Institutiones philosophicæ auctoritate d.d. archiepiscopi Lugdunensis ad usum scholarum suæ diocesis editæ. Tomus primus sextus Metaphysicæ pars 2. sive tomi 2. sectio 2

발행: 1817년

분량: 331페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Oret spatium , & vera extensio quae destrucnon potest; I igitur admittenda est extensio necessaria.. 2. Ex tensio illa aeterna est, utpote ne-ςessaria I. infinita etiam est. Cum enim Deus plura & plura in infinitum posset corpora creare, spatium in quo reciperentur, tanquam infini-vum concipitur; ergo datur extensio quaedam necessaria, aeterna & infinita, quae non potest non esse Dei attributum sive ipsius immensitas.

Praeterea , 'juxta Dagumerium, praefata extemsio habet partes extra partes, minime Vero Substantia divina cujus est attributum Nimirum concipi potest eam iteratis vicibus existere in singulis hujus extensionis partibus .. Hoc modo Phialosophus ille Deum ubi sue praesentem exhibet y Deus igitur integer totiex suasi ireratur, quot sunt immensitatis patres, sicque totus est, extra Se totum , totus est Lugduni, tot m est Romae; sed quaedam tantum immensitatis pars est Lugduni, & alia. quaedam Romae. Hac ratione, juX-ta Dagumerium, declinatur diffusionis physicae lacommodum , qua Deus suae substantiae partes aliam Lugduni , aliam Romae haberet. Sed plurimis urgetur vitiis haec Scotistari imopinio , ex quibus duo tantum indicabimus: T. substantia: divinae iteratio , quam inducit praefata pothesis, Deo prorsus indigna est ; unicum enim esse Deum jam demonstravimus: atqui, juvia Scotistarum figmentum , Deus esset multiplex : namque, cum sit totus extra Se torum ,

totuS est Lutetiae , totus est Romae; ergo Deus Lutetiae eisistens, r recentis leucis distar a Deo existente Romae , ergo distinguuntur perinde ac partes e tensionis Parisiensis secernuntur a parti inbus extensionis Romanae . .

Hanc immensitatis divinae naturam excogi-sarunt Scotistae , ne Deus videretur limitatus &ciremn scriptus: atqui vitium illud nan efffugiunt. Quaeque enim immensitatis divinae pass est fini--; sola quippe toti immensitati non aetnolis est :

42쪽

εPECIALISM PARS L. mo. In atqui tota Dei substantia unam suae immensitatis partem non excedit; ergo limitata est sub-ε tantia divina . Illius enim iterationes, quas fingit Dagumerius, non magis limites ab ea exclum

cunt, quam repetitae hujus libri procreatici ab eo

Ex iis omninus colligendum est, emam parum valeat ratio humana , & divinae immensitatis naturam , -& illius cum Dei simplicitate concordiam aSsequi ', Satius est igitur ea in re, ut in aliis plu-r xS, nouram confiteri ignorantiam.

. De AEternitate Dei.

ac ternitas est duratio ,. qvie nec initium habuit, nec finem est habitura: admittendum vero esse Ens aliquod aeternum nemo' sanus, diffiteri

potest Uel enim, res ita se habet, vel dicendum e f. 'mni' quae nunc extatunt, aliquando fuisse in Dinito veluti consepulta: atqui illud, posteriua ab-Surdum est . Si enim. quidquid nunc eriistit, alia quando nihil suisset, nihil etiamnum esser ne quidquam patuit e nihilo emergere, juxta tritum

43쪽

MET A PHT s I CAE Quantum in asserenda supremi Numinis a te a nil te consentiunt Philosophi & Τheologi Chri stiani, tantum in explicanda ipsius natura dissen- Iiunt . Eum successivam esse contendunt Scotistae , qui durationem. generatim constituunt in perpetuo quodam fluxu partium temporis sibi

succedentium . Thominiae vero docent omnem a Deo exulare successionem , Statuuntque aeternit tem Dei esse rotam simul, & veluti punctui simplicissimum, omnia tempora complectens. Ea de causa celeberrimam defendunt Boetii defini tionem , qua aeternitas dicitur interminabitis υλαε tota simul' s perfecta possessio . Lib. b. de consol. Philosoph. Prosa 6. γHinc tria statuemus; I. Deum esse aeternum I. aeternitatem non esse successivam; S. eam, SULDeo propriam eSse . . .

