De potestate Papæ supra concilium disputatio theologica. Fr. Pauli Fabulotti Romani ex religione SS. Barnabae et Ambrosij. ..

발행: 1613년

분량: 115페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

De Potestate Papae supra Concilium. Li

alius in eius loco ponatur, aut ordinetur Episcopus. x lam . Si qtiis putauerit se a proprio Metropolitano grauari, apud Patriarcham,vel Primatem Dizecescos,aut penes uniuersalis Ecclesiae sedem iudicetur. His successit Zepherinus circa annum Dominitos qui haec scribitet piscopis Siciliaeti Quilibet Episcopus accusatus, si necesse fuerit eligat a quibus eius causa iuste iudicetur, nec prius audiatur,aut excommunicetur, vel iudicetur, quam ipsa per se eligantur, S regulariter vocato ad suorum primo nuciatum Episcoporum, per eos eius causa ulte audiatur,& rationabiliter discernatur, finis vero eius causae ad Apostolicam sedem deferatur,ut ibidem terminetur, nec antea finiatur, sicut ab Apostolis, aut eorum lia ccc floribus Osinis a tutum est,quam eius auctoritate fulciatur, ad eam quoque ab omnibus, maxime tamen ab oppressis appellandum est, concurrendum quasi ad matrem, ut eius uberibus nutriantur auctoritate defendantur,&a suis oppressionibus releuentur quia non potest, nec debet mater obliuia1ci filios suos Iudicia cnim F piscoporum,maioresque Ecclesiae causae, a sede Apostolica, S non ab alia, sicut Apostoli, de sancti successis res eorum, cum alijs Episcopis, sunt terminandas; quia licet in alios transferantur Episcopos,Beato tamen Petro Apostolo dictum est Quaxumqtic ligaueris super terram, erunt ligata S iniciis, S c. Non ita multo post sedit Fabianus,vir doctrina, S martylio insignis, circa annum Domini 237.qui Epist. 3. Placuit, inqiut, si Episcopus accusatus appellauit ad Apostolicam sedem, id statuendum,quod ciusdem sedis Pontifex censuerit cornelius etiam Papa , qui circa annum Domini a si gessit Pontificatum Epist. a. Nullus inquit Sacerdotum causam suam alieno comittat iudicio, nisi ad Sedem Apostolica fuerit appellatum.&c. Stephanus item primit si pist. a. ut supra retulimus, ait. Reliqui vero,qui

Ceteras Metro litanas Ciuitates adepti sunt, non Primates, sed aut Archiepilcopi, aut Metropolitani vocentur. Vrbes enim S loca quibus Primates praesidere dcbent. non a modernis sed a multis annis etiam ante Christi aduentum sunt statuta temporibus, quarum Primates etiam ciciatiles pro maioribus etiam negotijs

appellabant in ipsis vero urbib. post Christi aduentum, Apostoli, dc luccellares eorsi Patriarchas,vel Primates posuerunt, ad quos Episcoporum negotia salua in omnibus Apostolica auctoritate S maiores causae post Apostolicam sedem sunt referedae. S c. Et Sixtus Secundus pontifex vir doctissimus, nec minus seculari, quam Ecclesiastica doctrina clarus Epist. I.Sancta, inquit, in hac

is sede

52쪽

sede dudum 1 multis Episcopis constitutum crat.& modo ad vestrum,& coeterorum auxilium est denuo O ioratum, ut omnes

