Dissertatio de opinione probabili cum appendice Super Ranimiri 2. Aragonum Regis 10. Monachi, Sacerdotis,& Episcopi Matrimonio. Adversus theologicam de conscientia probabili praelectionem Cl. Gazzanigae. Auctore Gaspare De Segovia ..

발행: 1795년

분량: 318페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

Alex , aliique quam plurimi , quos severioris critices eruditos esse , nemo inficias iverit . Juxta Regulas igitur critices severioris non

idem ferri potest de Casi miro judicium , quod

de Constantia; sed omnino dicendum . Pontificiam absolutionem ab impedimento illo dirimente neque datam , neque postulatam suis. se Constantiae Rogerii filiae; expostulatam vero reapse fuisse, atque concessam Casi miro Po- Ioniae Regi. Io. Jam vero de Rani miro Aragonum Reage disputemus oportet. Nat. AleX. . qui, ut vidimus, Saec. XI. cap. I. ari. IV. Pontificiam ab matrimonii impedimentis absolutionem CD simiro Poloniae Regi concessam agnovit , Saec. XII. cap. XI. ari. IV. Rani miro Aragois num Regi datam inficiatur. Cl. autem GaZZanira, Alexandro Severior, utriusque & Casi- miri, R Rani miri dispensationem supposititiis accenset. Misso tamen, ut pactum est , Polonis suo Casi miro, cur ita quoque de Rani miro sentiat, compertum habeo, quia videli. cet rationes, quas contra istius dispensationem apud Nat. Alex. legerat, sibi ex sua ipsius

292쪽

trutina eas consideranti, valde magni ponderis visae sunt. Itaque singulas perpendamus. II. Primo quidem haec loco cit. Nat. Alex.

scribit: Ponti iam illam dispensationem c Ra.

nimiro datam , ut matrimonium contraheret a

fabulae limillimam rasitor, quam Surito ipse

haud certo adserit, hae perborum cautione usus

UT FERUNT. VUOD CONFIRMARE

LIMIDO HAUD POSSUM : ac si diceret

Alex. de Pontificia Rani miri dispensatione dubitat ipse Surita, Regni Aragonum Historicus celeberrimus : ergo suspicari illam possumus fabulae simillimam , & ut GaZZauiga superaddidit, veluti suppositiam habere . xa. Quidni vero contrarium simili arg mentatione probetur Illa porro Rani miri dispensatio certa , & indubitata est Hieronymo de Blancas , Regni Aragonum Historico celebratissimo : ergo jure possumus rebus illam certis. ac exploratis, minime vero supposititiis adscribere . Surita dubitat de Pontificia Rani miri dispensatione , siquidem ita libet illam verborum cautionem interpretari: Blaneas non dubitat. sed absque ulla haesitatione obtentam dispensationem adfirmat et si ergo dubitandum est , quia Surita dubitat ; quia Blancas non dubitat , non erit dubitandum . I 3. Quisnam autem illorum . magni certe nominis Historicorum , alteri sit praeisrendus , meum decernere iaQa est, hauc aliis provinciam

293쪽

ciam cedo , dummodo loquentem prius audiant de Hieronymo Surita Hieronymum de Blancas, & de Hieronymo de Blancas Auton.

Augustinum . 14. Hieron. de Blancas in suorum Comiamentar, nuncupatoria . VIII. Viris Aragonum

Regni Deputatis scribens . ait et uuum Ble Surita pro ruscepto munere tam ornate res nostras in utraque lingua persequutus fuerit. tit ad Veterum Scriptorum laudem pervenerit, aliquibus tame π pisum est, eum peranguste adeo nonnulla retulisse , non ut Facile intelligatur.

quid dicat.

Is . Antonius Augustinus, Archiepisc. Tar,raeon. alterum Hispanicae gloriae decus immortale quum suffectus Suritae suit Hieronymus de Blancas, huic pro occasione nata epistolam gratulatoriam misit in haec verba e Gra.

tulor tibi in primis , ut debeo , quod Historici nostra Reipub. nomen atque splendorem, me. νοηrmo Saritae iuste r , magno consensu su ffragantium Patrum, ac totius Civitatis Caesaraugustae adprobatione fueris adeptus. Mihi autem valde gaudeo, quod illi, quem magnopere dilexi propter ejus insignes animi dotes .

