De potestate Papæ supra concilium disputatio theologica. Fr. Pauli Fabulotti Romani ex religione SS. Barnabae et Ambrosij. ..

발행: 1613년

분량: 115페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

etoritatem, cui omnes obedire teneantur etiam si Papalis existat dignitatis Vel ergo Concilium hoc est a Pont Romano approbatum, vel non, vel est legitimum, vel non. Si legitimum, S dp- probatum est, de fide etiam est Concilium supra Papam esse. Si illegitimum cprobatum non potuit oponere Ioannem Vigesimumtertium, Gregorium Decimum secundum , nec Benedictum Decimum tertium , neque eligere potuit Martinum Quintum. Si Martinus Quintus non fuit legitime electus, nec verus Papa , nullus Papa flut verus Papa postea in Ecclesia, quia omnes successerunt Martino. Respondeo, Concilium Constant. ex parte esse approbatum,& legitimum, S ex parte reprobatum:

quia Concilium ab approbatione Pontificis dependet, de hic aliqua decreta approbare potest, alijs reprobatis, nihil mirum ni num & idem oncilium in quibusdam est legitimum, in aliis

vero minime. Multa enim Concilia ex parte sunt probata,ex parte aute in reprobata. Concilium Calced. in eo quod contra volunt,tem Leonis decreuit,f. post Episcopum Rom.primum locum deberi Episcopo Constantinopolitano, ut supra retulimus, diu tota habuit auctoritatem, in alijs vero a Leone co firmatum fuit Concilium igitur Constantiensequando elegit Martinum Quintum, legitimum fuit. Cesserunt enim iuri suo Ioan XXIII. S Gregorius X II S consenserunt electioni Martini, ut videre est se T. Q. 5 u . Cui consensit etiam Clemens successor Benedict. XIII. Ita ut nulla possit esse de Martino controuersia. At quod Concilium decreuit illud esse supra Papam, decreuit repugnantibus Ioanne XXIII. Greg. XII. SI Benedicto XIlI. nec omnes Episcopi, qui obediebant Gregorio, S Benedicto, restiterunt huic definitioni, nec a sequentibus Pontificibus confirmatum hoc decretum tuit, sed in Concilio Florentino, S Lateranensi reprobatum, ut relatum fuit supra. Quamuis ergo electio Martini legitima fuerit, decretum tamen factum Sessi. . nullum censeri debet, inualidum. Obijciet aliquis Martinus V. Sess. vltima confirmauit omnia decreta fidei ab hoc Concilio edita, hoc decretum ad fidem pertinet, ergo si attinus fuit legitimus Pontifex, decretum hoc approbatum fuit. Respondeo, Martinum disertis verbis asserere te tolum ea fidei decreta confirmare , quae conciliariter facta lucrant. Onstat hoc decretum factum fuisse repugnantibus Pontificibus, qui tunc sedebant sine ullo examine. Non continetur ergo sub approbatione dicti Martini Quinti Praeterea Martinus ea ibium approbat, quae fuerunt decreta contra Ioannem Huist. S Ioan.

92쪽

Ioan .Vvicies, nullam huius decreti mentionem facit. Resipondeo secundo cum Thurecremat. , Canar glosandero, alijsq. doctiDsimis viris, Concilium Constat lenie, quando decreuit Concilium es e supra Papam locutum esse de schisinatico praesumpto, S non legitime electo, non de vero S indubitato Papa, quem noSostendimus este supra Concilium. Nam cum eo tempore tres estent Pontifices, Ioan XXIII. Gregor. XII. Benedictus XIII ea controuersia agitabatur, An Concilium esset supra Papam dubium in eo igitur sensu loqim debuit Concilium in quo eo tempore haec quaestio agitabatur, in quo sensu decretum hoc nihil facit

contra ea, quae hactenus docuimus. DiceS, ncilium Lateranum sub Leone Decimo, ut supxa retulimus, definiuit contra Concilium Constantiensem, quando detinduit Papam esse supra Coi cilia, ergo Concit Constan definiuic cilia esse supra Papam

verum. Respondeo, quia Concit. Constant quod dcterminauit

Concilium esse supra Papam, intelligi poterat tam de vero Papa, quam de Papa praesumpto, vel intruso, Concilium Lateranense ne ullum deciperet Concilium Constantienses, definiuit Papam verum esse supra Concilia. Ex quibus colligere possumus quam sit sine ullo fundamento eorum sententia, qui dicunt Concilium supra ripam esse Priecipuum enim eorum nrmamentum est decretum Concilij Constant. quod decretum illius Concili nec est validum, nec intelligi potest de vero Papa Ergo sine fundamento ullo est corum sententia.

