Dissertatio de opinione probabili cum appendice Super Ranimiri 2. Aragonum Regis 10. Monachi, Sacerdotis,& Episcopi Matrimonio. Adversus theologicam de conscientia probabili praelectionem Cl. Gazzanigae. Auctore Gaspare De Segovia ..

발행: 1795년

분량: 318페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

32. Incerta quoque Historico nostro fuera& cognationis gradus cum Aquitaniae Duce ,& item nomen Uxoris Ranimi ri: atque hinc Nat. Alex. tertiam objectionem orditur : Principem , ait , seminam , quam Uxorem duxit, quidam Agnetem , alii Metbildem . alii Urracam nominiant; quidam Sororem, quidam filiam Ducii Aq ιitaniae j νisse docent: ergo ipsum Rani mirr Regis, & Sacerdotis matrimonium fa-hulis commentisque accensendum . 33. Res p. nego conseq. , quae ex illo antec.

non descendit . sed plane contraria: illi enim omnes, qui circa nomen Uxoris . & cognationem dissidebant, matrimonium quodammo do testabantur , quum neque cognationem ut Iam cum Aquitaniae Duce . neque ullum potuissem Rani miri Sacerdotis Conjugi nomen imponere, si Rani mirus ipsorum opinione conjugem non habuisset. 34. Ipso quidem Pontificio illius dispensa. tionis diplomate, si prae oculis haberetur , Omnia confirmari liquido possent, & patefieri; verum , quod Surita , Blancas, & omnes fatentur , ac dolent, periit illud , & diu multumque quaesitum , nulli bi repertum est: atque inde quarto loco argumentatur Nat. Alex. utut de rci habeat, nullum . inquit , Iipe Anti raripae Anaeleti, live legitimi Pont. Anoc. II. d, ploma hac de re profertur: ergo vel Rani mirus Monaalius, & Sacerdos matrimonium non contraxit , vel illud contraxit absque Pontificis di.

302쪽

dispensatione. Quam argumentationem eao non tam severioris critices dixerim , quam crassiOris minervae ; quippe quae in hanc recidit, vel simillima est huic alteri: non extat: ergo non extitit. 33. Conces. igitur ant. nego conseq. Veteres Scriptores Rani miro coaevi, eique aetate Suppares, claram , seu expressam pontificii di. plomatis mentionem praetermiserunt, non quod

obtentum illud ignorarent , aut dubitarent; sed quod mentionem Prosessionis, Sacerdotii. N matrimonii fecissent, ac nemo nesciret, a Monacho , & Sacerdote contrahi matrimonium non posse sine Pontificio dispensationis decre. to . Censuerunt itaque , & censuerunt quam optime , ipso Rani miri Monachi , Sacerdotis matrimonio , non clandestine , sed in facie Ec. clesiae celebrato , cunctisque notissimo , satis

superque constare Pontificium diploma , quia illud ipsi proferrent. 36. Nihilominus quum temporum decursu

aliquarum circumstantiarum memoria , ut Supra diximus, partim obscurata esset, partim obliterata, nonnulli severioris critices Eruditic quibus semper est cordi nihil disserere , nisi novum , ac singulare, seu 1 communi hominum opinione remotum quae certa Supererant, ac veluti a Majoribus accepta vulgo dictita bantur , nempe ita nimirum Monachum , &Sacerdotem Apostol. dispensatione Uxorem duxisse , in dubium revocare suo de more

