De potestate Papæ supra concilium disputatio theologica. Fr. Pauli Fabulotti Romani ex religione SS. Barnabae et Ambrosij. ..

발행: 1613년

분량: 115페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

D Totestate a supra Concilium sa

pet successionem Episcoporum peruenientem usque ad nos indicantes, confundimus eos, qui quoquomodo vel per sui placenta malam,vel vanam gloriam, vel per caecitatem dc malam scien tiam, praeterquam oportet, colligunt. Ad hanc enim Ecelesiam. propter potentiorem principalitatem necesse est onuiem coue nire Ecclesiam, hoc est eos, qui sunt undique fideleson qua semper ab js conseruata est ea,quae ab Apostolis est traditio.&c. Cur non dicit hic Sanctus, necesse est omnem Ecclesiam conuenire cum Concalijs Cur non inquit in Conciliis conseruari doctri

iam Apostolicam' Cur ait per suecessiones Episcoporum Romanam fidem ad nos peruenisse Cur ait, doctrina Ecelesiae Romanae confundi posse omnes haereticos, si Concilium sine Episcopo Romano potest esse legitimum Si Concilium est supra Papam, etiam Romana Ecclesia conuenire debet cum Conci- Iijs, non Concilium cum Ecclesia Romana, per Concilia potius debent confundi hetetici, quam per Ecclesiiam Rom. supposuit sine dubio S.Irelaeus in Romana Sede conseruari fidem Catholicam ac Apostollicam doctrinam, ideo Concilia dependere arantis Romano Idcirco auctoritate Ecclesiae Romanae de doctrina Apostolica in ea perpetuo conseruata ait confundi posse

Secundus Sanct. Athanasius in Epistola ad Felicem Papam, ob id,inquit,vos,praedece resque vestros Apostolicos videlicci Presules in summitatis arcae constituit, omniuJ Ecclesiarum curant habere praecepit,ut nobis succurratis,&c. Quomodo dicitur R manus Pontifex in summitatis arce constitutus si notest supra i Concilium, si supremam non habet potestatem , Tertius S.Basilius Epistola et ad Athanas .de Concilio Arimnnensi cum orta fuisset quaestio, scribit, visum est consentaneum scribere ad Episcopum Romanum, ut videat res nostras,ri iudi-cij sui decretum interponat, ut quia dissicile est aliquos inde de Concili sententia mitti, ipse auctoritatem rei tribuat delectis vis ris, qui laborem quidem itineris perferre possint, leuitate vero, ac facilitate morum, tum comoda ac prudenti oratione eos, quia recta via deflexerunt monere, quique Acta Ariminensis Concilij secum ferant ad ea rescindenda quς illic violanter acta sunt Agebatur de Concilio generali Hoc S. Basilius auctoritate Ro- arant Pontis vult rescindi ergo supponit Pontificem esse supra Concilium.Et in adia Epistola ad Romanum Pontisper Sabinum Diaconum data. Quia,inquit,pietati suae datum a Domino est,

72쪽

quod adulterum est fi legitimo, iuro discernere, ae fidem riarum sine ulla lubtractione praedicare. Obijcies Concilium illud non fuisse legitimum, ideo non nurum est, si Papa illud rescindere poterat. Relpondeo hoc ipsum eo tempore fuisseruontrouersum,An Concilium illud fuisset legiritimum,&nihilominus S.Basilius a Pontifice Rom. examinadum seribit, S petit ut Pontifex Rom.1uum iudicium interponat Existimauit igitur Concilium omne Pontifici subesse, S ab approbatione Romani Pontificis dependere. QuartusS. Epiphanius lib.contra Carpocratianos, seriem Romanorum Pontificum describit, N: addit id se facere eo quod per hos semper quod in fide certum AEc manifestum est.ostenditur,

ac declaratur. Si Pontifidis Romani est damnare omneSerrores, .