Sextum argumentum petitur a Concilio Basileense indictum a Martino Quinto ut legere est sessi. I.S postea declaratum ab Eugenio Quarto sess 46. confirmatum a Nicolao Quinto quod fessi. 3 3 definiuit de fide Catholica credendum esse Concilium cste supra Papam. Respondeo, Concilium Basileense legitime fuisse inchoatum, sed recesiisse postea ab obedientia Eugeni Quartivi a suo Capite, a quo fuerat conuo tum Et quando deliniuit fide credendum esse Concilium supra Papam, non fuisse legitimum, quod Omnes fatentur Catholici Nam hoc Concilium priuauit Fugenium Pontificatu δε creauit Felicem Antipapam. Sed uniuersa Ecclesia semper habuit Eugenium pro vero Papa, Felicem vero pro Antipapa. Immo ipsi Episcopi Concili Basileensis,qui Lausaniam transtulerant Concilium una cum Felice quem elegerant in Pontifidem Nicola Quinto Eugeni successo tacesserunt, ac

consessi sunt acta sua omnia nulla fuisse, & stri , ut patet ex Bul

93쪽

De Pulsate Papae supra Concilium. v

la Nicolast mn ti,quae extat in fine illius Concilii, ex Concit. Laterano sub Leone Decimo quod sem. 14. appellat Conciliabulum schismaticorum. ''d vero additur confirmata fuisse acta Concili Basileensis a Nicolao Quinto lalsissimum est Nicolaus enim ut quisque videre potest in eius Bu citata,nihil aliud con

firmauit nisi beneficia in eo Concilio collata , Mecclesiasticas censuras, decretum vero citatum reprobauit Eugenius artus ut legimus in seir. 38. eiusdem Concilii reprobati erunt omneS Ponti fices Concilia, quae postea celebrata fuerunt. Septimum, Si Pontifex esset supra Concilium liaberetqsse supremam potestatem, nemo posset iudicare causas a Ponti f. R mano determinatas, at causa iudicata a Melchia de Papa, rursiis

cognita fuit ab Episcopo Arelatensi, ut scribit S. August. Epist. 162. ad Glorium, Maleusium, ubi addit S. Augustinus, Ecce putemus illos Episcopos,qui Romae iudicauerunt non bonos iudices fuisse,

restabat adhuc plenarium Ecclesiae Concilium, ubi etiam cum ipsis iudicibus causa posset agitari, ut si male iudicasse conuicti essent, eorum sententiae soluerentur &: Respondeo, mirum esse quod audeant aduersarij hanc Diui Auguli Epistolam proferre, quae tota est proauctoritate Nummi Pontificis supra Concilium. Nam de sententia Melchiadis Papae sie scribit S. August. inlisiosius Beati Melchiadis ultimata est prolata sententia quam innocens,quam integra,quam prouida,atque pacifica, qua neque collegas, in quibus nihil constiterant, decollegio suo ausus est remouere, Donato solo, quem totius mali Principem inuenerat maxime culpato sanitatis recuperandae, optionem liberam caeteris fecit.& infra. O virum optimum,o filium Christianae pacis, Opatrem Christianae plebis. c. Quamobrem ut omnibus nota sit mens S. Augustini in verbis illis citati sciendum est. Cum Donatus,& Donatistae se a communione aliorum Episcoporum separassent, ceperunt agere contra Cecilianum Episcopum Carthag.coactoq Concilio per SecundumTigilanum Episcopu Aphricae Primatem, in quo fuit etiam ipse cilianus,discusaq. diligenter causa, absolutus fuit Cecilianus, suae Sedi restitutus Sed secundus rursus conuocato Concilio o. Episcoporum Carthagine,damnauit Cecilianum, ex ordinauit Mauricium Episcopum Carthag.quod Concilium S. Augu-st mus vocat peruersum, atq. nepharium.Cu itaq Episcopi Apuricani ita inter se dissiderent, alijsque dicerent non potuisse in Concilio Carthag. damnari Cecilianum absentem,qui in alio Concilio