303쪽

coeperunt, ad falsi etiam arguere, eo potissi. mum sundamento , quod Pontificiae dispensationis diploma post multam , ac diligentem pervestigationem nullibi reperissent . 37. Verumtamen nonne Pontificium diploma , postquam vere extitit, suoque fuit effectu completum , quam facillime potuit, aut iii Schismatis aestu ab aliquo adversae iactionis homine lacerari Z aut illius saeculi hominum oscitantia deleri aut carie erodi ξ aut vetustate

absumi ξ aut quod perquam plurimis aliis

authenticis tabulis, seu documentis contigit vel hostium irruptione , vel incendio , vel inundatione perire Haec discrimina, hos casus

critices severitas non considerat , statimque contra communem sensum decernit: Non invenilur diploma: ergo non extat: non extat modo : ergo nec extitit unquam , consequem Ier Ranimirus vel matrimonium non contraxit,

vel eontraxit, inscio , inconsulto Pontissee. 3 8. Etsi Monachum, ait quinto loco Alex., is potis absolvisset Ponti x , aut irrita vota declarasset , quae foraau Iumma libertate non emiserat ; quis sibi persuadeat, ipsum Epheus indulsisse , ut uxorem duceret, filios procrearet Ubinam in tota Historia Ecclesiastica exemplum tam insolen1 ὶ ergo quum Rani mirus huc enim Alexandri interrogationes collimant ergo quum Ranimirus , prout Regiae ipsius conditioni congruebat , Episcopalibus Insulis condecoratus fuisse dicatur ἱ si quam

304쪽

Pontificis dispensationem obtinuit , eam tantummodo obtinuit . ut e Monasterio exiret. NRegni potiretur , minime vero ut matrimonium

contraheret.

39. Res p. , Alexandrum , utcumque vi fuerit severioris critices, aequioris lamen ignarum hoc in loco, ac parum sibi cohaerentem mihi videri. Primo quidem Rom. Pontificem indulsisse , ut Rani mirus non solum e Coenobio in thronum trans serretur , verum etiam ut matrimonium iniret, clare ostenditur , & Neu brigensis testimonio confirmatur in notis ac Histor. AI ex. loco sup . cit. , ubi haec leguntur : Nemo autem dixerit, Pontificis dispensationem concessam fuisse ad extrahendum θ αρ. naIterio , non ad matrimonium ineundum :tauum etenim a Monasterio abstraxerint, ut haeredem haberet, rea ad procreaπdos , qui Iu sederent , liberos, ut scribit Neubrigentis Auctor coaevus ridiculum esset credere expostulatam dispensarionem pro egressu e Monasterio , non vero pro matrimonio contrahendo'. 4o. Absolvit itaque Pontifex Ranimirum 1 votis, minime vero irrita vota declaravit, prosedio si irrita vota declarasset, nequaquam ab illis absolvisset ; namque a votis nequit absolvi , nisi qui praesupponitur votis irretitus , quis snim solvat non ligatum λ qui vero ligatus votis praesupponitur , non irrita , sed valida vota praesupponitur emisisse , siquidem validis homo votis, non autem irritis ligetur.

305쪽

4 I. Quamquam ergo nullam aliam in Rom.

Pont. circa solemne votum sotestatem S. Thom.

agnoverit praeter potestatem irritum illud declarandi ; absolvere tamen a votis irrita vota declarando implicatorium est , ac dici Pontifex potius debet, non irrita , sed imo valida vota fuisse, praesumere, quando a votis absolvit. 4 a. Praeterea quum Rani miri Prosessionem ratam , firmamque Alphonsus Frat. censuerit, ita ut civiliter, nuncupata solemni Prosessione , praemortuum reputans Ra nimirum , alium Iestamento suo constituerit Regni haeredem rquum eamdem Prosessionem validam , atque legitimam Rani mirus ipse iterato contestatus quodammodo suerit sua illa dip Iomatum subscriptione', quam in autographo Rani miri diplomate suismet oculis legisse Surita testatur,

Rex . ct Salerdos ; quippe non nisi Monachus,& quia Monachus Sacerdotium susceperat et quum de valida Rani miri Monachi Prosessione

nemo unquam dubitaverit: qua, dic oro , qua ratione, quo jure potuit Pontifex contra omnium omnino hominum prudentissimam veram. que existimationem irrita Rani miri vota de clarare λ

ηῖ. Numquid quia forsan sic enim Ale

xander suspicabatur sum a libertate Ranimirus vota non emiserat 3 Ast persectam delibe. rationem , seu libertatem in votis emittendis habuisse, luculentissime demonstravit ipsemet Ranimi rus, usque adeo tenax propositi, ut,

par.