veram fulum tradere, ipse non 'potest a Concilio iudicari, nec damnari. Et si Concilium non potest iudicar Pontificem, sine dubio non est supra Pontificem. Quinto cum S.Chrysbstomus fuisset deiectus Episcopatu Constantinop.a Theophilo Patriarcha Alexandrino in Concilio mul torum Episcoporum appellauit ad Romanum Potitis ita ad Innocentium Papa Epistola prima scribit, Obsecro ut scribas quod haec tam inique facta, non liabeant robur, illi autem qui iniquEegerunt, penae Ecclesiasticarum legum subiaceant. Lcgatur Nicephorus lib. I 3.c. 34. Legantur Epistolae S.Chry1bstomi, Legam tur, Litterae innocentij, nulla esse poterit demciste S.Chry1bstomi dubitatio. Quis facit ne acta concili robur habeant, nisi qui est supra Concilium S.Chrysbstomus petit a Romano Pontis irritari Concilium Constant . igitur ille existimauit Papam esse

1upra Concilium. Sextus S. vcillus in lib. Thesauri. Debemus nos, inquit, qui membra sumus, capiti nostro Romano Pontifici, S: Sedi Apost licae ad herere. Audiant haec,qui negant Concilium debere Romano Ponti f. ad hari ere, S noua se fateantur introducere dogmata, SanctiS Patribu repugnantia. Quae Cyrilli verba non extant quidem in lib Thesauri, qui nunc extat; quia multa ex illo libro perierunt. Nam in Sexta Synodo ach. o. citatur liber 32.cum nuciolum habeamus i . Referuntur tamen ari Thoma in opusculo contra Graecos, o a Gennadio Scholario Graeco auctore, lib.deprimati m. Pontifidis, dc Andreas Episcopus Collonensis in Concilio Hor .lest . . anirmauit in Thes. Cyrilli mirii in modico- mendati auctoritate Romani Pont.nullusq. taceoru id negauit SeptimuS

73쪽

De potestat Papa supra coὴtilium P 31

Septimus S.Cyprianus lib.de unitate Ecclesiae, totus in hac re' est,ut ostendat omne haereses ortas esse ex hoc quod noluerunt agnoseere supremam Ronaana Sedis potestatem, quod se separarunt a Pontifice Romoe hoc prorumdum docet Ecclesiam e unam in radice,&capite, licet propagatione militiplicetur, isque tribus excmpliSex γnit,radiorum, qui ab uno corpore dissim

duntur, riuulorum,qui ab uno fonte emanant, ramorum arborum, qui ab una radice procedunt ita ait nam esse Ecclesiam toto terrarum orbe longe, Lateque diffusam, quia ab una Sancti Petri Sede dependet, eique tanquam capiti colicret . Rursus libro primo Epistola tertia, ad Cornelium Papam. Neque, inquit, aliunde heretes oborte sunt, aut nata sunt schismati, quam inde quod Sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia ad tempus Sacerdos, 5 ad tempus iudex vice Christi cogitatiir,cui si secundum magisteria diuina obtemperaret fraternitas uniuersis, nemo aduersus Sacerdotum Collegium quidquam moueret. Existimauit igirurra Cyprianias haereticum, aut schismati cuna esse Concilium,quod non obtemperet Vicario Christi, sed conatur sibi Potificem Romanum subi cere.Item eodem liba pis. 3. Deus unus est,inquit,Christus unus est, N ina est Ecclesiia, dicathedra super Petrum Donaini voce fundata, aliud altare constitui, aut sacerdotium notatim fieri, praeter unum Altare, Mimi sacerdori uin, non potest quisquis alibi collegerit, spargit. e. Praeterea lib. a. Epist. io ad eundem Cornelium Papam de Concilio quod a Rom. Pontifice desciuorat 'scribit Miserat misisti per collegas' nostrosit ad Catholicae Eccles4arinitate scissi cor eoris membra componerent, sed diuersa partis obstinata, S ine flabilis pertinacia, non tantum radicis, S nutricis sinum, atque con lexum reculauit, sed etiam adulterum, S contrarium caput extra Ecclesiam

fecit. Deniq. lib. 3. Epistolari l. ad Stephanum Papam S Cyprianus

Pontificem hortatur, ut Epitcopii deponat Arelatensem, dis alium constituat Sed obi j ciet aliquis S Cyprianus in Epist. tiam scripsit ex Concilio Aphricano ad Qti intum, sic ait.Neque enim qui Dique nostrum Episcopum se eme Episcoporum constituit aut tirannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit, quando habeat omnis Episcopus pro licentia libertatis, S potesta tis sitae arbitriinia proprium tanquam iudicariab alio non ponit, cum nec ipse aliuni iudicare potest, sed expectemus uniuersi iudiis icium Domini nostri Iulii Christi.qui unus,& bitas habet potestatem S praeponendi nos in Ecclesiae sue guberi ratione S deaci