94쪽

lio presens fuerat absolutus,alij contenderent iure sui e damnatum,causa propterea delata fuit ad Melchiadem Pontificem' manum.Venerunt Romam Cecilianus, alii Episcopi contrariae partis.At Melchiades coacto Concilio Episcoporum, atque audito Ceciliano, ijs, qui aduersus Cecilianum agebant, ultima tam protulit sententiam, qua damnato Donato, ab soliti Cecilianum. id Donatistae indigne ferentes, Melchia dis iudicium, cautamque apud Imperatorem agere cςperunt, qui ne misciret se caussis e clesiasticis, dedit illis inquit August.aliud Arelatense judicium, aliorum scilicet Episcoporum, non quia necesse fuerat, sed eorum peruersiuatibus cedens Sc omnino cupiens tantam impudentiam cohibere meq. enim ausus est Imperator Christianas sic eorum tumultuosas,ac fallaces querelas suscipere, ut de iudicio Episcoporum,qui Romae sederant ipse iudicaret, sed alios Episcopos dedit,iqinibus ramo illi ad ipsum rursus Imperat citi prouocare maluerunt. N c. Ecce tibi iudicium Arelatente, quod aduersarii

proferre audent contra supremam Papae auctoritatem. Primo non ab Ecclesiasticis, sed ab Imperatore causa Donatistarum Concilio Arelatensii comissa iterum ruit discutienda. Secundo non fuit haec causa in Arelaten. Concilio rursus examinata .utS.August. testatur, Quia necessie erat, sed ad magis conuincedam Donatistarum pervicaciam.Tertio non fuit lim cauta cognita ab Episcopo Arela tensi, sed a Concilio Arelatensi, auctoritate Melchiadis Papae coacto. Quarto neque Arelaten. Concilium recognouit causam a Romano Pont. iudicatam, sed causam a Concilio Romano uidicatam. Quare non ostendit hec ratio Concilium esse supra Pontificem Romanum, sed unum Concilium esse supra Concilium. Octauo Sancti Leonis Epistolam quandaria, quam Concilio Calcedonen. scripsit, multi Episcopi examinarunt ut refert Euagrius lib. a c. g. colligitur ex Epistola 63. S. Leonis,qua gloriatur Epistolam suam a Concilio fuisse approbatam. Si Concilium inquiunt non esset supra Pontificem, non posset eius litteras approbare. Respondeo. Sanctum Leonem non scripsisse illan, Epi-1tolam tanquam definitivam sententiam , sed ut exploraret Concili sententiam, cum autem Concilium cum Papa consentiret, editum postea fuit in Concilio decretum nomine Pontificis, ut quisque videre potest. Nono. In eodem Calcedon.Concilio Camo S 47. statuitur, ut

si Clericus causam habeat aduersus alium Clericum, ab Episcopo 1uo audiatur: si autem aduersus Episcopum, ab Archiepiscopo si

95쪽

De Potestate papae supra Cincilium. s

aduersus Archiepiscopum a Primate Dioecestos,vel ab Episcopo Constantinopolitano iudicetur. Iam vero si Papa esset supremus Iudex Eeclassiasticus, non reseruaretur supremum iudicium Episcopo Constantinopolitano Sed sicut licet Episcopo ad Archi piscopum prouocare, ab Archiepiscopo ad Primatem, a Prima te

ad Episcopum Constanti ita liceret ab ipso Episcopo Constant ad

Ponti ricem Romanum appellare.