ia Deus est aeremus ... -

Prob. Deus est Ens necessarium, up conStavexi dictis; atqui Εns pecessarium est aeremum, sive nec initium habuit, nec finem est habitu-Tuna. I.. Quidem nullum in eo fuit initium. Si quod enim habuisset, aliquando non extitisset atqui absurdum est Ens necessarium aliquand non extitisse. A quo nimirum .existentiam accepisset λ an a seipso ρ sed nihil potest sui ipsius esse causa. An ab alio λ tunc non seret Ens necessarium, .sed contin4ens ; ergo I. Ens necessarium excludit omne initium. χ: Nec finem umquam esse habiturum. Ad hoc enim requireretur , ut sua ipsi aliquando tolleretur existentia :atqui illud prorsus impossibile est. Nulla quippe Fes attributo suo essentia i Spoliari potest ' atqui existentia Enti necessario est essentialis ,. in ipsiusque idea continetur; si quod enim . concipi PQSSet punctum temporis quo non exis rexet, jam

44쪽

SPECIALIS. PARSI. DIIS. II. sir sineret esse necessarium; ergo Sua existentia spoliari non potest, ac proinde nunquam finem est habiturum; aliunde nullum habuit initium ;ergo non potest nota esse aeternum 9 ergo, &c.

AEternitas Dei non est Successi .

Prob. i. Ex ipsa durationis nainra: Cum dinratio, ut probavimus in oti tologia, nihil aliud

Sit quam existentia perseverans , aeterna Dei d ratio non potest esse successisa, quin confleturo multis existentiis sibi succedentibus: atqui iulud absurdum est; tum quia Deus unicam habet

Suae naturae existentiam quae cum necessaria sit, semper eadem remanet; tum quia, cum existentiae nihil aliud sit quam res ipsa existens, Sequotur Deum sibi succedere i Deum esse ante & post seipsum, quod prorsus ridiculum est; ergo, occ. Prob. 2. Si aeternitas Dei esset successiva, ita ut in ea variae essent temporis 'partes, quae aliae post alias fluerent, inde sequeretur infinita nume-xo saecula ad hanc usque diem effluxisse ; atqui insurdum esst infinitam .saeculorum. multitudinem ad hane usque diem fuisse elapsam i alioqui dies hodierna nunquam adfuisset; illa quippe est infiniti natura , ut exhauriri nunquam: possit. Prob. 5. Eternitas est persectio Deci essentiae Iis , ac proinde successiva esse: non potest. Deus quippe eam totam & integram possideat necesse est. Praeterea si quaedam Dei persectio successionem. admitteret, vel pars quaelibet persectionen, hanc constitueret, vel partium. omnium sibi suc- dentium aggregatio r atqui neutrum dici potest. Non quidem i. : Si enim perfeciso Deo essentim is in aliqua successionis parte sit posita , cunx pars quaelibet successiva, modo p sens sit, mo

45쪽

sectionem Deo est tιalem, modo ipsi praesentem esse, modo praeteritam, modo suturam: atqui idyrorsus insulsum eSt. Non I.: namque si pers, Elio Deo essentialis in tota partium sibi summdentium collectione sit constituta, inde sequitur Deum per totam arternitatem caruisse persectione sibi essentiati ; siquidem fieri non potest, ut totam partium sibi succedentium complexionem simul possideat , cum aliae post alias perpetuo fluxu elabantur; ergo aeternitas Dei nullo modo,

Objic. r. Si aeternitas Dei sit simplex , & pasetium sibi succedentium expers, quaelibet creatura erit aeterna , toti enim aeternitati, utpote simpli et , respondebit: atqui absurdum est iquamlibet Creaturam eSis.,aeternam; creo aeternitas Dei non est simplex, nec partium sibi succedentium e Pera Resp. Neg. maj. Nam eo sensu aeterna Dei duratio dicitur simplex , quod ex multis sibique suCἀεedentibus existentiis non coalescat, sed unicans existentia, eadem immutabiliter permanens :atqui ex eo quod creatura quaelibet unicae huie existenti e respondeat, nemo sabus, concludet eam esse aeternam: ad illud enim super requiritur, . existentiae huic unicae & immutabili semper re

It antem res magis elu scat, Observandum est ad aestimandam rerum durationem , adhiberi