74쪽

F. Tauli Fabutitii

nostro iudicandi. Respondeo. S.Cyprianum hic loqui pis,qui in Concilio erant congregati, ic ait nemine ex eo numero se facere Episcopum Episcoporum,non loqui de Romano Pontifice, ut patet legenti, a quo tanquam a radice omnes rimi de- pedent. Quod autem ait Episcopos solum a Deo posse iudicari, S. August. lib. 3.de Baptismo c. 3. interpretatur in causis dubijs,ac occultis. relatis enim verbis S.Cyeriant,opinor inquit, in his quaestionibus,quae nondum eliquatissima perspectione discussae lunt, intelligendum esse, alioquin idem S.Cypr. Epist. I . lib. 3. vult Episcopum Arelatense Stephano Papa iudicari, supra ostendiamus omnes Episcopo postea Concilio, Ma Pontifice Romano

iudicari.

Aut igitur S. Cyprianus sibi repugnat, aut intelligendus est

sicut S. Augustinus intellexit.Octavo, Optatus lib. 2. contra Parmenianum,eodem modo quo S.Cyprianus, docet unam esset clesiam Catholicam,exinione cum Cathedra S. Petri, Sontis. Romani S omnes enumerat Romanos Pontifices usque ad Siricium Papam, S ostendit eos ad Ecclesiam non pertinere qui Romano Pontifici subesse nolunt. Et cum docuisset Donatistas a Melchiade Papa fuisse damnatos, concludit Melchiadis Pape sententia iudicium clausum. Nonus S. Ambrosius orationem in Satyrum fratrem, ait illum Episcopum esse Catholicum, qui cum Episcopis Catholicis moeest cum Romana Ecclesia couenit. Si Concilium er o supremam haberet auctoritatem etiam supra Papam, non esset Episcopus Catholicus,qui cum Ecclesii a Romana conueniret, sed qui cum

Concilio conueniret.

Decimus S. Hieronymus in Epistola ad Damasum,cum docuit se Ecclesiam Romanam esse domum, in qua comedendus est Agnus Paschalis esse Arcam No extra quam nemo saluari potest, concludit,Ego non noui Vitalem, Meletium respuo ignoro Paulinum, quicunque tecum alloquitur Damasium Papam non colligit,spargit, hoc est, qui Christi non est, Antichristi est.&c. sic Concilia spargunt,quae cum Pontifice Romano non colligunt. Idem S. Hieronymus ad eundem scribens, ostendit non posse esse Catholicum,qui cum Romano Pontifice non est coniunctus Epist. a. ad Dani sum,& in Epist. ad Algasiam de Monogainia ait, se iuvisse Damasum Papam respondendo Sinodicis Consultati nibus,& quaesitis Consilia igitur eo tempore expectabant responsum Rom. Pontificis, non exercebant potestatem supra rapam.

75쪽

De Potestat ripae supra Concilium. 3 3

Αliqui obijciunt quod S., te nym ait in Epistola ad Euagriurria Vbicumque fuerit Episcopus siue Romae siue Eugubij, siue Constantinopoli, siue Rhegii, siue Ianis, eiusdem meriti est, eiusdem Sacerdotij. potentia diuitiarum, S paupertatis humilitas; sublimiorem, vel inferiorem non facit Episcopum. Sed hoc nihil ad rem facit.Nam S. Hieronymus eo loco reprehendit malam quandam conluctudinem,quam Diaconi quidam qui cum thesauri Ecclesiastici curam haberent,incipiebant se Presbyteris comparare M interἰPresbyteros sedere, S ait, diuitias, paupertatem nota

