Institutiones philosophicæ auctoritate d.d. archiepiscopi Lugdunensis ad usum scholarum suæ diocesis editæ. Tomus primus sextus Metaphysicæ pars 2. sive tomi 2. sectio 2

발행: 1817년

분량: 331페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Nihil quippe aliud est peccatum , quam libera

Legis divinae transgressio e atqui Oluntas humana libere divinam Legem infregit Deus scilicet summe bonus homini libertatem concessit, quam homo suam in perniciem vertit, obsequium Suo debitum authori insolenter denegando ; ergo per voluntatem humanam peccatum irrupit in mundum , nec proinde ad exelicandam illius originem necesse est ad Principium summe malum eonfugere. Quinimo si admitterentur duo Μani- ehaeorum Principia ; haec de peccati origine quaestio prorsus inextricabilis esset, ut liquet ex iis quae in probatione diximus Resp. 2. Neg. conseq.. Etiamsi enim peccati originem sub unico Principio summo bono explicare non POSSemuS , perperam concluderetur admittendum esse principium Summe malum, a quo invectum fuerit peccatum. Nam I. Entis infinite persecti unitatem demonstravimus. Jam vero prohibet recta ratio, ne clara & accurate demonstrara rejiciantur, quia explanari non possunt quaedam obscura .. I. in Μanichaeorum sententia non felicius explieatur malorum moralium origo. Semper enim remanet dissicultas insolubilis, quare scilicet Ρrincipium bonum Principio malo, cui

naturae suae neceSSitate adverSatur, t tum potestatis Concesserit . An, quia principium bonum non potuit meliorem rerum ordinem instituere λergo neque beatum est, neque omnipotens; non beatum, quia finem suum non assequitur; non omnipotens, siquidem ejus potestas serrea quadam & insuperabili necessitate constringitur. Inst. I. Respon&um mox datum .supponit Deum potuisse condere hominem liberum, ad bonum& malum flexibilem : atqui id non potuit Deus;

ergo vana est reSponsio . . . ' -

Resp. Neg. min. I. Quia Deuς potuit a nonnullis creaturis obsequium liberum exigere: at-

cui ad illud obtinendum debuit cr*aturas libera&

22쪽

procreare. 2. Quia, posita libertate, poterat , mo poccatum Sempes effugere & virtutem prosequi , sicque aeternam felicitatem promereri ; libertatis igitur concessio nullam inseri homini im juriam γ nec Deo indigna est ἀInstab. 2. Qui tenetur omne peccatum imp dire, non potuit hominem condere liberum, ad bonumque aut malum flexibi Iem: atqui Deus. pro sua sanctitate & bonitate, tenetur peccatum impedire ; ergo , &c-Besp. Neg. min. 9uoad utramque partem P risquidem sanctitas Dei hoc unum existi, ut nutilius peccati author sit & causa atqui, licet Deus peccatum omne non impediat , non tamen illius author est vel causa; tum quia hominem in eo statu constituerat, in quo potuisset ab omni peccato abstinere, si voluisset; tum quia peccatum

gavissimis sub poenis prohibet, commissumque,c non euriatum, plectit ergo I. nulla sanctitatis suae lege ad depellandum omne peccatum asstringitur; 2. nec bonitate sua ,. quae non min

infinita est, sive pIura, sive pauciora creaturiSheneficia conserat. Si enim ex datis muneribus novus aliquis gradus divinae bonitati accederet , Deu& necessario conserret hominibus quHquid -- ni posset in eos effundere : atqui illud absu

Instab. 5 Probando primam partem minosis; Deus, pro sua Sanctitate, necessario peccatum odit: ergo tenetur illud impedire , quantum in

Resp. Neg. conseq. Quamv .enim Deus ne ceSSario peccatum oderit, inde colligi non pol est hum teneri omne peccatum depellere, sicut ex eo quod virtutem amet necessario , non licet concludere eum teneri efficere, ut Omnia virtuρtis & pietatis opera existant. Ratio est, quod summum peccati odium in Deo, non sit efficax

illud impediendi voluntas, sed maxima illius improbatis 3 quemadmodum Amor , quo Deus 9 mox

23쪽

2Ο , i METAPHrs ICAE virtutis opera prosequitur, essica non est vGluntas , AGa Statuerit ut existerent, sed eorum

approbatio . - .

