De potestate Papæ supra concilium disputatio theologica. Fr. Pauli Fabulotti Romani ex religione SS. Barnabae et Ambrosij. ..

발행: 1613년

분량: 115페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

De Potestat mo supra concilium. 6

etas haereticorum dari posse , nec permanet in firmamento Ecclesiae , quae a Christo super Petram solidata est, hincii uellisi potest,quod soli Petro Christus dixit. Quaecumone ligaueris su .

per terram,& c. dc CVpriann eandenrinterpretationem repetit lib. I Epistola .lib. . epistolai reaae de habitu virginum

serm. 3. de patien. Hylarius in c. I 6 Matthaei, o, inquit, in nuncupatione noui nominis felix Ecclesia fundamentum, dignaque aedificatione illius petra, tuae inferorum leges di luerat, o beatiis Coeli Ianitor lib. 6 de Trinit. post Sacramenti confessionem inquit, B Simon inlificationi Ecclesiae subiacens, c. in Psalm. 131. Petrum primum Dei confestisrem , Ecclesii a fundamentuni nuncuparet. S. Ambros serna de fide Petri, denique inquit pro solennitate ecclesiarum Petra dicitur. Sicut ait Dominus, tu es Petrus, S iuper hanc petram aedificabo Ecclemiam meam; petra enim dicitur, eo quod primus in actionibus fidei sundamenta posuit,&saxum immobile totius operis Christiani compagem, molemque continet. Idem S. Ambros sermone 68. de natali Aposto. lorum Petri , dc Pauli, desin 'inno , quem suo tempore cantarrolitum scribit S. Augustin. lib s Retract. c. at hoc ipsa petra Ecclesiae canente, culpani diluit. S. Hieron. in c. I 6. Matthaei secundum,

inquit, metaphoram petrae recte dicitur ei, super te mi isticabo Ecclesiam meam, desin epistola ad Damasum Papam de nomine hi postasiis loquens de lede Sancti Petri, luper hanc petram , inquit,sie aedificatam Ecclesiam Christi. lib. i. cotra lovinianum epistola ad Marcellum, quae est contra montanum. S.Augustin. terna. Is .de Sanctis, Petrum, inquit, fundamentum Ecclesia Do

minus nominauit, supra quod ecclesiastici areffici altitudo consurgit, lib. I. Retrast. c. II hanc candem affert interpretationem.

Maximus serm. I. de S. Petro, S Paulo, per Christum Petrus factus est petra, dicente ei Domino, tu es Petrus, super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. S. Paulinus ii Epistola ad Seue. rum Petra est Christus, seditiam discipulo suo huius vocabuli gratiam non negauit, cui ait, super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam . S. Leo serm. r. de sua assumptione Manet ergo, i quit, dispositio veritatis,ac B. Petrus in accepta fortitudine petrae perseverans, suscepta Ecclesiae gubernacula no reliquit; sic enim prae caeteris est orclinatus, ut dum petra dicitur,du fundamentum pronunciatur, dum lanitor regni Coesorum constituitur, qualis

ipse cum Christo esset societas, peripla appellationum misteria nouerimus. Memacribit adapiscopum Vienn. in epistola ad

Gemit

22쪽

Geminianum Sanctus Gregorius in Epist trigesima septima,ad Philogium, Quis nesciat Sanctam Eccletia in Apostolorum Principis soliditate firmatam Nec est permittendus Theophanes cognomento Ceramesarchiepiscopus Tauromeniae in Sicilia, auctor in sacris litteris aprime vetiatus in serna. de Sanctis Apost lis. Ego vero, inquit,dico tibi,quod tu es Petrus, S super hanc poetram aedificabo Ecclesiam meam,tu inquam, qui Petru,ra, petranes fidei, ecclesiae firmatae fundamentum, c. Accedat viti mo loco Eusebius Episcopus Alexandrinus, de quo meminit Antherus Pontifex in sua epistola qui in homil .de resurrectione ex- , Plicans illa verba,dicite discipulis meis, Tetro, ut non timeret Petrus, inquit, ne propter negatione dignitatem Apostolicierincipatus amisisset, minquit, ne timeas, nihil tibi de gloria Chori Apostolici minui, non te a dignitate removi, non seci te sectidum, infra alterum, non dedi alteri claues, ne timeas Petre, qualis eras, talis es, quodctu ueligaueris super terram, erit ligatum, in cς-lis, ne timeas Petre, quod promisi impleo, super te aedificabo e

clesiam meam.