tribucre, nec quidqua detraherede auctoritate PreSbyterorum,

vel Episcoporum, quod veristimum est. Non ideo enim Potui sex Romanus supra aliosi piscopos est,quia opulentior sit, sed quia a Christo Domino Ecclesiae caput constitutus est. Nec ideo Patriarcha Alexandrinus est supra Episcopos Aegipti quia opibusnaagis abundat, sed quia hanc ab Apostolis, S Concilijs habuit pote ita te. Quapropter quando Pontifices Romani sub Nerone, Traiano, di reti qui Tyrannis in magna versabantur aegestat: nihil minus habebant potestatis, quam Munc habeant, quando Reges sunt, ac etiam Principes temporales. S. Hieronymus igitur, qui ducet esse ciuidem auctoritatis Episcopos siue sint diuites, si hic pauperes, nil ait docet coutra id, quod noS asserimus, Episcopum .i .Romanum esse lupra Omnes alios Episcopos. Undecimus S. Augustinus Epistolaia cum toto Concilio Mileuitano petit ab Innocentio Papa ut decretum confirmet, quo damnauerant haeresim Pelagianam, non alia de causa, nisi quia putarunt Concilium dependere a Pontifice Zosimus, qui Innocentio in Pontificatu successit. iussit Episcopo Aphricae apud in larea mi oncilium celebrare. S. Augustin. Epistris 7 ad Optatun scribit parendum esse Losimo. Si Concilium ergo esset supra Papam, illi Concilio potius parendum erat, quam Zolimo. Addo Epistola 66.in qua S. August probat ψonatistas esse extra Ecclesiam, qui uniti non sunt cum Ecclesia stomanes, tu cum S. Petri

successoribus.Hem plane dicturus de Concibia, quae Romanum Pontificem minime agnoscere Ulunt,quae sedi volunt Rotnanaeiinperare, Λ non obedire.itan lib.de utilitate credendi .c. I 7.scribit,dubitanduiti non esse in istius se condere gremio, quae ab Apostolicule de per successiones Episcoporum culinc auctoritatis obtiirilit, cui nolle primitias dare, vel sutiunae impietatis es, vel PTaeci .ritis arrogantiae.DQceant quaeso Aduersari j quomodo S.A gustulus Romanam Ecclesiam dicat culmen habere aucto ruati P

76쪽

Ponti tex sit best Concilio.&lib. t.con 'ratilianum dicit, solani Ecclesiam Romanam posse conuincere omnes haereses .Epim. 94. scribit, haeresim Pelagianam damnatam Aa oncilio. M postea lib. 2, de Retrac .c. o. dicit haeresim Pelagianam a Zosimo, dc Innocentio profligatam suis e cooperantibus Concil4j Aphricanis, lib. . contra Cresconium. c. x acribit etiani eandem Pelagianam haeresim damnatam fuisse in Concilio Carthagin per Epistolam Sancto venerabili Papa Innocentio dirigendam.& nos inquit, de Concilio Numidiae ad eandem Apostolicam sedem iam similiter scripseramus. Cum duo Concilia contra Pelagianos celebrata sint in Aphrica, duo inquit, Concilia missa sunt ad sedem Apostolicam, inde etiam rescripta venerunt, causa finita est. cito ipso tempore quo Concilium Carthag. celebrabatur, S. Augustin. lib. .ad Bonita cium Papam. c. I. scripsit, cum vero non desinant fremere ad Dominici gregis caulas,atque ad dirripiendas tanto pretio redemptas Oues, adigimur Episcopatus icio, quamuis ipse praee minens celsiore fastigio specula pastoralis facies, quod po1- sum pro mei particula muneris.&c. Si tempore Concili Papa re sidet in celsiori speculi pastoralis fastigio,quam ali Episcopi, necessario fatendum est, Papam supra Concilium esse. Decimussecundus S. Prosper in Chronico anni ro scribit haeresim Pelagianam in Concilio Aphricano ari . Episcopis, in alijs Concilijs saepius damnatam, non prius ex Ecclesia nitersali inime excrusam, quam Losimi Romani Pont. iudicio fuerit re