Episcopi,qui in quibusdam grauioribus pulsantur, vel criminantur causis, quoties necesse fuerit, libere Apostolicam sedem, a G ue ad eam quasi ad matrem confugiant, ut ab ea pie fulci utitur,efendantur& liberentur, cui dispositioni omnes maiores caulas Ecclesiasticas, dc Episcopolin iudicia, antiqua Apostolorunad eorum succcisorum, atque Canonum auctoritate reseruauit.&c. Marcellus quoque primus Epist. I ad Episcopos Antiochenae Prouinciae loquens de sede Romana, ait Nec ab eius dispositi ne deviare oportet, ad quam cuncta maiora negotia diuina d sponente gratia, iussa sunt referri, ut ab ea regulariter disponat. tur, a qua sumpsere principium. Si vestra Antiochena, quae olim prima erat, Romanae cessit sedi, nulla est, quae eius non subiecta sit ditioni, ad quam omnes quasi ad caput, iuxta Apostoloria eorumque successorum constitutiones, Episcopi qui voluerint, vel Quibus fuerit necesse, suffugere, eamq appellare debet, S c. cl- cuiades Papa Epist. I. Si viderit, inquit,quiiq. vestrum se praegrauari, hanc appellet sedem, huq recurrat,vcscmper instituta fuit consuetudo non multo post Pontificatu Melchiadis, sub Sylvestro Papa celebratum fuit Concilium Nicariau .in quo fuit renouatum Decretum de appellationib. ad Summum Potificem,& rursus ide ius appellationis fuit in Concilio Sardicenti confirma ivit supra retulimus S. Athanas. in Cocilio Antiocheno decretis Concili Nicaeniostedit se iure ad Rom. Pontifice appellasse. Et Epist. 2. ad Felicem Papam auctoritate Nicaenicanonis probat se Patriarcha Alexandrinum S reliquos Episcopos Aegyptios a Politice Rona qui ipsis

Praeerat, contra Arianos debere defendi. Nos inquit, ad quos tua maxime spectat cura praecipue tuum mereri debemus iudicia, Mno ab alijs deuorari.&ci Rurius ob id, inquir, vos pra lecessoresq. vestros,Apostolicos videlicet Praesules in summitatis artae constituit Dominus,omniumque Ecclesiarum Curam habere prMepit ut nobis securitatis,&c.S heresi 63. Ursacius, inquit S valens penitentiam agentes, una cum libellis profecti suiu ad B. Iulium Roman. Episcopu pro ratione reddenda pro suo errore, S delicto, Mde sentetia Dionysi Episcopi Alexandrini, quida inquit, ex Ecclesia recte quid sentientes, sed gnati erus causae cur ita ab eo scriserum esset Roma ascende. unt, ibique eum apud Dionysiii Proiulem Romanum accusauerat,&c. Et Iulius Pontifex in ilia Epist. ad Episcopos Arianos, quam S. Athanasius verbatim recitat in aApolo

53쪽

De Potestate papae supra concitium.

Apologia, ad se causa reuocatuitAthanasij, Mascelli S aliorsi Romamq. citauit Eusebiu, dc reliquos,qui in Antiocheno Concilio dictum S.Athanasia condemnauerunt,coiq. ferme duobuSannis expectauit, quibus non appareatibus S. Athanas absoluit, Msuae Ecclesiae Alexandrinae restituit, de qua re ita Iulius scoibit in Epist adipiscopos orientales,qua recitat etia idem S.Athana scin sua Apologia a. Tanquam, inquit, omni ucura gerente propter sedis propriae dignitate, suscepimus eos in comunione ploquitur de S Athanasio S 4bciis, quos Cocii. Antiochenum damnauerat singulis'. cum suis rebus auctoritate huius sedis proprias reddidimus Ecclesias quonia huic sedi sancta propter prauorum hominu insidias, ipso Domino instituente, Sanctis Apostolis, eoruq. successoribus per singula Concilia roborantibus, hoc semper imcuit,atque licebit Domino auxiliante in perpetuum. Rursus idem Iulius Pontifex in Epistola I. sic ait. Quoniam inter beatissimos Apostolos in similitudine honoris fuit quaeda discretio potestatis, de cum omniu par esset electio, uni tamen datu est v ccteris praeeminerei,de qua forma Epilcoporum orta est distinctio ac magna rardinatione prouisum eii ne omnia sibi omnes vindicarent, sed essent in singulis Prouincij singuli,quoru inter fratres haberetur prima sententia, S rursus in maioribus Vrbibus constituti, solicitudinem suscipeiciat ampliorem, per quos adinam B. Petri sedem uniuersalis Ecclesiae curam conflueret,ac nihil unquam a suo Q