Hactenus retulimus fideliter, verbatim sententias Sanctorum Patrum, qui illa verb , Δί super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, ad Principem Apostolorum Sanctum Petrum retulerunt. Sed quoniam S. Hylarius lib. de Trinit. Adrianus Primus, Nicolaus Primus,Agatho, Leo Primus, Nisenus Gregor.liabro contra Iudaeos, S. Ambrosius com in Epist .ad Galat.cap. 4. Si sancti Ambros sunt Commentari illi,quod non credo, haec verba, M super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, interpretantur super hanc sidem, qua Apostolus dixerat,tu es Christus Filius Dei viui: Nunc ostendendum est, neque hos Patres a communi interpretatione recessisse, qui nihil aliud docuerunt quam ecclesiam fundatam esse luper fidem, S immobilitatem Petri, Cum enim Petrus quatenus h0mo infirmum, dc caducum esset fundamentum, deficere posset, volu unt exprimere hi Patres rationem,propter quam in Petro fundata est Ecclesia, quae est sides Petri fallibilis Ideo dixerunt Ecclesia aedificatam esse super fidem Petri, hanc esse horum Patrum mentem nemo ambiget, qui locacitata legere voluerit: Nam cum ijdem, qui dicunt Ecclesiam fundatam esse super fidem Petri,disertis verbis doceant, ut supra retulimus fundatam esse supra Petrum Sc Petrum esse illam petra, supra quam Christus fundauit ecclesiam suam, vel fatendum est secum pugvare, quod de sapientissimis viris non est crededum, Vel

23쪽

De Potestate a supra Concilii

vel ita intelligendi sunt, quando aiunt Ecclesiam landa tamia fide Petri,ut fundata velint etiam in Sancto Petro S in fide quidem,quia est quasi ratio, ut Sanctus Petrus sit fundamentum Eoclesiae, Λ ob quam vocatur petra firma, & immobilis iii Sancto Petro autem quia pro eo Dominus rogauit, ego rogaui pro te ut

non deficiat fides tua. Recte igitur dicitur Ecclesia fundata in Petro S in fide Petri, quidem fides illa, quod Christus sit Filius

Dei viui,in omnibus Catholicis reperitur non omnes tamen fundamentum sunt Ecclesinae.Cur ita Quia solo Petro promittitur illa fides firma,& immobilis, quae deficere non possit dorco QIi Sancto Petro dicitur super hanc petra aedificabo Ecclesiam mea, ad alios perueniet quidem fides, sed non perueniet inconcussum robur, S firmitas fidei, solus Petrus est petra, superquam Dominus aedificavit Ecclesiam sulam, S portae inferi non praeualebunt aduersus eam,& soli Petro dicitur, tibi dabo claues regni Celoru. Cum demonstratum luculenter hactenus sit petram illam, super quam Dominus suam fundauit Ecclesiam esse Principem Apostolorum, cui ob praeclaram fidei testificationem , tu es Christus filiis Dei vivi, Redemptor noster supremam potestatem contulit in Ecclesiam uniuersam, dicedo, tu es petra, super hanc petram firmam,& inconcussam aedificabo Ecclesiam meam. Nec vita tergiversatione negari possit Concilium generale vere esse Ecelesiam euidenter apud eos qui consequentia,& repugnantia intelligunt,probatum est non esse in Concilio inpremam potest tem Ecclesiasticam, sed ita Pontifice Romano Sancti Petri successorricui tamqua fundamento innititur tota Ecclesia,quique uniuersa Ecclesiastica structuram fulcire, ou solidare debet: Nam si Concilium supra Pontificem haberet potestatem, non esset ecclesia fundata supra petram, sed petra supra Ecclesiam fundata esset nec auctoritas Pontificis sustentaret Ecclesiam, sed auctor,tas Ecclesiς sustentaret Pontificem, non esset Pontifex firmarrientum aedificii ecclesiastici, sicut in sapientia Salomoni S lagimus, Rex sapiens stabilimentum populi, sed Ecclesia esset firmame tum auctoritatis Pontificiae Aut igitur fatendum est Pontificis potestatem esse etiam supra Concilium, aut profitendum inanem