Decimustertius S. Leo Epist. g ad Anastasium Episcopa Thessalonicensiti,ubi docuit in Ecclesia coristitutos esse Episcopos, Archiepiscopos, Primates, subdit,per quos ad unam Petri Sedem Vniuersalis Ecclesiae cura collueret non ait ad Concilium, non ad Camam Episcoporum, sed ad Petri sedem reuocari Ecclesiae unia uersalis curam. Et Epis. 89. ad Episcopos Galliae scribit,ai approbatas, tetractatas sententias Episcoporum Galliae, nobiscum, inquit, vestra fraternitas recognoscat Apostolicam sedem a vestra etiam Prouincia Sacerdotibus esse consultam, S pro diuersarum appellatione causarum, aut retractata, aut confirmata fuisse iudicia.

Praeterea cum Natolius Episcopus ConstantinopolitanuS prae--tenafret propter excellentiam Vrbis Constantin primam sedem post Romanam, velletque preserri Constantinop.Sedem Alexandrinae Antiochenae sedibus,Concilium Episcoporum valde na- merosum

77쪽

De Totestate me supra Concilia .

merosum congrcgrauit ConstantinopoIi,5 numero xuperaui e Concilium Nicaenum,quod Concilium decreuit consentientibus etiam Alexandrino. Sc Antiocheno Episcopis, ut Episcopus Constantinop. primus esset post Romanum, S. Leo restitit Concilio,

Vndes pistola L . ad Anatolium seribit, nulla sibi de multiplicatione Congregationis Synodalii Concilia blandiantur,neque trecentum illis deceara octo quantumlibet numerosior numerus Sacerdotum vel comparare se audeat, vel praefecie, cum tanto diuinitus priri legio Ni eam a Si nodus sit consecrata, ut siue perpaueiores siue per plures Ecclesiastica iudiei celebretii r olim penitus auctoritate sit vacuum quidquid ab illorum fuerit constitutione diuersum Denique ut videre est Epis. 62. ad Maximuipiscinpiam Antiochenum, cum orta fuerit inter Palestinae Episcopos die Principatu controuersia, non ad Concilium confugerunt, sed ad Romanum Pontificem.

Decimusquartus Theodoretus Cyri Episcopus, qui in Asia 3Oo. Ecclesijs praeerat,deiectus e sede sua vi supra retulimus in Epistola ad Leonem, scribit illiina habere supra omnia Concilia potestatem. Idem ait in Epistola ad Renatum Presbyterum Roma-rrum, quem rogat ut Leoni Pontifici persuadeat, ut Apostolica

utatur auctoritate

Decimusquintus S. Gregorius lib. . Epist. Q. Committit vices suas super omnes Episcopos Galliae, Vigilio Arelatensi Episcopo, praecipiens v grauiores causas ad Apostolicani sedem referat, uatenus, inquit, valeat congrua sine dubio sentcntia crininari. dc lib. 7. Epist. 63 ad Ioannem Siracusanum Episcopum scribit etiam Eusebium Constant in Episcopum agnoicere supremam Romani Ponti fauctoritatem, ac potestate iri. li res egistri Epist. a. dicit Sedem Apostolicam caput este fidei Catholicae Epistola, Sedis Apostolica omnium Ecclesiarum Caput est. Idem rcpetit in explicatione qua1ti Psalmi ponitentialis Si Concilium est et liapra Papam, non video quomodo Pontifex posset dici caput,aut cur potius Pontifex dicatur ridet caput quam Concilium. Decimussextus Theophil actus in c. aa. Lucae, explicans illa verba, Confirma fratres tuos, dicit, Sanctum Petrum S eius lucces-ibres a Christo accepisse primatum omnium, praefecturam i lius orbis igitur Sc Concili fatendum etiam eii, nisi vellemus Concilium esse extra orbem. Decimusseptimus S. Maximus Serm. 3. de Apostolis dicit semcto Petro,& ij qui S. Petri Sedem tenent, tractita totius Ecclesiae

78쪽

F. Pauli Fabutitii

gubernacula Nemo negare potest Concilium eme Ecclesiam representative ergo eius guberia acula succe res Sancti Petri obtinent.