O amieitiam non vulgarem , tu quoque luc cesseris , qui , neque in me amaado , neque in otina historia scribenda ei cessurus esse videaris . Commentariorum tuorum ingens volum eu

294쪽

magnopere diligo , tum quod de his rebus ago.

rur , quae ad Patric dignitatem , ct decus maxime pertineant. Itaque si te ob eorum editione deterrerem , ingratus in Patriam, ae suae gloriae invidus judicarer, quam laborem istum tuum facile omnes probaturos, verem . . . . Tarracone Kal. Febr. Is 8 . I 6. Hac praemissa utriusque Cl. Historici notitia, quis illum, obsecro , reprehendat, qui Hieronymo Suritae Hieronymum de Blan-cas hac in parte praetulerit, atque isti consentiens, parvi pependerit, si qua fuit , illius dubitationem, vel animi perplexitatem nimium meliculosi ZI7. Enim vero dubitaverit, quandoquidem sic placet Eruditis , dubitaverit de dispensatione Surita : quid inde licebitne propterea

juxta severioris critices regulas sic argumentari : Surita dubitat de Rani miri dispensatione : ergo eam reputare possumus fabulis ri- millimam , quae Nat. Alex. sententia est , &supporititiis acceπrere , quod placitum est GaZzanigae Prosecto si ea tenet argumentatio , tenebit & haec alia e Dubitat Augustinus de aeterna Salomonis salute et ergo aeternam Salomonis salutem fabulae simillimam reputare pO sumus , rebusque supposititiis accensere . 18. Rectius . equidem puto , illum argumentaturum , qui dixerit : Augustinus dubitat de aeterna salute Salomonis et ergo haec omnino

certo

295쪽

eerto non constat, tametsi sit admodnm pro- habilis e Surita dubitat de Rani miri dispensalione et ergo haec omnino certa non est, quamvis probabilissima sit . Quodsi vero quidquid

tantum probabile est , & nondum certum , fabulis , sive commentis adscribi potest, omnes Theologi , Philos. , Jur. Cons. , Omnes Omnino homines , quorum disputationi mundus traditus est ay in fabulis, atque commentis maxima ex parte versabuntur. 19. Illud equidem a fabulis, commentisque remotum aio , ac plane certissimum reor , causam videlicet 1 vero , & aequo aberrandi hominibus plerumque esse, non severitatem critices, neque lenitatem , sed dialectices caritatem .eto. Quae de Suritae dubitatione dixi, dixi

ut morem gererem Semira Pyrrhonicis Eruditis: caeterum mihi sane , utrumque Historicum perlegenti , nullus sententiarum conflictus apparuit. nulla dissensio; idque dumtaxat discri. minis animadverti, Blancas scilicet fuse , dilucide , accurate rem totam descripsisse ; Suri tam vero illum de Rani miri matrimonio locum parce nimis , atque tenuiter tractasse , illisque verbis ut ferunt: quod eonfirmare liquido haud porrum usum in narratione fuisse , non quasi meticulose , aut dubitanter scriberet, ut Nat. Alex. existimat ; sed , ut Blancas

296쪽

h I. Inquiens itaque Surita quod confirmare Liquido haud potium , ut purioris latinitatis

erat amator , vocem liquido usurpavit loco vocis authentice , quia illam ista cognoverat magis latinam ; ac liquido tantum significare volait, a se authenticum praesumptae Pontificiae dispensationis documentum produci non posse; quum autographum Pontificis diploma tunc temporis circa medium Saec. XVI. scribebat non reperiretur ; periisset. 22. Inquiens autem ut ferunt, praesumptam abs se Pontificiam dispensationem firmavit fama pubblica , communi hominum existimatione , quae sane , ut legere est apud Constantin. Roncaglia in notis ad Histor. Nat. Α- lex. a , ab Antiquissimis, & Rani miro coaevis Scriptoribus oderico Uitali, Guillelmo a Iubrigensi , & Roberto de Monte originem

trahebat, quorum profecto auctoritas rem facile persuadere potuit, et potest, utpote con- temporaneorum Rani miror et praeterea quia tres tantummodo illi licet suerint , triginta, et amplius nostrae aetatis Scriptoribus aequiva Iere videantur, quum enim Saec. XII. quo Ra Mimirus regnavit, & Doctores illi floruere, nec ea typographorum copia, nec ea suerit, quae nunc est, Scriptorum colluvies . R incredibilis prurigo libros edendi, rebus bene

a Constantin. Roncaelia in notis ad Histor. NatiAlex.

Saec. XI. cap. II. ar. V. nota a.

297쪽

perpensis, plures sunt illi saeculo tres Aueto. Tes , quam nostro triginta . Surita igitur. inquiens ut ferunt, minime propriam , qua ipse anceps haereret, dubitationem indicavit; sed imo potius rei, a se narratae, quam fama publica contestabatur , certam & indubiam exegit fidem . 23. Jam vero Hieron. de Blancas suis in Aragonens. rerum Commentar. de Pontificia Ranimisi dispensatione ita disseruit, nullum ut reliquerit locum Eruditorum tergiversatio. ni . Nostri, ait a , majora adhuc publicis r bus detrimenta ventura pertimescentes, si Ra- nimirus sine prole decederet ; quam primum totis piribus ab Anael. II. Pone. Max. , sive ut alii tradan: , Innoc. II. obtinere curarunt, usRanimirus ipse rex, votis solutus. ad nuptias properare posset. Fuerat enim, vivente Patre,

pene infans D. Bened. instituto , in Dinarien. si Caenobio addictur, Saeri postea ordinibus initiatus . ex Sabaganensi IIIustri Abbatia. qua eum Alphonius Frat. donarat, Burgens primum . deinde Pompeio , ac Rotensi , seu Bolbastrensi Episcopalibus Ecclesiis , praesto.

et . Deinde Apost. Sedis gratiά obtentε.