pite dissideret. Post haec tempora Episcopi Aphricani in Concilio

Mauritaniae congregati, ad Romanum sumimia Pontifice, de quibusdam Episcopis, qui inconsulto Pontifice Romano quosdam episcopo damnauerant, scripicrunt, petetes ut per iniuria dona natos defenderet. Quibus Damasus relpondet omnia,que significastis non licere ostendere, nisi vos tam pleniter instrucios esse scirem, quod cuncta super quibus consuluistis illicita esse non dubitetis Discutere namque Episcopos, S summas Ecclesiastiquum negotiorum causas Metropolitano vnacu suis Comprouincialibus, ita ut nemo ex eis desit , dc omnes in singulorum concordent negotijs licet, sed definire eoru causas, atq. Ecclecasticorum summas querelas causaru,vel damnare Episcopos abs'. huius Sanctae Sedis auctoritate minime licet quam omnes appellare si necesse fuerit, eius fulciri auxilio oportet.Nam et nostis,Synodum fieri

sine eius auctoritate non est Catholicumec Episcopos nisi in legitima Synodo, S suo tepore Apostolica vocatione congregata, definite damnari potest, neq; vlla unquam Concilia rata leguntur,

quae

54쪽

qua non sint fulta amitoritate Apostolica, S e. Et post muIta monentes quoque inquit, instruere debetis memoratos vicinos vestros, ut a talibus se subtrahant,&χuae illicita contra fratres suos egerunt cito corrigant, ει quos,nobis inconsultis laeserunt, nobis consultis plena satisfactione sanent, S cito cos sibi reconcilient,

si noluerint Apostolica Sedis suscipere censuram; Nam si quid

in eis forte, aut contra eos emerserat, nostrum fuerat examen expectandum ut nostra aut condemnarentur auctoritate, aut fulcirentur auxilio ut semper fuit huic sedi concessum Privilegiu, S c Deposuerat ab Episcopatu Constantinop . Sanctum Io. chrysostomum Theophilus Episcopus Alexandrinus in Concilio multo rum Episcoporum . Appellauit Chrysostonius ad Innocentium

Rom. Pontificem, cui haec scribit EpistI.Obsecro ut scribas,ouo clhaec tam inique facta non habeant robur, illi vero qui inique egerunt, pena Ecclesiasticarum legum subiaceat.Refert Epiphanius haeres M. Marcionem haereticum,excomunicatum a suo Episc po in Poto venisse ad Pium Primia, ut ab eo absolueretur. Theodoretus Cyri Episcopus in Concilio Ephesino secundo depositus, ad Leonem Magnum appellauit. Ego vero, inquit, in Epist. ad Lemnem, Apostolica vestrae sedis expecto sententiam; liapplico, at que obsecro vestram sanctitatem, 't mihi opem ferat,& milis iustum, appellanti S iectum praebeatis iudicium S infra vestram expino sentetiam. Et si iudicaueritis, ac me stare iusseritis; stabo, nec ulli deinceps molestiam exhibebo, sed quod flecti non potest Dei, S: Seruatoris nostri expectabo iudicium. Que S. Leo in suam

restituit sedem, mandauitque Antiocheno Patriarchar,ut eum ab Alexandrino defenderet,ac tueretur,cuius restitutionem Concilium Calcedon. approbauit act. r. Ingrediatur inquiunt Patres, Reuerendissimus Episcopus Theodoretus,ut particeps sit synodi, quia ei Episcopatum restituit Sanctissimus Archiepiscopus Leo. Idem S. Leo Epist. 8a ad Anastasium Episcopum Thessalonicensium, qui Romani Pontificis vices serebat in oriente, ita scribit. Quanta fraternitati tua a Beatissimi Petri Apostoli sede com- nussa , inualia etiam nostro tibi fauore sint crcdit , si vera ratione prospiceres, iusto examine ponderares, multu possemus de iniunctae tibi ibili citudinis deuotione gaudere quoniam sicut praedecesibres mei predecessorib.tuis, ita etiam ego dilectioni tu e priorii secutus exemplum,uices mei moderaminis delegaui, ut cu tr quam uniuersis Ecclesii; principaliter ex diuina institutione debemus,imitator nostr masuetudinis effectus adiuuares, S longinquis