Instab. 4. probando Secundam minoris parrem :Deus ita est summe bonus, ut nihil eo melius concipi queat: atqui nisi peccatum omne impediret , aliquid eo melius conciperetur, nempe Principium a quo nihil mali permitteretur; ergo Deus, pro sua bonitate, debet omne malum impedire.. Resp. Neg. min. Aliud enim est interna Dei bonitas, & aliud eiusdem exlrcitium, Sive extemna maniseuatio. Fatemur Deum omne peccatum non impediendo, totam suam bonitatem exterius non manisestarΘ, sicut nec mundi creatione totam suam exeruit potentiam; siquidem mumdum eo qui nunc existit persectiorem condere potuit; quemadmodum igitur, si internam Dei potentiam spectes, nihil eo potentius ncipitur , quamvis summae illius potentiae exercitium majus excogitari possit; ita si intimam Dei bonit, tem- consideres, eo nihil fingi potest melius,

quamvis externum illius bonitatis exercitium majus esse & concipi queat . Deus enim nova &liora posset nomini beneficia conferre . Ρομro suam benignitatem, sicut & potentiam, magis aut minus, pro suo arbitrio exercet, nec tinnetur omnibus donis possibilibus hominem cumulare , nec proinde privilegium non peccandi ei

Et certe illud argumentum non Valet, ex quo Sequeretur necessaria finitam esse Dei bonitatemeatqui necessario finita est , si ab externis ested i-bus aestimanda sit. In quocumque enim persectionis & felicitatis gradu colloeetur creatura, Sem per ulteriorem persectionis & felicitatis accessionem concipiemus; ergo divina bonitas ab externis enectibus non dijudicanda est. Instab. 5. Saltem Deus, illaesa sua bonitate interna. non potuit statum libertatis eligere, nisi

24쪽

IPFcI IIS. FAR r. Drys. Iti ' 21 peccatum impediendo, & liberum hominis arbutrium gratiis enicacibus semper ad bonum fie-

Hesp. Neg. Subsumptum: r. Enim non potis

est quidem Deus liberi arbitrii abusum sibi proponere; minime vero tenetur illud gratiis emc cibus ad bonum semper flectere, etiam titulo bonitatis. Namque vel Deus, ut agat modo se digno , debet agere Secundum omnem suam bonutatem, vel non. Si primum, dum extollitur dia vinar bonitatis exercitium , omnino perimitur . Cum scilicet non minus late pateat Dei benignituS, quam ejus potentia, non potest Deus agere

secundum totam suam bonitatem, quin agat etiam secundum omnem Suam potentiam, quae nullis circumscribitur limitibus, nec unquam .exhauriri potest. Si vero confiteatur Baylius Deum agere modo se digno, quamvis non exerat mmnem Suam bonitatem; ergo liberum est divinae bonitatis exercitium; ergo non ideo bonus e Se desinit Deus, quia respeciu hominis melior esse potest. 2. Si Deus sua bonitate teneatur gratias emcaces concedere, quibus libertatis abusum impediat, quo pejores essent homines, eo melior Deus esse deberet, quod absurdum est. S. Si Deus sua benignitate obstringeretur ad gratias es.scaces hominibus conserendas, non posset, illaria sua bonitate, eas denegare; necessario igitur illas impertiret, ac proinde jam desinerent esse gratiae. Prob. subsumptum: Deus, illaesa sua bonitate interna, non potuit eum Statum eligere, in quo praevidebat plerosque homines esse in aeternum perituros : atqui Deus praevidebat in statu liberi tis , in quo peccatum non inadediret,. plerOSque homines esse in aeternum perituros ; ergo non potuit, illaesa sua bonitate interna, eum statum eligere . Res p. Dist. maj. Si aeterna hominum pernicies ex vitio status instituti oriatur, conci si ex perversa hominum voluntate, neg. .