Suppotuit igitur Calcedon Concilium Papam non habere supremana potestatem. Respondeo, Primo hos Canones fuisse editos absentibus Sedis Apostolici Legatis, ut Liberatus scribit in Breuiario.c. I 3. Ideo S. Leo Epistola so. ad Concilium Calcedon. ait, se confirma me solum illud Concilium quoad explicationen fidei, non quo ad alia decreta, Primatuique Episcopi Constant. semper restitit S. Leo, ut est videre in eius Epistolis, in quibus defendit semper constitutionem Concili Nicaeni, qua declaratur prima Sedes Alexandrina post Romanam, secunda Antiochena. Respondeo secundo Quando his decretis dicitur licere ab Arehiepiscopo appellare ad Primatem Dioeceseos, vel Episcopum Constantin. per Primatem Dioeceseos intelligi Romanum Pontisicem,qui primus est omnium Dioecesium, o super omnes Dioecestos,ut iusius ostedit NicolausPrirnus in Epistola ad Michael eiu Imperatorem.Legatur Franciscus Turrianus lib. . aduectus Centuriatores pro Epistolis Pontificum, c. . qui euiderer ostendit per Primatem Disceseos nullum alium posse intelligi,nisi Roman una Ponti, sensum esse, si quis aduersus Archiepiscopum habeat querelam, adeat Primatem, qui est supra omnes Diccceseos, hoc est Pontificem Rom. aut si adire non vult Pontis Rom. adeat Epistopum Constant. Non dicit Concilium a Romano Pontis licere appellare ad Episcopu Constan. sed ab Archiepiscopo licere prouocare, aut adipiscopum Constant aut ad Rom. Pontificem: iis nimirum qui Episcopo Const. subiecti sunt. Respondeo tertio. usuetudinem, quae est optima legum interpres docere hunc Caninnem loqui solum de ijs, qui Epilcopo Constan. subditi sunt. Nam ex toto oriente nullus unquam ad Episcopum Constan appellauit, qui subditus esset Antiocheno, vel Alexandrino Patriarchae, vel a Romano Pontifice nullus unquam appellauit adipiscopum Constantinopolitanum. Respondeo quarto. QuamuiS cilium diceret ex qualibet mundi parte licere ad Episcopum onstant. 3ppellare, non tamen docere ab Eplicopo Constantin non licere ad Romanum Ponticappellare. Ideoque non decernere supremam

96쪽

F. Tauli Fabulorti

mam potestatem Episcopo Constantita sed hanc esse penes Pontificem Romanum iuxta decreta Concili Nicaeni, Sardicensis, S aliorum.Ne igitur hoc Concilium Nicaeno repugnet nec Sardicentata intelligendum est.

An Concilium in causa haeresis sit supra Papam

VONIA M in ea usa haeresis aduersarii maxime volunt Concilium esse supra Papam, discutiendum accurate hoc loco duximus, utrum propter haeresim summus, Pontifex a Concilio iudicari, ac deponi possit ἀ De qua re disputant Iacobus

Cardinatissacobutius lib. O .de Concili ar. I. Al-uarus Pelag. lib. 1 de Planctu Ecclesiae, c66 34. Armilla in Summa, tit Papa. Palud.lib.de potestate Papae.Card. de Turrecremata Summa de Ecclesia lib. a. c. 93. O7.1ΟΣ.&lib. p. 2. Cap. I 8.ao CaietanuSaracst. de auctoritate Papae,&Concili a cap. a . Augustinus Triumphus lib. de potest. Ecclesiae. q. s. ar. I. AN phonsus a Castro lib. a.de iusta hineticorum punitione c. 23. D mini c.Bagnes az. q. I. ar. Lo.dub. a. concl. a. Albertus Pighius lib. . Hierarch. Ecclesiast. c. g. Card.Bellar. lib. a. de Romano Pot C. 3Ο. Aegidius ad Qeiectione dist. o. ad nunc aute dist. a I. Ali Canonistae dist. o. c. Si Papa. dist. 2 o. c. AnastasiuS dist. at .c.nuc autem

dist. 79.c. Eiectionem, talia fidei dei creticis in sexto, in qua disputatione unum supponitur,ac altera quaeritur. Supponitur Pontifice posse esse hereticum da quaere litigant Theologi; multi enim ne gant Pontilicem posse haereticum csse. Alii aiunt Papam tanquam publicam personam dando toti populo Christiano fidei decreta, morumque praecepta, errare non posse, tanquam priuatam personam posse errare etiam in fide Posito ergo quod Pontifex tanquam priuatapcrsona possit esse haereticias, iactitur Utrum Co cilium in causa haeresiis sit supra Papam, ita ut illum possit punire deponere,& damnare. Quod quaesitum,quia plures continet difficultates, ut certa ab incertis secernamuS. Notandum est primo Papam dupliciter posse haereticum esse, si tamen potest esse vel occulte vel publice S motorie. Quod delictum dicatur notorium, a Iuriscon1ilitis petendum est, quo