fuisse Christi Domini pollicitudinem,tu es Petrus, S super hane Tram aedificabo Ecclesiam meam, qui nec inconsiderate, nec stra dixit Ecclesiam meam, sed admonere nos voluit tamdiu Ecclesiam aliquam esse Ecclesiam Dei, quamdiu super Petrum

aedifica ta esti perinde enim fuit dicere, super hanc petram aedit sica

24쪽

tficabo Ecclesiam meam, ac dicere no erit Ecclesia mea, nec ego erocius Deus, nisi agnoscat Petri potestatem, S obedientiam, Λ existimabimus ad hunc Concilium illud, quod supra Pontificem tibi arrogat potestatem,quod a Romano Pontifice obedientia discedit esse verum, legittimum Concilium, aut Ecclesiam Dei viventissime non ita ,sed conciliabulum erit demoniorum, S Ecclesia malignantium. Qu9d si adhuc aliquis est adeo obfirmato

animo, inundum Euangelio cedat,quaeramus ex eo quare Christus nomen mutarit Simoni , cum dixit ei, tu vocaberis Ceptias,

quod nomen idem interpretans postea, petra, quam Syri,S Mebrei propter linguae viciniam,Cepham vocant, ut beatus Hieroni

muSin cΟm.eplit .ad Galat.rradit. Cur inquam commutato nomine post illustrem illam ride confessionem, Simonem Christus appellauit Cepham, non est longius petenda responso.Dominus

ipse declarat cur ita vocaverit. dicens, Sc super hanc petram, S c.

perinde ac si diceret, hoc nomen Petrus, vel petra tibi impono; quia super e,taquam solidissimam petram inlificabo Ecclesiam

meam. Sic enim cum Deus mutauit nomen Abrahe, dicens, tu vocaberis Abraham, continuo causam reddidit, quia patrem multarum gentium constitui te, hoc enim sonat nomen Abraae, Patrem multitudinis. Ita plane cum Simoni dixit, tu es Petrus. ω super hanc patrem aedificabo Ecclesiam meam, S , causalis, ut alibi saep quia te constitui petram immobilem, super te ςdificabo Ecclesiam meam. Quod si omnes fatemiar fide Abraam meruisse ut fuerit pater multarum gentium, cur non credemus illustri id a fidet tu es Christus filius Dei vivi, qua excelsissimum 1anctissimae Trinitatis mysterium attigit, in cuius nomine per Batisi

DHim regeneramur, ac membra Ecclesiae erricimur: quam Christus Patiis Sapientia admirari potuit illis verbis, caro, S sanguis non reuelauit tibi, quam tantopere commendauit verbum aeterni Patris, dicendo, Beatus es Simon Bariona, sanctum Petru meruissicivi fieret pater, Adirector omnium credentium, totique Ecclesiae Catholicae praeficeretur. Si Deus adeo fidem Abraam h norauit,ut illos tantum suos esse voluerit,qui essent iiij Abraam, cur non credimus ita Christum admirabilem illam Petri fide honorare voluiis ut illam selam Ecclesiam suam esse volueritiquae esset Petri S Petro Uicario suo obtemperaret Abeant nugae a rebus grauit limis, abscedant inanes sophistarum argutiae Christi Euangelium deprauantes, recedant fallaces conclutiunculae deis

torquentςs Christi verba in alienos, di absonos sensus, tollatur odium

25쪽

odium Romani Pontificis, nullus omnino reperiatur tota terra- .rum orbe, qui Euangelio credat, &non credat Pontificem esse supra Concilium.