55쪽

D Forsatν papae supra Concinum. 13

ginquis a sede Apostolica Prouincijs, praesentiam quodammodo

nostrae visitationis impenderes, quia de cotinenti,opportunoque

Prospectu promptum tibi est et cognosccre quid, in quibusque rebus, vel tuo studio componeres vel nostro iudicio reservares: Niciam maiora negotia,S disticiliores caularum exitus liberum ti-hi est et sub nostrae lententiae expectatione uspendere, nec ratio tibi, nec necessitas fuit, id quod mensuram tuam excederet de- aiandi, abundant enim apud te monitorum scripta nostrorum, quibus te de omnium actionum temperantia frequenter instruximus,ut commendatas tibi Ecclesias per exhortationem Charitatis ad salubritatem Obedientiae prouocare dcciit in fine Epistolae monet ut ad se remittat illic illiores quaestiones. Si autem inquitiin eo quod cum fratribus tractandum, deliniendumve credideris,di uerla eorum fuerit a tua volui Hate sentetia, ad nos omnia sub gestorum testificatione referantur, ut remoti ambiguitatibus, quod Deo placet decernatur, ad hunc enim finem omnen affectum nostrum, curamque dirigimus, ut quod ad unitatem --

cordiae,&quod ad custodiam pertinet disciplinae, nulla distentio. ne violetur, nulla deisidia negligatur. Sec. Iterum in Epist. So.ad Episcopos Galliae scribit sententias Episcoporum Galliae scipe a se confirmatas, dc infirmata fuisse, Nobiscum, inquit, fraternita vestra recognOlcata Dostolicam sedem vestrae etiam Prouinciue Sacerdotibus fuime consultam,& pro diuertarum appellarione causarum, aut retractata, aut confirmata fuiste iudicia. Gelasius Papa Epist. ad Episcopos Dirdaniae Apostolica sedes, inquit,

frequenter ut dictum est, more maiorum etiam sine ulla Synodo Praecedente, S uoluendi quos Synodus inique damnauerat, bc damnandi nulla existente Synodo quos oportuit, habuit potestatem Sanctae quippe memoriae Athanasium Synodus orientalis addixerat,quem tamen exceptum Sedes Apostolica, quia damnationi Graecorum non coniensit,absoluati banctae memoriae nihilominus Ioannem Constatinopolitanum Synodus etiam Catholicorum Praesulum certe damnauerat, quem simili modo Sedes Apostolica etiam sola,quia non consensit, ablbluit. Itemq. S. Flauianum Pontificem Graecorum congregatione damnatum, pari tenor quoniam solaci es Apostolica non censuit, abibluit potiusquam qui illic receptus fuerat Dioscorum secundae aedis P sileria lua auctoritate damnauit, Λ impia: a Synodum non consentiendo submouit,& auctoritate ut Synodus Calcedonensis

fieret,sola decreuit. dcc.cum orta tu et inter Episcopos Palestinae

56쪽

nae magna de Principatu controuersia, non ad Concilium conis gerunt, neque ad Patriarcha Antiochenum, sed ad Leonem; manu Pontificem,ut videre est apud eunde Leonem Epist. 62.qui eam causam ad se aduocauit.qui rursus Epis. 87 causam Lupicini Episcopi iussit cognosci in Aphrica. Epist. 84 absoluit Secundu Episcopum . Denique Ecclesia Aphricana cum diu hac de re dubitas et, tandem Bonifacio Secundo veritate persipecta, ad unionem cum Ecclesia Romana rediit, ut idem Bonita cius scribit Epistola ad Eulalium Patriarcham Alexadrinum. auia numquodq. salubriter tuc completur Osricium,cum unus fuerit ad quem possit re curri praepositus, vita nostra charitatem tuam laetari volumus, ne qui particeps solicitudinis ruit, gaudiorum fluctus reddatur existorris. Et ideo Carthaginensem Fcclesiam ad communionem no stram rediisse tradentibus significamus colloqui js S mandato rum nar Legatis nostris dedimus seriem in omnibus suisse completam fi paulo post. Aurelius enim praefat Carthaginensis Ecelesia olim F piscopus cum collegis suis instigante Diabolo 1iaper-hire temporibus praedecessiorum nostrorum Bonifacij,atque Iestini,contra Romanam Ecclesiam cepit. Sed videns se modo peccatis Aurelii Eulalius a Romanae Ecclesiae communione segregatum,humilians se recognouit pacem, communionem Roma, riae Ecclesiae petens subscribendo una cum collegis suis damnauit Apostolica auctoritate omnes scripturas, quae aduersu S Romanae Ecclesia priuilegia facte quoquo genio fucrunt. Hax Bonia