97쪽

πε Potestate papae supra Concilium.

rum placita accurate satis recenset Iacobus Menochius lib. a. Marbiti iud cauiccensur. a. Cas. 66. Iambatius loco citato .potui ver in Aegidius dist. 2 r. c. nunc autem aiunt si Papa inciderit inhaeresim iam damnaram, correctius, ac monitus cotemnar ad amonitione,nolitq resipiscere, esse notorie haereticum per c.E Communicamus. S. Qui autem de haereticis. Secundo Hostiensis Glosind.c excommunicamus, g.qui autem Iacobatius, Aegidius ubi supra Alex.dist .ar. nunc autem Quando Papa in publico Concistorio errorem suum praedicauit, aut defendit, existi mant esse notarie hqreticu,perciAccusatus.de haereticis in texto,c.de euidentia.de accusat.zexcommunicamus. de haereticis. Terintio idem Iacobat.dicit esse notorie haereticum Papam, quando ante pontificatum damnatus ruit per publicam sententia de hae in

res, de factus Papa persistit in suo errore quia sententia facit de-

Iictu notorium Lemptorem,sfide act.empl.HOstiensis in c. exco4 municamus de haereticis. Mario Alexander dist.2I.cinuncaute.

addit notorie Papam haereticum esse, quando in iudicio confessus cst, vel conuictus fuit de haeresi per ea quae docet Innocetius in c. cum speciali .g. porro.de appellat. in c.verba.de cohabit et rccorum, S mulierum. in c. quoniamin c.costitutus.de filiis Preo byteroru. Quinto Ioannes Andreas, Archid.c. in fidei.de haeret.in sexto, dicunt papam eme manifeste haereticum, quoties id probati potest in iudicio. Quot autem testes requirantur in iudicio P lpae, docet Alphonias a Castro lib.a de iusta haereticorum punitione.oa 3.Αluarus libuetale Planctu Ecclesiae.c. Io.August. Triumphus lib.de potest. Ecclesiae.q. s. ar.3.Iurisperiti in ta Praesul. q. lde qua re nos infra

Notandum secundo, non quernlibet, qui errorem aliquem habet circa ea quae fidei sunt, haereticu esse.Quare &Aug. epist. I 62. ω fertur causa a .q. 3. dixit Apostolus qui sententiam suam. inquit,quamuis falsam, atque peruersam, nulla pertinaci animositate defendunt, praesertim quam non audacia suae praesumpti nis pepererunt, sed a seductis, atque in errorem lapsis parentibus

acceperunt,quaerunt autem causa sollicitudine veritatem, corrigi parati cum inuenerint,nequaquam sunt inter hereticos deputandi.&M.ThΟm. 2.2.q-44-ar. 2.ad 3. 4n dist. I 3 q.2.ar. I. in Γλω

de malo'.8.ar Io ad 7.S in Epist. r. ad Corinth ci rudem cinistiGin c. 3. Epist. ad Titum lesta circa me&Duo aitnecessario re quiri,ut ciuis sit haereticus.electione.spriuatae disciplinae,ac pcri,

maciam. S. Thomam sequuntur omnes Theologi M .dist ij.

centes sine pertinacia nullum esse haereticu Cum cnim aepe fal-

98쪽

lat obliuio,vt habemus c.licet.de const. in sexto,&dist. 23. .praeterea Causa Ταq. . c. c. Cum multa inconsiderate proserant limmines,ille qui sine pertinacia aliquid contra fidem dicit, non est