25쪽

22 METIcAE. Revera non potuisset Deum eum statum eli gere , ex cujus vitio sequeretur maximae hominum. partis damnatio ; siquidem Deum optimum dedeceret, hominem in eo Statu constituere, cui illata esset ejus pernietes ; sed potuit Deus, Sal va bonitate sua, eum ordinem eligere, in quo praevidebat plerosque homines, ob perversam Suam voluntatem, esse perituros & damnandos; quia tunc homo sibi, non Deo, petniciem suam debet imputare . Porro. 1icet in praesenti statu libertatis hominibus concessae, Deus peccatum non

impedierit, plerique non ex ordinis instituti vitio Pereunt sed propriam ob culpam, & libertatis

abusum; quia scilicet, cum possent bene agere, aeternamque felicitatem assequi, malunt peccare

Quamvis autem ab ordine recedat homo, ne tamen existimes a suis finibus excidere divinam Providentiam. Si enim homo sua pravitate bonum in malum Convertit, Deus contra sua Sapientia efficit, ut bonum ex malo nascatur: v. g.

nisi in Imperio Romano extitissent persecutores &tyranni, suos Christiana Religio non haberet cujuslibet conditionis, sexus, aetatis martyres; caruis Set mundus spectaculo, quod Dei gloriam maxime commendavit, & eorum qui Deum, ut par est, diligunt, patientiam & fortitudinem illustravit. Ut autem exemplum longe majus ametamus, nisi in Christum Filium Dei patratum suisset sceluso iuni atrocissimum , ' peractum non esSet redemptionis nostrae opus, quod bonum est omnium maximum; ergo bonum ex malo educir sapie

tia divina ; ergo quamvis homo sua perversitate ab ordine destectat, non ideo consilia divina suo

fraudatur effectu . .

Subsumes: Atqui hominum pernicies vitio status praesentis a Deo instituti tribuenda est: res. ita se habet, si libertas, cujus certo praenoscitur abusus, nec impeditur , non beneficium sit, sed donum pessimum: atqui libertas, &e.; ergo via

26쪽

SPECIALIS . PARS I. DISs. II. zytio status praesentis a Deo instituti, merito trubuenda est hominum pernicies.

Resp. Neg. min. Quamvis eniri Deus suturum libertatis abusum certo praenoverit, id non obstat quominus libertas verum sit beneficium: haec quippe praescientia neque in Dei intentionem, neque in hominis malitiam influit. Non ideo enim libertatem homini concessit Deus, quia illius a-hurum praevidit, nec eadem male utitur homo , quia Deus, ipsius abusum praescivis; sed libertatem ex mera Sua culpa in malum homo convertit; praesentia igitur se habet ad donum ejusque abusum, quasi nulla esset. Et certe si homo in statu praesenti libertatem ad bonum contulisset, eam juxta Bulium potuisset Deus homini conce- .dere; sed quia non visum est homini libertatem ad bonum sectere, alium ordinem Deus instituere debuit. Numquid igitur ab hominis arbitrio κ& enectu divina pendebit potentia