Aperte omnino ei filius doeuit potestatem Pontificis in vi

uersam Ecclesiam verbis illis,tu es Petrus, S super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Sed quoniam mirifice hunc locum illustrantea,quae Lucaeca a. Christus dixit Sancto Petro,ego rogaui pro te Petre, ut noni deficiat fides tua, ct tu aliquando coiis uersus confirma fratres tuos; non pigebit me haec quoque orba paucis explicare. Quςro igitur,cum Christus orauit ne deficeret fides Petri, exauditus ne estpro1ua reuerentia, an non Si non exauditus est, frustra orauit, non bene petiuit, quis ista concedat, nisi qui neget Christum Dei silium Exauditus igitur est, nunquam defecit mcles Petri ad firmandum suos fratres, ad hunc enim finem orasse. ne eius fides deficcret,ipsemet testificatus est illis verbis,tu autem conueruis confirma fratres tuos. Potuisset Christus quidem pro fidei omnium orare, ne ullius fides deficeret, sed pro fide Petri mi- mediate rare voluit, pro fide vero omnium mediante Petro, ut a Petro tanquam a solidissima petra,& fundameto rota Ecclesiastica inlificatio dependeret, SI Ecclesia fundata esset in ea petra, cui dixerat,m super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Exauditus ergo fuit Dei filius pro sua reuerentia, S Te trus potestatem accepit firmandi fratres in fide, quam exercuit etiam in Concilio. Cum enim surrexilient quidam ex licreu Pharis orum dicetes oportere seruare legem Μο sis,coacta Hierosolimis Concilio, quamuis adestet lacobus illius urbis Episcopus, Petrusa men, pro quo Dominus orauerat ne deficeret sides eius, primus

surgens dixit, Viri fratres vos scitis, quoniam ab antiquis diebi sDeus in nobis elegit per os meum audire gentes verbum Euangeὲij,& credere, S qui nouit corda, Deus testimonium perhibuit. dans illis Spiritum sanctum sicut& nobis, S nihil discrevit internos,& illos,fide purificans corda eorum: nunc ergo quid tentatis Deum imponere iugum super ceruices discipulorum, quod neque Patres nostri,neque nos portare potuimus sed per gratiam Domini nostri Iesu Cnristi credimus saluari quemadmodum S illi. Postquam Sanctus Petrus perorauit,tacuit omnis multitudo. Sic Apostolus confirmauit fratres suos in veritate Euagelica, sic confirmatus est Sanctus Iacobus illius Ecclesiae Episcopus, unus ex omnibus,qui post Sanctum Petrum,dint, non inquietandos coh

26쪽

eos qui ex gentibus conuertuntur ad Deum, sic omnes ApostoIi, curanes presbyteri, omnisq. Ecclesia in eo Concilio congregata. firmitatem suae Sententia duxit ex Petri doctrina cum oraculis Prophetarum consentiente, quam formam uniuersa Concilia rite deinceps habita,tenuerunt, ut eorum Decreta non nisi auctoritate Pontificis firma es ent,& quae a Gi iano Pontifice confirmata ellent, nulla temporum diuturnitas infirnaaret, ut scripsi: ante Septingentos annos Benediatus Tertius ad Igmarum est mensem Archiepiscopum, Leo magnus ad Martinianum Imperatorem de Concilio Calcedonen. Ecce tibi petra firma,ac lida, super quam Dominus suam aedificavit Ecclesiam. Ecce fundamentum quod Ecclesiasticiam sustinet aedificium, id est potestas quam Apostolus accepit ad firmandos fratres in fide, quam frustra mortales infirmare conantur, Dei structura est, Dei aedificatio est, Christus est, qui Pontifici dicit, Confirma fratres tuos. Christo igitur aduersantur quicunq. aiunt non a Pontifice confirmandos eme Episcopos in fide, sed Pontificem a suis fratribus in Concilio fulciri debere, ac substentari Christus est qui suo vi cario ait,Confirma fratres tuos, quis dixit Episcopis confirma