306쪽

parta prole, ubi primum per Uxorem licuit,

ejusdem vel morte . vel consensu , sese Regno

abdicaverit , & ad pristinum Religiosae vitae

institutum redierit. Illa ergo Nal. Alex. Suspicio Iorsan summa libertate Pota non emiserat, vana , & imprudentissima est, ac minime ad

Pontificiam dispensationem idonea. 44. Postremo quod maximopere movit Ale. xandrum , ut Rani miro illiusmodi pontificiam dispensationem datam inficiaretur , non votum solemne fuit, non qualiscumque Sacer ordo ;sed solus Episcopatus ; quandoquidem, ut supra vidimus, ab utroque &voti, & Ordinis impedimento Aposto I. auctoritate absolutum fassus est Casi mirum Poloniae Regem. Nimirum opinione Nat. Alex. credibile est, Rom. Pont. ob gravissimas causas a voti , & Ordinis impedimentis aliquando absolvisse ; ab impedimento autem Episcopatus absolvisse , quis cre

dat 7 quis sibi persuadeat S. Res p. , illum , qui crediderit . Casi. mirum a voti . & Ordinis impedimentis ob

utilitatem publicam fuisse absolutum , facile crediturum . si vel mediocriter Theologiae peritus sit , Ranimirum ob publicam utilitatem absolutum quoque fuisse ab impedimento Epi- Scopatus . Namque Episcopatus, quod ad dirimendum matrimonium adtinet , niΘil addit poto solemni, Ordini Sacro praeter quamdam decentiam , in honestatem , qua decet , Epi-ιcopum is conjugio abstinere , Ο quπ , Iccius O

307쪽

yare Ecclesiastico , non transit in praeceptum , ut totidem verbis ait ab Thomas Sancheg .. 46. Votum solemne , quod in Religionis

Prosessione emittitur, non solum Jure Ecclesiastico , verum etiam naturali , & Divino matrimonii subsequentis valorem impedire sententia est multorum Theologorum cum S Tho. θ) . Ordinem Sacrum , quicumque e Majori-hus ille sit, non naturali, & Divino , sed solo dure Ecclesiastico matrimonium subsequens irritare , seu nullum essicere . plerique omnes

Theologi sentiunt cum eodem S. Tho. c . Episcopatus itaque dirimit quidem subsequens matrimonium , sed illud dirimit ut docet Thom. Sancheg Ioco cit. ratione ordinis Sacri , ct solo Jure Ecclesia1tico , non autem nais rurali , neque Divino. 7. Hinc clarissime insertur dissiciliorem

esse creditu absolutionem a voto solemni ,

quod juxta S. Thom. omni Iure dirimit matrimonium , quam ab Episcopatu, qui juxta eum d. S. Thom. Solo Jure Ecclesiastico ma- 'trimonium dirimit: ergo qui datam Casi miro credit absolutionem ab impedimento voti solemnis, & Ordinis Sacri , cur datam non credat Rani miro ab Episcopatus impedimento , simillima causa publicae utilitatis urgente 48. At a) Thom. sanchea lib. VII. de Matrim. disp. XXVII.

308쪽

48. At ubinam , inquiebat Alexander , in

tota historia Ecclesiastica exemplum tam in-3oleos Res p. I. , in Historia Ecclesiastica Caesaris Baronii, & ipsius etiam Nat. Alex. claram , quidem , atque distinctam mentionem fieri Pontificiae absolutionis a voti solemnis ,& Ordinis impedimentis . quae insolens quo que licet fuerit, utrobique tamen dicitur Ca- si miro concessa , quin ipsius dispensationis in.

solentia Historicis, quo minus conceSSam crederent . & narrarent, obstiterit. Item in commentariis rerum Aragonensium , qui res bene multas Ecclesiasticas complectuntur , 1 Hie ron. de Blancas accuratissime exaratis , claram , atque distinctam mentionem fieri illiusmodi dispensationis , quae Episcopo Rani miro dicitur facta, quantumvis insolenter. Et re quidem Vera quaecumque , & cujuscumque Principis , sive Ecclesiastici , sive Saecularis gratia tum, quum primum conceditur, insolens est, & carens exemplo, quin propterea illam homines etiam criticissimi. quum primum consessa est . inficie netur esse concessam .