Instah. 6. Libertas, cujus cert est.abusus , donum est pessimum ; atqui certus erat libertatis Ibusus, utpote a Deo praevisus ; ergo , &C. Resp. Neg. maj. Illud enim beneficii rationem habet, quod ex natura sua potest accipienti pro- deSse , nec eo consilio datur, ut in recipientis perniciem vertatur: atqui s. ea est libertatis homini concessae natura, ut ipsi prodesse queat ;siquidem ex illa meritum suas in actiones derivarur , eaque uti potest homo ad comparandam selicitatem aeternam. 2. Libertatem Deus homini

ea mente non contulit, ut eam suum in exitium

detorqueret 3 ad eum quippe a peccato deterrendum, adhortationes, suppliciorum comminationem, praemiorum pollicitationem , suasiones internas adhibet Deus; ergo, &c. Instab. I. Principium homini insensissimum liabentissime illi concederet libertatem, cuiuS celatus esset abusus; ergo hujusmodi libertas non beneficium, sed donum est peSSimum.

ReSP. Disti ant. Concederet ea mente ut ho

27쪽

ant' . . . . .. . .

Porro Principium homini insensissimum illi quidem concederet libertatem, cujus abusum certo praevideret; sed eo consilio d ret, ut eam homo suam in perniciem verteret, ipsaque abutendo fiearet gratiori supplicio dimus: contra vero cre tor optimus libertatem homini contulit, ut ea bene utendo aeternam felicitatem aSsequeretur. Objic. 2. Si,' permittente Principio summe bono, peccatum in hunc mundum irrupit, vel noluit illud impedire, vel non potuit: atqui neutrum dici potest ἡ Non quidem i. , alioquin non esset summe bonum; non etiam a. iam enim non esset OmnipotenS: ergo peccatum non irrupit in mundum, permittente Principio summe bono; a Principio igitur summe malo invectum est. Resp. Νeg. min. Hincipium enim summe bonum, sive Deus, potuit peccatum impedire, sed noluit, & quidem illaesa sua bonitate. Nam sua henignitate non tenetur homines iis omnibus beneficiis cumulare, quae in eos posset effunde e , quemadmodum sua potentia non obstringitur ad efficiendum quidquid potest: alioqui debuisset hominem omnibus, quarum est capax , persectionibus ornatum procreare: visui nemo illud dixerit: liberum est igitur divinae bonitatis Oxercitium , quam Deus magis vel minus pro suo potest arbitrio manifestare , ergo non exigit ut Deus hominis lapsum impediat. Id unum scilicet postulat, ut hominem Deus in eo statu constituerit, in quo peccatum declinare poterat, si vo luisset; atqui ita se pessit Deus; ergo, &c. Instab. Pater, qui posset liberorum suorum perniciem impedire, nec vellet, Mon haberetur ut pater bonus, & quidem merito; ergo pariter si potuit Deus hominis lapsum exitiumque impedire, & noluit, non censendus est Summe bonus. IIesp. Neg. conseq. & parit. I. Enim pater ic us objicitur exemplum, habet impositam sibi

28쪽

2 δPECIALIS PARS I. Dus. In te legem, qua filiorum saluti , quantum potest, comsulere iubetur; nulla autem lex Deo necessi atem

ponit lapsunt hominis impediendi; non quidem

lex dileEtionis erga seipsum: peccatum enim hominis nihil Dei felicitati summaeque persectioni de trahit non etiam lex dilectionis erga suas creae. turas , cum amor ille non postulet, ut iis quidquid potest, Conserat. 2. Ideo pater non haberetur ut bonus filiorumque amans, si cum facile possit, ab iis perniciem non averteret, quia ut ita se gereret, nullis duceretur rationibus sapientissimis: Deus autem lapsum hominis, quem impedire potuisset; permittendo , rationes habet sibi cognitas, suaque sa- , pientia fundatas . Non Eubisandum est, inquit Augustinus , Deum facere bene , etiam sinendo fieri quaecumque sunt maD; non enim εοc nisi justo judicio sinit. Enchir. cap. 95. Quaenam autem sint illae rationes assequi & explicare non posse humanam intelligentiam, nitrum videri non debet: Quis enim cιgnoυit sensum Domini' aut quis consiliarius ejus fuit λ Rom. it. 5 . Fatetur ipsemet Baylius, insidiosus ille Μanichaeismi defensor, ab ideis nostris existimandam non esse Dei bonitatem: Nos lines naturetles no