te Christi Vicarium' quis piscopis potestate dedit in summum

Pontificem nemo sane, nisi quos odium Romani Pontificis obcecauit, quos studium contradicendi Romanis Pontificibus dementauit . Nos vero concludamus cum Euangelio, Ecclesiam Catholicam super eum esse aedificata ira,cui Dominus mandauit,ut fratres in fide instar pctrae fulciret, ac solidaret. Si enim credimus ut credere debemus, Petro concessam hanc auctoritatem firmandi fratres in fide, consequens est, ut confitcamur super Petri auctoritatem, pro qua oravit Dominus tanquan super 'firmissimam petram aedificatam esse Ecclesiam. Super Petrum vitur habentem auctoritatem adfirmandos in fide fratres aedificata est Ecclesia. Et ex his duobus Euangeli locis firmittimum habemus Ecclesiae fundamentuli Rom. Pontis quem Christus, qui ei dixit tu es Petrus, firmat,ac sustinet,ne labi possit in eir

rem, ideoque primum, ac principale Ecclesiae findamentum Christus est.

27쪽

D Totestate apae supra Concilium

In quo feruntur Concilia, in quitas definitum fuit Pontia fc messe supra Concilium.

ENIA MVS uetis ad Cocilia ipsa, quibus Aduersari supremam tribuunt potestatem, quin rum Decretis omnibus etiam Papae pare dum es.se contendunt, videamusq. quid ipsa Concilia in hac quaestione sentiant. Nam si aduersari sibi constare volunt, qui contendunt Concilium habere supremam auctQritatem in Ecclesia Dei, hac controuersiam ipsis Concilij decretis terminandam esse non negabunt. Si igitur ostendere poterimus Concilia definiuisse Pontificem supra Concilia esse, praecisus erit omnis contentionis funis. 2,Ion referamus unum, aut alterum Concilium, sed plura, non recentiora solum, sed etiam antiquiora, ct quatuor illa, quibus tanquam Euangelijs Sanctus Gregorius honorem haberi voluit, ne ullus relinquatur contradicendi locus. Incipiamus ergo a recentioribus, dc paulatim ad antiquiora ascendamus.

Principio igitur, cum Concilium Basileense postquam ab Emgenio Quarto Summo Pontifice recesserat, demimui et Concilium generale esse supra Papam, Concilium Lateran . a Iulio Secundo, inchoatum, S a Leone Decimo, ablblutum, sess. LI. in Bulla Leonis Decimi ab uniuerso Concilio approbata deelarat Basileen terrLConuentum, postquam ab obedientia Romani Pont, sicis recessit, non fuisse Concilium, sed'Conciliabulum, S Couent culum, illamque Constitutionem nullius esse roburis, sed solum Romanus Potifex tanquam si aper omnia Concilia auctoritatem habentem, Conciliorum indicendorum, transferendorum , ac dissis luendorum plenu in ius,& potestatem habere,idque ne dum Sacrae Icriptura testimonio dictis Sanctorum Patrum, acaliorum Roman Pontificum, sedintiam propria eorumdem -- ciliorum conflassione manifeste constaret. Nemo negare potest hoc fuisse Concilium generale, nam et Concilium sit generale, non est necesse ut in eo sint omnes epuscopi lius orbis terrarum. Multa enim in Ecclesia sunt celebs

