장음표시 사용
281쪽
quod est contra conscientiam, eIIe peccatum. 48 I. Quamquam igitur vere sit lex , actio. nem secundum Se prohibens , nulla tamen est
lex , prohibens, ne illam ipsam actionem ponas . quum reflexe certo judicas posse licite poni: deest ergo , illo pacto operanti , lex prohibens, ne actio ponatur , qua ratione ponitur ; & quum lex actionem eam prohibens desit , nulla inest actioni illo pacto positae formalis a lege discrepantia; nullaque hujus discrepantiae, aut inhonestatis cognitio , sive conscientia inest illo pacto operanti , cujus amo , quum eidem vitio verti non possit, Iicita comprobatur .
482. Objiciunt qui grave damnum alteri insert. si eventurum probabili judicio cognovit , peccat , quamvis non eventurum, probabiliter , imo etiam probabilius existimaverit ergo peccat, qui actionem ponit existimans probabile esse Divin. Iegem illa violandam , tametsi probabiliter, aut probabilius
existimet non violandam. 483. Res p. permis. ant. , quod ut mox dicam , universaliter non est verum , nego conseq. Dis paritas est, quia damnum non a
judicio insertur , sed ab externa actione , neque interno ullo judicio , sed externae actionis . a qua in serretur, omissione vitatur. Unde qui
282쪽
probabiliter judicat, ex hac actione damnum
esse inserendum, licet probabilius existimet, inserendum non esse, actionem ponens, periculo inserendi damnum se exponit ; quum forte damnosa sit actio , & nullo reflexo judicio fieri possit, ut damnosa non sit, si damnosa est re vera. At vero aliquam actionem peccatum esse a judicio dependet , sive conscientia, & fieri potest, ut actio, secundum se mala , & prohibita , ratione inferni judicii sormale peccatum non sit , ut in mentiente ex conscientia invincibiliter erronea contingit. 48 . Quamobrem quum operans ex probabili, seu prudenti licitudinis opinione, reflexo certoque judicio existimet , se licite operari. nulli peccandi periculo se exponit, quum
ratione illius reflexi judicii certo licita fiat ipsi operatio , Sc quidem etiamsi directa licitudinis
opinio falsa esset : etenim quum operanti falsam eSse non constet , sed imo ob solidas, SI avesque rationes vera probabiliter videatur,
Prudenter ille ex incertitudine prohibitionis infert reflexo suo judicio actionis jicitudinem . eique judicio innixus, actionem licite ponit
juxta opinionem probabilem minus tu iam, sive caventem libertati. 48S. Juvat rem totam, ut in hono Iumi-De. collocetur ad praxim deducere, & exem plo confirmare . Adit agricola Viros Theologos , & inquit sunt mihi gravia rationum
283쪽
momenta , quae Suadent . me meum agrum tr. rigando , grave damnum proximo allaturum ;& sunt momenta validiora, quae contrarium suadent; certi tamen nil statui potest , neque a vobis postulo . aut spero , ut ea Super recerti aliquid statuatis, quippe eam dubitationem dirimere potius quam vestrum , meum esset , neque vestram Theologiam , sed agra riam meam artem spectat . Aliud , & longis. si me aliud quaero a vobis , scilicet liceatne mihi, an non liceat in illo contrariarum ratio,
num conflictu , mentisque perplexitate agrum irrigare Z486. Tutiorista faci lime se expediet, ac illico pronunciabit non licere , quippe ne damnum alteri irrigando inferatur, tutius , atque Securius est proprium agrum non irrigare . Probabiliorista licere dicet. quia audivit validiora esse momenta , quae suadent , nul lum damnum esse ex irrigatione timendum.
Alter , qui Probabilistam. dici, & haberi amat, prudentem vero Probabilistarum circum spe ctionem non curat , statim adfirmabit licere,& quidem quamvis non probabilius , sed vel
aeque, vel minus etiam probabile esset, damnum ex irrigatione non sequuturum . 487. Ego tamen , Si praesens adessem , cave credas, ad agricolam clamarem , Cave adsentiaris, praecipitanter omnes . ac imperitissime responderunt. Opus profecto erat, ut
284쪽
antequam rem deciderent abs te quaererent , num tui agri irrigatio adeo necessaria Sit, ulltibi ex ejus omissione grave aliquod damnum immineat, an secus λ Si enim nullum tibi ex irrigationis omissione damnum suboriturum times , non tibi licet sub probabili, atque prudenti alienae damnificationis timore agrum irria gare, tum ob rationem num. 483. datam , minime vero propter rationem Tutioristae , tum etiam, quia quamvis damnum alteri obventu
Tum certo non constet , certo constat lex, qua
prohibetur damnum alteri in serre absque gravi
causa, & gravis haec causa tunc non adest.