. mensuram quandam communem, quae tempus appellatuν, ut morum solis , unde dies, horas, an nos, saecula computamus. Quo pluribus autem, vel paucioribus illius mensurae communis Parti s res aliqua respondet , eo magis vel minusquam altera durare dicitur ; ut ergo quaelibet creatura Sit aeterna, eam omnibus communis al- Me mensurae partibus, id est, annis , saeculis , --

46쪽

SPE cyatIS . PARS I. DIsy. II. M pondere & coexast νθ necesse est: atqui nulla ereatura est hujusmodi, ut patet; ergo &c. Objic. a. Si aeternitas divina omnem excluderet successionem , nihil ratione, aeternitatis esset revera praeteritum aut . futurum : atqui illud re

Resp. Dist. maj. Nihil ratione aeternitatis praeteritum aut futurum esset, simul & durationi divinae Intonum, enne. maj. quod sit durationi

divinae externum,. neg. maj.

. R' quidem vera, ut ait D. Seguy, nihil durationi divinae internum potest esSe praeteritum aut futurum.. Cum enim duratio divina ipsa sit Dei existentia L eadem immutabiliter perseverans , huic nihil intersum est, nisi ipsa Dei, existentia: at qui existentia Dei nec praeterita, nec futura drci potest. Illud tamen non obstat quominus res O externae, aliae reipsa praeteritae sint, & aliae inturae . Illud enim , etiam . respectu Dei, praeteritum est, quod, Deo existente, desiit existere,ia ivero suturum , quod existente Deo, nondum existit, sed aliqμndo extiturum est.. Praeterea, ut jam diximus, ad di)udicandam redum durationem usurpatur communis quaedam mensura, qualis est solis comersio, eamque varias in parte; dividimus ,. quas appellamus h ras, dies, menses, annos, saecula . Quod illius mensurae partibus nondum respander & csexsist/t , suturum est; quod vero ejusdem mensurae Partibus respondere & eo istere desiit, Praeteri

Objicies 3. Si aeternitas Dei non sit successi

Va , unicum erit instans : atqui absurdum kst aeternam Dei durationem non esse nisi unicum im rans; ergo , &c . . Re p. Neg mai. Eterna. enim Dei duratio numi aliud est, quam ipsius existentia, eadem com Stanter permanens, nullique mutationi obnoxia ratqui hujusmodi existentia dici nequit unicum im tam . Hoc quippe nomine sigrificatur aliquid ita

47쪽

MMET AVNτsrcinfugax & instabile, ut jam evanuerit, cum ilIudapprehendere conariS. PROPOSITIO III. AEternitas ita Deo propria est, ut nulli

creaturae possit conoenire.

Prob. Omnis creatura est effectus creationi :effectus creationis' educitur e nihilo ; quod extrahitur e nihilo, aliquando fuit in nihilo; quod aliquando fuit in nihilo, non semper extitit; quod

non semper extitit, non potest esse aeternum; ergo . a primo ad ultimum, creatura non Potest

. Res illustratur ista hypothesi: Ponamus muΠ- dum fuisse ab aeterno conditam; in hac hypothesi sol in aliquo godiaci puncto v. g. in principio arietis, creatus, fuerit, & post annum elapsum ad idem punctum redierit. Ηpc posito, Sic . argumentor : Quando sol in principio arietis creatus, ad . illud rediisset, dici potuisset: unus duntaxat annus est, is quo mundus fuit procreatus : atqui id nunquam de mundo dici potuisset. si ab aeterno sessset creatus. Cum enim tunc mundus foret Deo coaevus , dici etiam potuisset: unus duntaxat annus est, ex quo primum existit Deus : atqui illud de Deo pronuntiari potuisse, ridiculum perinde est .ac impium ; ergo mundus

non p0tuit ab aeterno procreari, nec Proinde es- Se aeternus; ergo, &e.. Mis&ntur objecta .

Obl. r. Creatio est possibilis ab aeterno ergγcreatura potest esse aeterna .

ReSp. Dist. anti Creatio est possibilis ab aeter-Rο pro tempore, conc. antecud. creatio est pos-ribilis ab aeterno & pro aeterno, neg. ant. Porro creatio non est possibilis ab aeterno &ς . pra

48쪽

SPECIALIS . PARS I. DIra. II. . Aspro aeterno , ita ut illius effectus, sive 'creatura, ab aeterno esse potuerit. Quod enim debuit esse aliquando nihil, non potest esse ab aeterno: atqui creatura quaelibet de uit aliquando esse nihil; siquidem, e nihilo eam fuisse eductant oportuit: quippe est productio substantiae ex nihilo tum sui, tum subiecti.