ta Concilia generalia,at nullum hactenus Cocilium celebratum a fuit,

28쪽

suit, in quo suerint omnes omnino Episcopi, neque est necesse ut ex singulis saltem nationibus scaliquis Episcopus: Si quidem in Primo Concilio Niceno ex tota Italia nidius filii Episcopus. In 1ecundo, tertio CBncilio generali nullus fuit Episcopus occidentalis, sed latis est ut sit omnibus Prouinciis intimatum. omnibusque liber sit ad illud accessis, S ut in eo praesideat Episcopus uniuersalis Hoc Concilium intimatum filii a Iulio Secundo toti Ecclesie, ut videre est in eius Bulla initio Concilij praescripta patuit, Sc iub Iulio Secundo, iub Leone Decimo omnibuS, qui accedere voluerunt. 3 in ea fessi II refertur aduenisse de nouo Ora rores Patriarchae Moronitarum Montis Libani, in ea praesidebat Pontifex Romanus Episcopus Ecclesiae viuuersae. Fuit igitur sine dubio Concili tim uniuersale, cecumenicum . Addo,Concilium etiam si non sit generale, si approbatum sita Summo Pontifice, eiusdem esse auctoritatis ac Concilium generale. Primo Concilium Arausicanum nationale fuit,& non generale, at Concilium Arausicanum apud omnes Catholicos eam habet auctoritatem, quam Concilia generalia, eoque Thcologi utuntur in materia de gratia tanquam Concilio generali, non alia sane de causa, ni fiqui comprobatum fuit a Summo Pontifice Secundo Cornelius Papa in Concilio Episcoporum solius Italiae, ut scribit Euseb.lib. 7. hist.ca. 3. . damnauit Anabaptistarum haeresim, quam damnationem tanquam Concili generali tota Ecclesia suscepit. Concilium Lateranen non potest negari

approbatum lauta a Summo Pontifice, habet igitur apud Catholicos Concili generalis auctoritatem Denique Ecclesia Gallicana, cui, in ea Bulla, in qua definitur Papam esse supra Concilium,coceduntur multa priuilegia, quihus nunc etiam fruitur, non potest illius Concilii vel illius Bul liauctoritatem vocare in dubium, nisi labefactando Privilegia, quibus utitur; sed debet aut sua deserere Priuilcgii, aut tueri iblius Concilij, S: Constitutionis auctoritatem. Iam vero qui fatentur Concilium hoc Lateran . fuisse genera-Ie, Summis pontificis auctoritate munitum, dicere non ponsunt hanc Constitutionem non esse ab omnibus receptam, Midcirco non esse omnino certam Sc indubitatam Nam Constitutiones Conciliorum non dependent ab approbatione populi, sed vigorem habent a potestate, quam Christus Dominus sua re- iquit Ecclesiie,quod ostendo. Primo, quia illi,qui aiunt Concilium habere supremam potestatem in Ecclesia, cui omnes tenen-

29쪽

tur obedire, etiam Papa non possimi sine hontradictione asserere Castigationes Conciti j dc pendere ab approbatione populi; Si enim populus approbare, di improbare potestitatuta Concilij, manifestum erit non esse penes Concilium supremam potestatem, sed penes populum. Aut igitur hi pugnantia loquuntur, aut fateri necessario habent statuta Conciliorum vim non .habere ab approbatione populi. Secundo qui contendunt Concilium esse supra Papam, docem ut vidimus Concilium a Deo immedia- te, SI Proxime habere potestatem ii pra totam Ecclesiam , qui a Deo habet potestatem in populum, non dependent a populo in usu tua potestatis, scd a toto Deo, a quo potestatem habet. Pop. lus igitur sequi debet statuta Concilii, non probare, nec innprobare.quod hoc possumus exemplo probare, S explicare. In RomEna Repub. in qua ut scribit Iustinian in instit. tit de iure naturali gentium, ciuilis. Constat autem, quia populus crat liber, non poterant Magistratus condere leges pro suo arbitratu, S prout ei videbatur expedire Reipti blicae, sed proponere eas debebant populo, qui&probabat, creprobabat arbitratu suo, ita ut leges, quas populus non probasset nullae dc cassae, quas vero populus acceptasset,firmae, S rate essent Propterea Magistratus in ea Re-Pub. dicebatur rogare legem, non ferre quapropter lex definitur quod populus Romanus Magistratu interrogante, veluti consule constituit. Postea translata fuit potestas codendi leges de consensu populi ad Senatum,& a Senatu ad Imperatorem, S Principem. Unde Iustin.loco citato, sed Sc quod Principi placuit, inquit,legis habere vigorem cum lege Regia, quae de eius Imperiolata est, populus ei, Δί in eum omne imperium suum,S potestate contulerit. Quare cum a populo imperatori concessa sit facultas ferendi leges, MConstitutiones, nobiles Theologi M lurisconsulti non sine fundamento existimarunt leges imperatorias ab acceptatione populi dependere, ita ut populo non consentiente, . Vel non admittente lege ab initio, lex nullius sit valoris, Scio