49. Praeterea, nullus unquam historiae Ecclesiast. universalis Scriptor suarum partium esse judicavit ita res omnino omnes, quae ad Ecclesiam quoquo modo pertinent , narrati O- ne complecti, ut nulla a se queat sine piaculo

praetermitti . Si enim nullam illiusmodi rem omittere Historico liceret, omnis historia Ecclesia1 vica , quae alicujus praesertim viri Princi

309쪽

pis matrimonium, aut cognationis cum Sponsa dispensationem praeteriret, manca , & mutila diceretur . ejusque Auctor vituperatione dignissimus .so. Manca, & mutila dici , haberique deberet ipsa caeteroquin celebratissima historia . Baronii, qui Iicet non raro istius, vel alterius Principis meminerit, remque aliquam ab eo gestam incidenter enarret; licet unum item, vel aliud istius , vel alterius Rom. Pont. diploma reserat pro re nata ; sua tamen interesse non existimavit omnium ac singulorum Pon tificum bullas . indulta , diplomata . vivae vocis oracula , dispensationes matrimoniales recensere ; multoque minus seriem, conjugia, impetratas dispensationes , genealogias Omnium Christianorum Regum uniuscujusque nationis commemorare, & historiam in infinitum producere . Praetervolavit igitur Baronium Rex

Aragonum Rani mirus, neque fieri potuit, ut Baronius Rani miri Regis prorsus immemor , Pontificiae dispensationis ipsi concessae reminisceretur .s I. Dogma illud est profecto severioris eritices, notitiam scilicet singularis cujusque rei non tam ex historia universali petendam esse, quam ex particulari historia illius Regni, vel Nationis. in qua res illa dicitur accidisse ; nec tam Scriptoribus, tempore, ac loco remotissimis, esse fidem habendam , quam Concivibus, et coaetaneis. Juxta istud ergo

aequis.

310쪽

sequissimum Severioris critices scitum Baron Iotacenti , & Natali Alex. neganti . Vitalis. Monte, Neu brigensis, Rodericus Toletanus. Gaufredus, Surita . Blancas, & Mariana praeferri debent , qui omnes unanimiter contestantur , Ranimirum , Monachum , Sacerdotem,& quod e re est, quam modo disputamus

Episcopum, Matrimonium contraxisse Rom. Pont. dispensatione, data . si mavis , sub hac formula , quae insolens hodie jam non est, Ne transeat in exemplum . 2. Ita profecto se res habet. Illi omnes Scriptores Ranimirum Sacerdotem appellant.& neque negant Episcopum suisse , neque ajunt suisse simplicem Sacerdotem, sed Sacerdotem absolute ; eoque pacto aut genus usurpant pro - nobiliori specie , aut Sacerdotium accipiune secundum totam suam amplitudinem , qua Episcopatum complectitur : quemadmodum postea Trident. sess. 23. cap. a. in Ordinum enumeratione septimo, & ultimo loco recen-Sens Sacerdotium , hoc solo Sacerdotii nomine Episcopatum inclusum , ac significatum voluit.

33. Quid Z quod Hieronymus de Blancas, qui prae reliquis Aragonensium: rerum historiam uberius 3cripsit, & accuratius, Ranimirum , omni procul dubio , & Sacerdotem suis. se narrat, & Burgensi primum , deinde Pompelonenti, ac Rotensi, seu Balbastrensi Episeopalibus Ecclesiis Praeposituω ; num simul, an gradatim non disputo et illud ajo, prorsus

SEARCH

MENU NAVIGATION