censendus ex infidelitates potius locutus, quam ex obliuione ,-- conlideria tione,& in aduertentia lx qua doctrina optime colligit Aegidius.dist. 2I .c. nunc autem, S Iacobatius loco citato Papam, quamuis in id Serret, si paratus est corrigi, Min suo erroremo est pertinax, non esse haereticum. Propterea Innocentius Tertius in c. excommunicamus de haereticis, non vult incurrere paenas haereticis constitutas nisi illos,qui de suo errore admoruti, pertinaces fuerint reperti. o motandum tertio. Quod si Papa incideret in haeresim ia damnatam,vel incideret in haeresim, quae nodum est damnata QU,-stio haec non est de Papa,qui tenet errorem,qui adhuc no est damnatus, sed de Papa qui defendit haeresim iam damnatam,verbi gratia,Dubitauit aliquis an in Christo sit una natura .Postea in Calcedonen. Concilio definitu fuit,duas in Christo esse naturas,& commotus auctoritate Ecclesiae recessitabilia sententia, si fuisset electus Papa, non potuisset accusari de haeresi, neque damnari tum quia non fuit pertinax, tum quia non tenuit errorem ab Ecclesia iam damnatum. Notandum quarto. Ex his posse colligi verum huius controuersiae sensum. Non enim quaerimus,an Concilium sit supra Papam errantem in fide, sed qui corrigi paratus est, quia certum est in tali casu Concisium non esse supra Papam: quia si Cocilium est supra Papam solum in casu haeresis, ille qui paratus est corrigi, qui

pertinax non est, non est haereticus, ergo in hoc casu Concilium non est supra Papam. Non quaerimus an Concilium sit supra Papam defendentem opinionem, quae non est adhuc damn ta ab Ecclesia , eadem de causa. Non quaerimus-An Concurlium sit supra Papam, qui falsis testibus accusatuet de haeresi, sed a vera ipse haereticus non est,quia constat Concilium non habe- repotestatem supra Papam, nili sit haereticus, hic vere non est hς-

reticus quare recte Iacobatius loco citato docet, si Concilium in talicam ferat sententiam in Pontificem , inquam erroneam noueransire in rem iudicatama. penultima.Ede iust. iure. l. ingenuum, aede statu hQm. l. res iudicata fide regul iur. Non quaeri. mus, An quando Pontifex occulae est haereticus, a Concilio iudiscari in damnari possit quia constat Concilium non posse deo: cultis iudicare. Sed quaerimus lapa notorie haereticus ficia,

ditus Concilio, ita via Concilio deponi possit, di privari.

99쪽

Notandu quinto.plures testes resviri aduersus Summum Pontificem,quam aduersus alios.Nam H in c.Praesul,causa a quest. In causa Episcoporum a. in causa Cardinalium Presbiterorum 4 in causa Cardinal.Diaconorum 17.ha caula Subdiaconi ,Αcolyii, Exorcistae, Lectoris,ostiari j septem ut minimum testes requiruntur,Iure Augustin. Triumphus lib.de potest. Ecclesiae q. s. ar. 3. Alphonius a Castro lib. a. de iusta haeret. punitione C. 23. AluaruS PClagius lib. a.de planctu Ecclesiae c. io alij que Canonistae in c. Pra sui .citato colligunt plures testes requiri in causa Pontificis,quam in alijs.

Notandu Sexto. Supponendam esse Communem doctrinam, quam traditatuarus Pelagius lib. I. de planctu Eccl. c. . August. Triumph.h, de potest.Ecclesiae'. .ar.4. Turre emata lib. 2. Sumae de Ecclesia c. 974 sequentibus. Paludanus de potest Papa Caietan . de auctoritate Papae, Concili ciet 6.a . miliatit. Papa, Nullum Summum Pontificem propter aliud crimen deponi posse, nisi propter haeresim . id quod expressum habemus.cisita, pa.dist. o. Si Papa, inquit, suae Zc fraternae salutis negligens de-