Aquitaniae Dacis sive Sororem . sive, ut alii perhibent. Illiam Agnetem . alii Metiadem, Urracam nominant , Conjugem

a) Blancas in Commenti pag. I 47.

298쪽

aetepit an. ciristi II 3s . . ex qua, unica FZtia , quam genuit , . Petronilla . postea fuit Bancinonensi Comiti Romundo desponiata Huic

illa, quum vix secundum aetatis annum artigisset promissa, atque dicata fuerat in Sponsam , ut ibi ob narratur ) fecunda ab ipsis

prognata robole, Aragonum Regnum ab ιω- minentibus , quae rimebantur, externi imperii obeundi periculis Lyerapit, ct Cataloniae Prin. cipatu Aragonum ditioni subIuncto, posteris Regibus ad maritimas oras, longinquaque Regna appetenda uberrimum aditum patescis . Haec Blancas elegantissime. a. s. Eique Joan. Mariana, qui illius commentarios domesticos habebat , ac diurna , nocturnaque manu versabat ; fidem se suam adjunxisse protestatur , inquiens Q Rom. Pon-Ii icis venid, uti credimur . ut Rex , Conjux, Sacerdos idem esset, impetratum. Sed tamen nescio an irasci debeas , an ridere istum Marianae locum ita Nat. Alex. intelligit, in eumque sensum detorquet, ac si Mariana Ioco uti credimus dixisset uti dubitamus ; quia nimirum iis ' severioris critices eruditis idem credere , ac dubitare est. a 6. Age vero et in illa narratione Blancas uti vidisti, incerta a certis, dubia ab exploratis secernit, quod ipsi sane maximopere fidem a) Idem pag. I 9.

η Mariana Histi lib. Io. cap. I I.

299쪽

dem eonciliat; quum ea certorum ab incertis discretio ac re Auctoris studium, ac sed alitatem ostendat; atque simul manifeste demonis stret , esse rem certam posse , R exploratam , quae narratur , quam via aliqua . eidem accidentia , vel circumstantia . incerta sint. Quod nisi verum esset . nulla praesertim veterum , & o,scurorum temporum historia non nutaret, nulla non pessum iret . 27. Incertum esse Sihi, Blancas non diffitetur , utrum ab Anacl. II. facta Ranimi rofuisset. ineundi matrimonii potestas , ata ab Innoc. II.: istudque secundo loco nobis objicis Nat. Alex. sic argumentans: De Ponti e . a

quo concessa fertur Rani miro b illiusmodi di.

spensatio non conveniunt Scriptores ; quida vi ab Anael. Reudo ' Pout. , alii ab Duoc. I . . datam tradunt: ergo jure illam fabulae simillis

mam Suspicemur. 28. Resp. COnc. ant. , nego eo Se q. Tunc

temporis, ut Baron. resert G, uterque simul& Anael. . & Innoc. Ponticii Maximi nomen sibi. & Dignitatem arrogabant diro , ac pertinacissimo schismate , quo durante , Petrus Leonis. seu Anactet. Romae dominabatur ; Inno G autem Galliam . atque Germaniam pera grabat . Leoninorum hominum furorem ausu giens et atque hina orta Scriptorum discrepam

tia est.

29. Alii,

o Baron. an. II 3O. usque ad AIS

300쪽

aς. Alii, quibus certa . & indubitata dispensatio erat, datam eam existimarunt ab Ino

noc., quia hujus partes Hispani sequebantur , nec verisimile videbatur , Hispanos ab alio , cujus imperium recusabant , & non ab illo , quem legitimum Pont. venerabantur , dispensationem expostulavisse .go. Alii , quibus certa quoque suit, & indubitata dispensatio , eam ceu fuerunt ab AnacI. Concessam ; eo quod Hispanorum negotiorum in Urbe Procurator , cui res delata fuerat , Vel ipse contra communem Hispanorum sententiam Anacl. partes Sequeretur , mmem gerens Romanis ; vel Innoc. sine sede vagantem adire non posset , ne per litteras quidem , quum omne cum profugis commercium Roma pro

hiberet . Et quamvis nulla dispensandi potestate vere polleret Anacl. , ejus tamen dispensa tionem Orator Hispanus autumabat, ratam iri irmamque a vero Pont. Innoc. , prout ipsaelum rei natura & gravitas, tum Regia Personarum Dignitas exigehant . 3 i. Ob dubium igitur an Pseudo π Pont. , an Verus dispensaverit, negari Pontificia Rani miri dispensatio nequit , sed ad istam negandam , probari certo deberet, neutrum dis/pensavisse : quod sane communi omnium ad-Versaretur sententiae tam illorum , qui Anacteto , quam aliorum , qui Innocentio dispensationem adtribuebant; quum utrique circa dispensationem convenirent, tametsi circa Pontificem dissiderent. S 32. Inq

SEARCH

MENU NAVIGATION