Decimusoctauus Beda in Homilia inaesto Sanctorum Petri,MPauli,dicit, Nullum qui se separat a Sedesvetii absolui posse a peccatis, aut regnum Caelorum ingredi. Ex quibus verbis satis apparet quid de Concilio sit sentiendum quod se egregata Romano Pontifice. Decimusnonus,no Etherianus, siue Heretrianus, auctor Grc reus, qui floruit tempore Emanuelis imper lib. 3 dc processione, Spiritus sancti c.47. rei inquit, euidentia liquido apparet,quod trum,eiusque succenbres Christus Principem dc caput non modo Latinorum Sc Graecorum Occidentis, oc Septentrionis uniuersi,veru metiam Armenorum, Arabum, udaeorum, Medianitarum, Sc totius Orientis, dc Meridiani Climatis in perpetuam constituit. Vigesimus, S. Bernardus Epist. 23a ad Eugenium papam. Locus, inquit, in quo stas, terra sancta est, locus 'etri est,ubi steterutpedes eius, Zcillum a Domino constitii tum Dominu domus suaς, Ad Principe omnis possessionis Christi Sc lib. a. de consideratione adcundem Eugenium . Age inquit, indagemus adhuc quis sis, quam geras videlicet pro tempore personam in Ecclesia Dei,quises 3 Sacerdos magnus, Summus Pontifex, tu Episcoporum Princeps, tu haeres Apostolorum, tu primati Abel, gubernatu Noe, tu Patriarcha tu Abraam, ordine Meschisedech, dignitat Aaron, auctoritate Moyses, Iudicatu Samuel, Tu potestate Petrus, unctione Christus,tu es cui claues traditae, cui oues creditae sunt; Sut quidem Sc alij Caeli lanitores, gregumque Pastores, sed tu tanto gloriolius, quanto S disterentius, utrumque Prae caeteriS nomen haereditasti, habent illi sibi assignatos greges, singuli singulos tibi uniuersi crediti, nec modo ovium, sed oc Pastorum, tuinta Somnium Pastor. Et paulo infra. Ergo iuxta Canones tuos ali in partem sollicitudinis, tu in plenitudinem potestatis vocatus es, alimrum potestas certis arctatur limitibus, tua extenditur in ipsos,qui potestatem super alios acceperunt. Nonne si caula extiterit, IuEpiscopo ouil uidere, tu ipsum ab Episcopatu deponer citam B tradcre Satana potes . Stat ergo concussit ira priuilagium tirtim,tibi tam in datis cla albus qtiam in ovibu S comendatis, sic C. . Haec lcgant, qui negant papam esse sit pra Concilium, supra illud habere potestatem, S supra Caelium pilcoporum 6 do

ceant

79쪽

ceant quomodo S. Bernardus dicat, Tu pastorum omnium Pa stor tibi uniuersi crediti sunt Pastores Cur non dicat Pontiscem Episcoporum Concilio commendatum , sicut ait omnes Episcopos Pontifici esse commendatos. Sed nullus sit finis, si omnes Patres recensere velim, qui supremam Rom. Pontificis potestate nidocuerui, satis hi fuerint illis, qui corde sincero veritatem inquirunt, illis, qui a veritate iam auerterunt auditum, frustra etiam plura Sanctorum Patrum testimonia coaceruantur.

Ru rationibu probatur Papam supra Concilium esse

VAMQUAM vhi diuinum adest magisterium

non sit neces e consulere rationes humanas,quia tamen caelastis doctrinae saperatio humana fert testimonium, non pigebit me doctrinam a Christo Dei filio nobis traditam , etiam rationibus

confirmare.