praehenditur, inutilis,N remissus in operibus suis, insuper a b no taciturnus, quod magis ossicit sibi, omnibus, nihilominus innumerabiles populos cateruatim secum ducit primo principio gehennae cum ipso plagis multis in aeternum vapulaturus, huius culpas ipsum redarguere praesumit mortalium nullus, quia cunctos ipse iudicaturus, a nemine est iudicandus, nisi depraehendatura fide deuius, pro cuius perpetuo statu uniuersitas fidelium tanto instantius orat, quanto suam salutem post Deum ex illius incolumitate animaduertit propensius pendere Nesci Praesul causa a.'. 3. Nec Praesul Summus a quoquam iudicabitur, quoniam scriptum est,non est discipulus super magristrum' neque id obest Ecclesiae,vel populo, quia Pontifex doctrina,vi praeceptis maxime,& praecipue regit Ecclesiam,& fideles tenentur sequi doctrinam 5 instructionem Pastoris,non vitam,nec actiones, iuxta illud, quod Christus monuit Super Cathedram Moysis sederunt Scribae,&Pharisei,quaecumque dixerint vobis,leruate, &facite, secundum vero opera eorum nolite facerα Deo igitur iudicandus est Pontifex, eo grauius, quo magis tanquam Lucerna super Candelabrum posita, toti Ecclesiae tenebatur exhibere lucis exemplar aeterum si suo muneri desit,dummodo sanam doctrinam teneat,ab homine iudicari non debet. Unde Aluarus Pelagius lib. I. de planctui lasiae c. 34.cum docuisset Papam a nullo

in terris posse iudicari, Ne dicas, inquit, aliquando Papa gratiabit

M a aliquem

100쪽

aliquem,nec iustitia inuenietur super terram S sic iustitia peri-hil;quia fateor posse contingere ut Papa agat contra iustitiam,vel pectet, dist. o.C.si Papa.o causa a. q. a.cno liceat. Causa'.q . . cnos. &si. 5 iustitiam aliquando deficere, sed id non est mi- .runnquia multa diuino reseruantur examini, quae in hoc saeculo remanent ii punita causa 6.q. I.c. sit omnia Propterea nos quaerimusin hoc Capitulo An in casu haeresis Concilium fit surra Papam, supponentes in alijs causis numquam Pontificem lubiici Concilio, sicut hactenus probatum fuit.Nam quod ait Hugusio. dist. o.c. Si Papa. Qusties Papa scandalizat Ecclesiam, adna nitus non vult corrigi, esse haereticum quia . Regum ανς.&refertur dist. 84.c. si quis peccatum ariolandi est non obedire, sc ius idololatriae non acquiescere,nullius est mometi.Non enim omnis inobedientia est proprie idololatria, sed est idololatria im-

L Septimo quoniam schisma fere semper annexum habet aliquem errorem circa fidem, ut docet S.Thomata. 2.q. 39. ar. c. ad 3 S. Hieronymus super illud APostoli,haereticu hominem deuita, existimant multi, S graues sane Doctores Iacobatius lib. v. de Concilio,ar. I.f. item adde. Rotella, Gregorius de Ualentia a a.disput. 3. Is puncto .Bagne 2.2.q.49. art. I.dub. 2. S.Iio. ibidem an . . ad 3. Siluester verbo Schismatici nu. 3o idem ola nino iudicium esse de Papa schismatico,& haeretico. ita ut si Papa haereticus subsit Concilio, idem dicendum sit de schismatico. Pro quare sciendum est, haeresim opponi fidei, schisma vero charitati. Unde S. August.lib. de fide, SI Simbolo c. io inquit schimaticidissensionibus iniquis a fraterna charitate desaliunt, quamuis credant ea, quae nos credimus, lib. a.de Baptismo contra Donatistas. Vos ergo, ait, quare separatione sacrilega pacis vinculum rumpitis 3 S.Chry1ost. Homil. 14 in Epistola ad Ephes cum acriter contra ichismaticos inuectus fuissct, concludit,dico, Λ obtestor, Ecclesiam scindere non minus esse, quam in rueresim incidere S. Hieron. in c. 3. Fpist.ad Titum. Inter haeresim ait Michisma hoc interesse arbitramur , quod haeresis peruersum dogma habet,

schiima propter Episcopalem dissensionem ab Ecclesia pariter

separat. S.I l m. 2.2.q. .ar. I.ad 3. Haeresis per se opponitur

fidei, ichisma aute perseoyponitur unitati Ecclesiasticae charitatis;1ed quamuis initio schisma possit esse fine ullo errore in fide, in progressu taurenit scribunt S.Thom S. Hieron. locis citatis, nul lum schisma eli, quod non sibi aliquam haeresiam fingat, ut recte ab Ecclesia receinde videatur. Quare omnis haereticus simul est schiuna-

SEARCH

MENU NAVIGATION