duite δε Disti in Ia csnduite Ees ει mmos. de La e , tom. I. pug. 997- Soreiantur objecta ex malis posicis. Objici. i. Μiseriis, incommodis , doloribus numero infinitis obnoxia est hominis conditio : ar qui in mensa illa miseriarum cohors, Sub uno Principio summe bono terris non incubuisint; ergo non unum praefuit hominis con titutioni ; sed in partem venit Principium summe mal 'ma

Metaph. T. III. Sσα II. B Resp.

29쪽

Resp. Neg. min. Principium enim summe bo num potuit illud permittere, ex quo plurima in hominem derivatur utilitas & persectio: atqui ex miseriis quibus homo subjacet plurima in eum,&c. I. Quidem ex iis multiplex nascitur utilitas. Ad illud quippe inserviunt, ut homine S terram

fastidientes, quae sursum sunt sapiant , Summum,

que bonum, quod. in solo Deo situm est, totis, anhelent praecordiis. Doloribus etiam perficitur virtus, confirmatur fides, Spes erigitur, caritam excitatur: atqui hare omnia sunt homini utilia; siquidem majoribus meritis loeum praebent: ergo I. ex miseriis, quibus homo conflictatur, ' plura in hominem redundat utilitas. 2. Ex iis maxime nascuntur virtutes & persectiones; quod sic exponit vir de Religione bene meritus D. Le Franscis: C' est aiax misὰres qui

Objic. 2. Ea sub Ente summe persecto consi- Stere non poSSunt, quae sine ordine, sine. justitia deeernuntur: atqui mala physica, Sc.; Saepe enim contingit ut morbi dolores & aliae miseriae, probos & religiosos homines conflictent, dum ab iis malis immunes sunt improbi, & supremPNuminis contemptores; unde plurimi causam arripiunt divinam inficiandi Providentiam ; ergo,&c., Resp. ad T. Neg. min. ad, 2. cfist. ann Saepe εontingit ut, &c.; sed mala physica bonis majoribus compensantur, Conc. ant. secus, Reg.

Fareor equidem saepe contingero ut probi & refigiosi homines in hac vita gravissimis doloribus'& aerumnis vexentur, dum iniqui bonis omnibus

30쪽

. SPE fati l . FARδ L. DIS P. II. . 2I& commodis afluunt. Quae dissicultas ut penitus solvatur , observandum est, Praesentem vitam statum non esse fixum & permanentem, sed probationis statum, qui necessariam cum altera & meliori vita connexionem habet; mala igitur physica, quibus obnoxii Sunt viri probi, peccatorum quae humanae fragilitati excidunt maculas abster gunt, a terrenis affectibus animos abducunt, carialestis patriae desiderium accendunt , & pro momentanea & levi tribulatione aeternum gloriae pondus operantur; I. Cor. 4. 17. Ergo mala ph Sica, quibus exercentur homines probi & religiosi , bonis maioribus compenSamur.

α summa Dei Independentia, oe Potentia.

Deus est omnino independens .F . - Prob. xans illud est omnino independens, quod ab alio non pendet sive quoad existentiam, Sive quoad existendi modum : atqui ita se habet Deus. i. Quidem a nullo pendet quoad existentiam, cum ex necessitate Suae naturae exiStat; I. nec quoad existendi modum; ex axiomate enim Vulgari, modus essenis sequistir esse I atqui Deus nulli alii subjicitur quoad existentiam ; ergo nec quoad existendi modum, ac proinde omnino est in-

PROPOSITIO IL

Deus est Summe posens.

Iri .' eus sive Ens a re, omnium quae in mundo continentur est creator, ut constat ex dN, ctis

SEARCH

MENU NAVIGATION