ris. Ita Ioannes Maior ii dist. I '. g.contra secundu .IO.DriC-do, lib. I.deliberi.Christiana c. s. Felinus, I .detregua S pace, num. Ia.Dominicus c. in istis, g. lege. D. . Gulielmus Benedictus C. Rainutius.de testam. num. 234. Rebufflom. I. Constitutionum Gallicarum in Prooemio,num. D. Ia Quare cum a populo Pri cipes habuerint potestatem omnem, Ac imperium, non sine ratione doctissimi viri dixerunt Sanctiones Principum a populi approbatione dependere illi autem quit colendunt Concilium non

30쪽

F. Tauli Fasti titti

a populo, sed a Deo immediate Sc proxime habere supremam potestatem in uniuersa Ecclesiam, non video qua specie probabilitatis dicere possint, Constitutiones Conciliorum dependere ab acceptatione populi.Omnino pugnantia iis sunt, Concilium Deo proxime recipit potestatem in totam Ecclesiam,& statuta

Concili dependent acceptatione populi. Quae cum omnim ridiana luce clariora simi, veniamus ad eos, qui cum inficiari non poIlint hoc Concilium esse generale M legittimum, aiunt non esse definitive, sed disputatiue locutum. Nam haec cum ita sint, aliqui,ut eludant sacrosancti Lateran .

Concili apertissimam Constitutioncm, qua sancitum est Papam esse supra Concilium, aiunt,eo loco Concilium inqui disputati ue non diti initives multis enim auctoritatibus Maexemplis probat Papam cilc supra Concilium, quod facere non solent Co ilia, quando volunt aliquid definitive constituer quorum incredibilis temeritas omnes Conciliorum Constitutiones labefactans minime ferenda est. Primo quia si huiusmodi cauillum semel admitta idus,omni scripturarum.& Conciliorum auctoritas cludetur. Quis' enim quando alicuius Concili auctoritate vinetur, pro suo arbitratu pronunciare poterit Conc;lium disputatiue loqui, non definitive,& ita omnia eludere Concilia eaque applobare ubi placent,&reprobare, ac reij cere quando animaduerterit suae sententiae aduersari. Secundo in ca Constitutione a toto

Concilio approbata, Leo X. ait sequi se reuocando decreta Concili j Basileens exemplum Leonis Primi, qui in Calcedonesii Concilio irritavit acta secundi Concilii Ephesimi, quod approbauerat

h. aeresim Eutichetis. Atico Primus de initive damnauit Eutichetis errorem, capprobationem Secundi Concilii Ephesini ergo 6c Leo Decimus dit finitiue inea Bulla damnauit costitutionem Concili j Basileen. asserentem Concilium esse supra Papam.Tercio in hunc finem Lateranen. Concilium conuocatum fuit,vidi- seu teretur haec controuersia, An L Concilium sit supra Papam. Nam cum aliquot Cardinales, S Episcopi, qui erant Iulio Secundo infensii, fraeti auctoritate Imperatoris,& Galliae Regis, Me rum sententia qui aiunt Concilium esse supra Papam, Pisam conuocarunt Concilium repugnante Papa,dicentes Concilium non dependere a 'apa Iulius Secundus indixit Concilium Laterari. venerale,ri controuersitam,quae eo tempore Ecclesiam vexabar, Anconcilium sit supra Papam componeret,quam litem Concilium diremit, deliniendo Papam habere auctoritatem super onP

SEARCH

MENU NAVIGATION