Sed dices S.Cyprianus in pist. quam ex Concilio Aphricano scripsit ad Quinctum, sic ait. Neque enim quisquam nostrum Episcopum se est Episcoporum constituit, aut tirannico terrore ad obaequendi necessitatem collegas tuos adigit,quando habeat omnis Episcopus pro licentia libortatis, S potestatis arbitrium suum proprium tanquam iudicari ab alio non possit, cum nec ipse potest alteram iudicari, sed expectemus uniuersi iudicium Domini nostri Iesu Christi, qui unus, S solus habet potestatem S praeponendi nos in Ecclesic gubernatione, Sc de actu nostro iudicandi. Non igitur potcst Papa iudicare Episcopos Respondeo Cum S.

Augustino lib. 3.de Baptismo c. 3. S.Cyprianu in loqui de criminibus occultis quae a bio Deo iudicantur, non de causis temporalibus S,manifestis, in quibus Episcopi a Pontifice S a Conciliis iudicari possunt.qui locus explicabitur infra cap. LO. Possem nunc di equentia secula percurrere Δ hoc ius appellandi ad Rom.

57쪽

πε potestate papae supra Concilium. 24

Pontificem ad nostra usque tempora deducere, sed non est necesse. Cum enim constet illum csse Ecclesiastici regiminis veram formam,quam Christi Dominus instituit, quam Apostoli ipsi

suis succellaribus seruandam tradiderunt. Haec autem ea sit , qua primis Christianae Religionis temporibus Ecclesia semper tenuit Dihil causae est cur plura congeramus ad ostendendum licui e semper ad Romanum Pontis prouocarα At quoniam dei non stranimus multos Episcopos a Conciliis damnatos .a Romanis Pontificibus ruisse ablolinos, nunc paucis doceamus alis Episcopos rivisse ab eisdem amnatos,nec potuisse ad Concilium appellare, timc namque intelligere licebit vir uinacci ia vlla fit viator potestas quam Papae. Primo,Nicolaus Primus in Epistola ad M,

chaelem Imperatorem toties a nobis citata, enumerat octo P tria rectas Coiistantinop. a Romanas Pontis .depositos, huer quos fuit Anthmaus, quem repugnate imperatore, S extrema minitanete deposuitAgapetus Papa, ibisque manibus Mennam consecra uit,ut narrat LEeratus in Breuiario c.2I Zonaras in vita iustinia

ni S alij.Secudo, Cesasos in Epistra Episcopos Dardaniae referta sede Apostolica damnatu fui Ie Dioscoru secundae sedisi lute.

Tettio, Damasus deposuit Flavianum Patriarcham Alexandriarium repugnate Theodosio Imperatoresut referunt Socrates lib. hist c. s. Sozomenus lib.8. hist C. 3.Theodoretus lib. Mhist.c. 23 Pro quo Theophilus Alexandrinus Patriarcha Roniam Legatos annia, ut apud Romanum pontis intercederent, nec unquam ad suam potuit redire sedem aris postquam Rom. Pontilicis satium Cit ab eoque absislutione accepit ad quom mulios Episcopos postea misit, cipuos Antiochena Ecclesia Presbyteros. ar-m, Six aereius deminit lichroilium Patriarcham Hieros a mitantis misisHicrosolymam Leone, qui tunc Diaconus erat

Ecclesiae lixta manae N postea summus Ponti rex creatus fuit. Qua- se cuia Roma rus Pont.omnes Pamarchas, Alexandrinum. s.