Instab. Creatio fit per modum imperii, hoc scilicet verbo fae; atqui verbum illud potuit e

sectum aeternum sortiri I ergo creatio est possibilis etiam pro aeterno.

es . Neg. min. Per verbum enim illud Dei imperantis, fiat, substantia quae in nihilo erat, incepit existere: sed quidquid incepit existere aeternuna esse non potest; si quidem Ens aeternam

illud est, quod initio & fine caret. Instab. Verbum illud Dei jubentis, fiat mundus, potuit tib aeterno proserri: verum statim M-que profertur, Suum habet effectum; ergo potuit aeternum sortiri eflectum. Resp. Din. maj. Potuit ab aeterno proferri pro tempore, conc. maj. pro aeterno, neg. maj. ΡOrro non potuit Deus verbum illud, sat mundus, ab vieterno proferre pro aeterno. In hac quippe pothesi mundus esint simul & non esset aeter . nuSe esset quidem aeternus, ut supponitur; non esSet autem aeternus, quia post unius anni lapsu nidici potuisset antes unum annum mundus nou existebat, ut in probatione ostendimus. Issiab. si verbum illud sat mundus, non potuisSot ab aeterno & pro aeterno pronuntiari , id oriretur vel ex desectu potentiae in Deo , vel ex deseelu possibilitatis in mundo : atqui neutrum . dici potest; siquidem Deus semper fuit omnipo-itens, & mundus possibilis, ut patet; ergo ve bum illud fiat mundus, ab aeterno & pro aeterno proserri potuit . . Besp. Dist. maJ. quoad di. partem: Uel ex desectu possibilitatis in mundo pro aeterno, conc.

49쪽

tempore, nequaquam autem pro aeterno. Repugnat enim mundum ab aeterno extitisse. Id lepide, sed tamen efficaciter , sic demonstrat D. Co

sit, coaevus contradictionem involvit. Namque repugnat idem esse simul & non esse: atqui e

sectus causae suae aeternae coaevus , esset simul &non esSet aeternus . . Foret quidem aetemus , utpote causae suae, quae supponitur aeterna, coaevus . . . non seret autem aeternus, utpote eductus e ni

hilo tum sui, tum Subjecti, ac proinde aIiqua ἀο suisset in nihilo i ergo , &c.

50쪽

SPECIMIS. PARS A DIIS. II. D

PROPOSITIO: Q

Dems est perfecte immutabilis. , , I ς . . - lle est prorsus immutabilis, qui ne Tatione existentiae, nec ratione perlectionum, ueCratione consilii mutari potest: atqui Deus nec,&c. i. quidem mutari non potest ratione exi Stentiae, cum ex necessitate suae naturae existat x. nec ratione persectionum, cum nequeat aut .

novas acquirere, aut habitas deperdere. Namque TDeus Semper ex.suapte natura est summe Perse eius, ut probatum fuit: atqui novas persectiones ' .acquireret, aut jam habitas amitteret, neque Semper, neque ex Sua natura esset Summe persectuS pergo T. &c. 3. Deus mutari nora potest ratione eonsilii. Ille enim est suis in consiliis prorsus immutabilis, qui omnia sua decreta tulit ab aeterrio, eaque jam posita rescindere nequit: atqui talis est Deus ; sua quidem decreta tulit ab aeterno ; alioquin in eo posset admitti aliqua mentis suspensior atqui id repugnat; quaelibet enim animi suspensio suam ducit originem vel ex ignorantia, vel ex impotentia, vel ex metu, Vel ex levitate: atqui nihil horum in Deum cadere potest: non ignorantia, est enim summe intelligens; non impotentia'vel metus, siquidem e3t Summe potens; non denique levitas, namque eSt Summe sapiens; ergo nulla in Deo potest admitti mentis suspensio, & proinde omnia sua decreta tulist ab aeterno. Praeterea decreta Eemel posita re . scindere nequit. Cum enim sit sapientissimus , ut decreta semel constituta revocaret, ipsi Oc- eurrere deberet nova, cur sic ageret ratio prius

SEARCH

MENU NAVIGATION