Prima autem ratio erit S. Cypriani lib. de unitate Ecclesiae,ubi ex professis quaerit,in quonam consistat unitas E clesiae,5 quare Ecclesia toto orbe diffusa, dicatur una. Quod ut explicet,prius unde diuisio,& haeresis oriatur, explicat,ac dicit, hoc eo fit dum ad veritatis originem non reditur, neque caput quaeritur,& c. Unico verbo S. Cyprianus omnes haereses dicit ex eo ortas,quia unitatem cum Sede Romana, docum capite Ecclesiae Catholicae seruare noluerunt. Vnde colligit Ecclesiam esse unam ex coniunctione cum suo capite, sicut radij Solis nuriunt in suo principio unde progrediuntur, rami unum sunt in radice,

rivuli unum sunt ex fonte, ex quo emanant. Haec autem unitas

seruari non potest Si Cocilium est tons; principium,& radix: testatis Ecclesiastice, a quo omnes ali suam recipiunt potusta-sem quia raro admota in Ecclesia celebrantur Concilia,&cumcesebrantur, ad breue tempus durant. Vel ergo non est una E clesia eo modo, quo Sancti Patres eam diuut esse unam, vel alius est fons,i origo potestatis Eccle sticae, quam Concilium Verum quia haec obseuriora fortasse sunt, paulo explicatius de hac Ecclesiae unitate disserere minime recusabo. Quinque enim fue

runt Dissilia πιν Orale

80쪽

tIint haereticorum sententiae de Ecclesia Prima quidem docuit Ecclesiam esse congregationem Praedestinatorum, ita ut omne S soli predestinati, Seselecti sint de Ecclesia, S illi qui prςdestinati non sunt,no sint de Ecclesia Dei Ioanes vicies apud Valden

stantiense sess. 1 . Secunda docuit Ecclesiam esse cOgregationem hominum perlectorum nullum peccatum liabentium ita Pelagiani apud S. Augustin.lib.de haeresib.c. 88.4 Anabaptistae huius temporis apud Caluinum, lib. 4. instit. c. I S.49. Tertia docuit E clesiam Congregationem esse pra destinatoriin ubium, non iu-1torumsilum, qui nullum habet peccatum, scd eorum qui numquam lapsi sunt circa fidem, ita ut ii, qui semel amis uni fidem, numquam amplius ad Ecclesiam pertineant. Nouatiani apud S Cyprianum lib. . epist. a. Apud Epiphanium tib destiariesibus, haereti Chalarorum, apud Hugonem lib. de haerctibuS.C:69. auarta docuit Ecclesiam esse Congregationem Sanctorum qiu vetecredunt,& obediunt Dco, de peccatores non pertinere ad Eccl fiam. Confessio Augustana art. . Philippus Melancton in Apologia pro confessione Augustana qui conatur probare peccat res ad Ecclesiam non pertinere.Brentius in prologomeni contra Petrum a Solo Lumerus lib. de Concilijs Macclesia par. tertia, qui hac de causa ab Ecclesia excludit Papam, S Cardinales, quia Sancti non sunt. Quinta docet Eeclesiam esse Congregationem electorum, S electos,omnes esse fideles. Caluinus lib. . instit. α I. S. a. in maioribus institui. c. g. g. . S sequentibus qui omnes' conueniunt esse Ecclesiam inuisibilem, Scoccultam, di tibi una a Deo cognosci, nec ullum habere visibile caput. Haec haeretici docent. At Catholici contra omnes docent Eccletiam esse visibilem, Messe Congregationem fidelium Christianae fidei propessione, sacramentorum communione, sub regimine legitimoriri Pastorum, S praeaeipue unius Christi Uicari Romani Pontificis uniatam Ratione ergo prima partis excluduntur ab Ecelesia Gentiles,Turcae, Iudari, Haeretici Ratione iecundae partis excluduntur Cathecumeni, excommunicati, qui sacramenta non participant. Ratione tertiae excluduntur schismatici, qui legitimo non subduntur Pastori S hoc interest inter Catholicos, S Haereticos, quod illi, cum requirant virilites internas, ut qui vere sit in cOclesia,& hae sint occultat,dicunt Ecclosiam occultam esse, SI Uisibilem, Catholici vero dicunt,&docent reperiri in Ecclesia omnes virilites, fidem, spem,charitatem,esseque multos praedullina

SEARCH

MENU NAVIGATION