aioch. Coixstantinop.N Hierosolymitanum depomerit, qui primidunt inter alios Episcopos, nec illi umquam quamuis Imperatorius fauore pollerciat, ad Concilium appellarint, a Conciliola pe minorcs Episcopi ad Papam appellauerint, nullus inficiari potest , apud veteres maiorem mussi Romani Pont auctorit tem , quam Concilii adeoque id perea tempora exploratum,ac manifestunatiuite omnibus, ve ne Graeci quidem a Latina Ecclesia in mustis desii dentes ausi sint in dubiu reuocare it Patriarcia Haljoquin magnae auctoritatis, potentiae in propria causa' num

58쪽

nunquam Romanum Pontifficem ad Coeilium prouocaretent, uerint. Ex his itaque quae hactenus retulimus omni meridiana luce illustrior resplendet, Δί patet suprema Romani Pontifauctoritas Ecclesiastica.Nam cum illa in unaquaque Republica sit suprema potestas, ad quam omnes causae referuntur, ad quam ab omnibus alijs licet prouocare,& a qua nemo appellare potest ad aliud tribunal,sed eius arbitrio omnes causae debeant terminari. Et ex iis,quae hactenus retulimus Christi Domini constitutione, Apostolorum traditisne,perpetua celesiae consuetudine, constet omnes causas Ecclesiasticas reuocari passe ad Roma a Pont. ab omnibus Ecclesiae tribunalibus licere ad Roman tam tificem prouocare,nullum tamen esse tribunal, ad quod a Sua,nio Pontifice liceat appellare, nullumque reperiri apud vereres Ecclesiae scri olores, qui tam disertis verbis,& toties de appellatione ad Rom. Pontificem scripserunt, mentionem fecerit de prou cationibus a Romano Pontis. ad aliud tribunal intendum necesilario est Romani Pontifieis auctoritatem in Ecclesia esse supremam. Quod ii aliquis abijciat argutulus nos hactenus nihil aliud probasse nisi caulas Episcoporum extra Concilium existentium

ad Romanum Pont.posse reuocari, hoc vero non ostendere Pontificem esse supra Concilium, vel supra Caelum Episcoporum in Concilio existentium, sed solum esse supra singulos Epitcopos e

tra Concilium agentes. Huic nos respondemus, satis 1 nobis demonstratum me pontificem Rom. supra Concilium esse. Primo enim auctores citati sciabunt causas Ecclesiasti s etiam Episcoporum apud Sedem Apostolicam terminari,S a Pontifice Romano. Si Concilium esset si pra Pontificem, non dicerentur causae a sede Apostolica terminari, sed in Concilio. Secundo si Concilium esset iupra Pontificem, non liceret appellare a Concilio ad ipsum Pontificem Sc nos ostendimus Sanctum Athanasium a Concilio Antioςheno appe lasse ad Iulium Papam,S. Ghriibstomum a Concilio Constantinopolitano, ad Innocentium S. Flauianum Episcopum Constriop. appellasse a Concilio Ephesino secundo, suam appellationem fuisse in Concilio Calcedon.act. I. approbatam. Ostendimus gibIur Pontificem supra Concilium esse Praeterea ad Nicolaum Primum appellauit Ignatius Episcopus

Constantin. in Concilio Constantinop.ad Martinum Maximus,

vassilides. M Martialis Episcopi Hispaniae ad Stephanum Pontificem; ut refert S.Cyprianus lib. I. Spist . Nec telari quo propter

59쪽

De Potestate Pap. supra Concilium.

