culos ineuntem , dum ait, cum ejusmodi initiis, idest cum priori manis suetudine, minime consensisse fefixatam dogmatum Pelagianorum damnaιionem. Nimium perniciosam ac damnabilem lenitatem exigit hic homo, ne ferens quidem Opinionibus perversis Haereticorum theta nigrum solicite praefigi , nulla interim in eorum personas castigatione adhibita. Iterum dico: nihil differenda est damnatio Errorum serpentium ut cancer. Hoc poscit Christiani gregis cura; hoc semper in more fuit vel apud ipsos Haereticos, ubi in eorum sinu caepit aliquis nova dogmata promulgare. Dudum vero palam factum est , Ecclesiam decipi . heic non posse. Sat placidi fuere, sat ossicio suo sunt stincti Pastores , qui errantem Pelagium toties monuere , di auctoritate Scripturarum aeque ac Traditionis compressum ad diverticula confugere coegerunt, ct tamdiu sustinuere, ut errori valediceret , si vellet.

490쪽

1N RELIGIONIS NEGOTIO. LIB. III. 4 I

Adalia transeamus. Parum Phere pono fuit, calumniosis suspieio nibus Augustini famam impetere; conviciis quoque ac dicteriis in eum saepe ac saepius invehitur . Ipsum modo ait in declamando proba. bilia sequi, non e Iorata . solitum fuiΤe ς eique Academicum lxgenium sibi non satis constans tribuit modo ejus rationes ita contemnit, ut inqui at: Profecto non Sopbista tantum, sed propemodum ineptus babereis tur , qui talia hodie scriberet. Alibi aὸdit: Mirum est, quam Augustinus calluerit artem pauca oe perspicua dogmata Pbilosophica aut Theologica multis υerbis S obseuris dicendi, atque impediendi. Ad haec proletarium Interpretem appellat S Rbetorem Numidam, oe Rbetorem Semiis plaIonicum , Critieae pIane imperitum , di irridendi causa , oraeulum Numidiae S Pbilosophum Poenum, re Arsotelem, quamquam alibi Carisneadem Poenum, b Carneadem nostrum potius vocandum assirmet. R iis

det Augustini Quaestiones in Evangelia, & ait: Unde intelligere Incet, finem AG lini in hisce Libris non fuisse inquisitionem veri sensus ,

sed commentitiarum allegoriaraem , ad quas in Diti EυaveIissae torquerenis rur quam censuram acutis hisce salibus concludit: O cerebri felices, qui in tam Ieυibus argutiis acquiescebanti En alteram alibi exclamatio nem non minus gravem: O Felices homines, qui tantam eruditionis

famam tam facile sibi pepererunti Sed o stipites, qui talibus olim plaudebant , aut etiamnum serio faυenti Accipe & aliam : O υaeuam stadio. sis Seripturae Africam l O stupidos, quibus baec admirationi erant, re qui Iam υerbosas disputationes , ut nihil discerent, legere sestinebant f Λlio

loco nos monet , argutanisi immodicam re intempestiυam cupiditatem ,

o Africanam obstitulise , ne Augustinus iudicio suo uteretiar. Eadem alibi repetit his verbis: Si quid occurreret, quod speciose deinclamarsunculae oecasionem praeberet, aut praebere υideretur, id υero aυide

arripiebat, o Punicae eloquentiae υ:la pandebat. Plus etiam veneni inintus habet, quam in cortice appareat , id quod Censori idem alibi scribit. Dolendum est , inquit, Augustinum non quod υerum esse accurato examine compererat, sed quod expedιebat diei, Ο mni apud imperiIum υustus poterat tradiari, protulisse. Α prioribus non abludit, quod animadvertit idem Criticiri alio in loco inquiens: Augustinus adfue-tvs Platonicis argutiis, pIura S AEPE scribit, quam intelligit, eonsequentiasque pasm admittit quas bonas , quae si negentur, statim corruunt omnes ejus ratiocinationes; neque enim ullo modo probari pesan; . His, &aliis bene multis, quae congerere non est opus , Augustinum Phere-Ponus liberalissime vexat, atque hoc sale perfricat. Memini me ante paucos annos legere Librum , cui titulus est Parrbasiana . Ejus Λuctor pag. aso. de Eruditis viris , eorumque vitiis scite agit, indicans cur id hominum genus in multorum odium incurrat, dc despieatissimum habeatur interdum . Gallicis ergo ver. bis optare se ille ait, ut non modestitae minus quam eruditionis gloriam

SEARCH

MENU NAVIGATION