Idololatriam fuerat depositi ad enim magis declarat ius appellandi ad Rom. Pontificem etiam in causis valde perspicuis, S manifestis, idque declarat ius appellandi Rom. Pontispatuisseno solum cinnocentibus, sed etiam nox ijs,& facinorosis. Felicissimus,ac alij ad Cornelium Papam apud S. Cyprian. lib. I. Epist. 3. ex Concnio Aphricano tortio cum citati Auctores ex professo agant de Hic rarcitia Ecclesiaifica,& de rcgimine Ecclesiae, totamque auctoritaterius, aut auctoritate,&iudicium Pontificis reuocet ad Oncilium, vel aliud tribunal, euidenter ostendi nitas potestatem Ponti ficis eς se supremam,eaque nullam esse superiorem, ad quam liceat prouocare.Quid ad haec Quid aduersarirrespondere possunt3 An omnes quotquot Politiam Ecclesiasticam scripseruiu, ellam illos, quos Apostoli ipsi docuerunt,deceptos esse Ni sanctissimos Ponti fides decipere voluisse, qui pro veritatem artirium subire non dubitarunc An falsatas esse Pontificum Epistolas, confictas Quis credat tot,& tam multas potuisse falsari Habent praeterea multos , ac grauissimos testes litterae ut ij, . Athanasij, Socratem, Sozomenum , Theodorctum, Concilium Sardicense, Litterae Leonis sexcentos Patre S amplius in Concilio Calcedon. Patres Concit. Florentini, Patres Concit. Lateran. Litte rae Innocenti Λ aliorum alios innumeros, e grauissimos viros. Quae igitur Iantactat impudentia, quae tam caeca temeritas, quae tam profligata coiricientia, quae audeat eam formam Ecclesiasticae Politiae negaret quam vn mersa Ecclesii per totum Orientem,ac occidentem tenitit,quam nece ilitas cisus rum Ecclesii asticarum postulat, quam ordo Ecclesiasticus totus requirit, quam Omnes Ecclesiastici scriptores tradiderunt, liram Apostoli ipsi seruarunt, quam Christus Dominus instituit, quam ad priscam Ecclesia conluetu dinena ex Apostolica traditione protectam, maxima atque Vetustissima Concilia referunt quam iudicialis norma veterum tribu 13alium commendat quoia Ecclesiasti literae diligentissime n biIdclcribunt, aut abroganda omnino est omnibus scriptoribus fides, pecudum mota lucidium presentia spectant,vivendum aut agnoscenda Romani Pontificis suprema Ecclesiastica pol stas, qua ex omnibus Veterum Litterarum monumentis, tam clara, ill ultris colluce ut etiam in nolentium oculos incurrat.

60쪽

VIII. probatur auctorita Papae supra Concilium ex eo quod Concilium sim Papa errare potest.

IHI L apud Catholicos certum est magis,quam esse in Ecclesia Iudice aliquem cotrouersiarum

fidei,cui fideles onines obedire teneatur. De quare disputant accurate Io.Driedo lib. 2.c. I .de Eccles dogmatibus Io Cochleus lib. descriptum Ecclesie auctoritate. Hostus CardinaliSli. 2.M 3. contra Prologomena Metii. Petrus Soto in Apologia suae contessionis contra eundem Brentium. Michael Medina lib. 7.dea ecta in Deum fide. Melchio Canus lib. a.de Locis theologiciSc. 6. 7. 8.Cardin.Bellama.lib.3 de verbo De c. 3 S se --quentibus.

Sane Deus,qui voluit mortales omnes unam fidem tenere ca-.tholicam, S Religionem Christianam nouit, sine dubio multas futuras inter hona ines controuersias de rebus fidei,& ijs, quae ad Religionem pertinent. Debuit igitur iudicem aliquem instituere qui huiusmodi controuersias componere,, pro sua auctoritatu decernere posset. Hic iudex non potest eis sola diuina scriptura, quaecum varios sensus recipiat S in uno, alij alio modo videatur intelligenda, ipsa declarare non possit qui manasiit verus, Ecgermanus tensus necesse fuit alium constituere iudicea controuersiarum fidei. Quare sicut in una quaque Republica quamquaoptimis legib. instituta, praeter leges necessarius est Iudex, qui Mleges interpretetur, Seseas seruari curet. Ita n Ecclesia Sancta Dei Praeter sacras scripturas, necessario instituendus fuit Iudex unus Controuersiarum fidei,qui veros dunnarum scripturarum seniuStenerer,esque populos posset edocere. Quam multae sunt sententiae de uno sensu illorum quatuor verborum quae Christus in illa ultima Coena protulit, scilicet. Hoc est corpus meum. Lutti xus in lib. quod verba Caenae adhuc firmiter stent, decem contrarias, S inter se pugnantes refert sententias.

Anno Dominicis quidam prodit Libellus, in quo aOo.

horum verboriri numerantur haereticorum interpretation CS.

Aliter Andreas Carolstadius, Aliter Buccerus, Aliter duuinglius, Aliter

SEARCH

MENU NAVIGATION