488. Si vero ex irrigationis omissione tibi grave damnum immineat , Iocus erit Antitutioristarum decisioni, qua irrigationem licitam adfirmarunt: quippe tunc, quum probabilis, aut probabilior T. T. sententia ferat, neminem ulla lege teneri ad vitandum alienum grave damnum cum gravi proprio damno; jam non
solum incertum erit alienum damnum , verum
etiam erit incerta illius damni prohibitio, seu illicitudo . 489. Quum ergo gravis, & justa causa in. ferendi alteri damnum non adest , probabile est damnum , sed prohibitio certa . neque locus est judicio reflexo, dictanti licitam irrigationem , quod profecto judicium damnum non impediret, si reapse damnosa irrigatio sutura esset. Quum adest autem gravis, & justa
285쪽
eausa , qualis est proprii gravis damni evitatio, non modo damnificatio est incerta, verum in certa est etiam irrigationis damnosae prohibitio , & judicism illud reflexum locum habet, quo judicio , etiamsi re ipsa damnosa esset irrigatio . ejus tamen illicitudo arceretur : quum licitum proculdubio sit , quidquid non esse prohibitum probabiliter, seu prudenter exi
49o. Rerpondi, licui existimo Probabili ristarum , Tutioristarumque quaestionibus :quantum attinet ad minus castates , ct ad comtentiosos non satis: qua utum autem ad pae ros. ct intelligenter. plui forte, quam fas est. S. August. in epist. ad Bonifac. Episc. 98. alias a 3. Ap.
286쪽
APPEN DIXSuper Ranimi ri II. Aragonum Regis X. Monachi, Sacerdotis, & Episcopi,
I. Gquis Doctorem non pertimescat fa- ι cile severissimum Z qui & in jure di- eundo , seu Regula morum constabilienda , severioris doctrinae Theologos sectatur ; & in factis dijudicandis, seu fide Historicis Scripto. ribus habenda , praeserre caeteris illos amat . ac jubet, quos autumat severioris critura Eruditos & vero nullus equidem dubito , quin utrobique , & in quaestione nempe juris, & in quaestione facti suus illum severitatis amor se- fellerit . a. De sacto ipso , ex historia deprompto , seu de matrimonio Regis Aragonum Ram iri , vel Rani miri jam supra pro re nata in Dissert. a num. 189. usque ad I96. disputavi; plurima tamen superaddere , totumque seorsim argumentum sub finem pro dignitate tractare , quum illic spoponderim , fidem libero meam ; & nova hac ratione demonstro , eum, qui in qu. facti severioris critices praetextu a vero , &aequo aberravit, in qu . quoque juris , doctrinae severioris ergo, cumulatius aberravisse. R a 3. Rein
287쪽
s. Rev. itaque P. Fr. Pet. Mar. Gaggani galom. II. Tract. de Actib. human. Diss. III.
Cap. III. edit. Uen. IIII., respondens ad Pro. habilistarum argumentum, ex Romanor. Pontis praxi, & auctoritate desumptum , in nota Σ. ad nu. Ios . scribit: uuae narrantur de On.
stantia , filia Rogerii Siciliae Regis, dispensata
a Caelestino III., ut nuberet Henrico VI. Imper. , quum prius eIIet Sanctimonialis , ut sup potititia habentur is Baronio ad an. M85. , Nat. Alex. Saec. XII. cap. II. art. XIII., ab aliis severioris eritises Eruditis . Idem Iudicium ferri poteri de similibus absolutionibus a votis solemηibus Religionir, quae dicuntur factae ab Alex. III. Nicolao Iustiniani , ne tam Illust. Familia extingueretur , is Bened. IX. Casi miro Regi Poloniae , ct Ramiro Regi Ara. goniae , qui omnes Monachi erant Ord. S.Bened.
4. Singula percensere non vacat; sed neEvero refert, quum ad rem . quam Probabili. stis negat Eruditiss. GaZZaniga , satis sit, Rom. Pontificem illiusmodi postulationibus vel semel indulsisse . Mitto igitur Sanctimonialem Eruditis, Italis Iustinianum. Casi miram Po- Ionis quamquam & de isto pauca dicam , qua rei nostrae maximopere proderunt ac praesertim de Rani miro verba faciam , cui Monacho , Sacerdoti, & Episcopo , Alphon si stat. sine prole defuncti, Regnum Aragonenses detuli se , publica monumenta testantur.
288쪽
t ε. Ac priaeum praepostere scribitur in nota quae dispensationes) dicunIu acta ab Alex. . III.
Nicolao, . . . st Bened. IX. Iimiro . . . ovEa ro , quum dispensationem a Bened. IX. Ea ni miro factam . nemo dixerit. Etenim , qui Scriptores, de Rani miri matrimonio agentes , Bened. IX. dispensationem meminerunt, nouillam certe allegaverunt, veluti Rani miro datam , vel ad Raui mirum directam ; namque probe noverant, Benedictum IX. triginta cit. citer annis. antequam Ranimirus nasceretur. e vivis excessisse: si quidem Obiit Bened. an
no Ios . , uti aronius M ait , & circa annum Io S s. ortus Rani mirus suit juxta Hieronym. de Blancas , qui in Aragonens. rerum Comment. resert, Ranimirum anno Christi II 3s. , jam quinquage uarium , duxisse ullo.
G. Dispensationem igitur Bened. IX. tam . tum modo Illi commemorarunt ; ut ducendi uxorem facultatem, Rani miro concessam , eXem plo confirmarent: quum enim Rom. Pontificis diploma pro Rani miro nulli bi reperiretur. opulerat illis Bened. dispensationem allegare, quRostenderent, illiusmodi gratiam non fuisse in Ecclesia inauditam , sed jam prius a Bened.IX. concessam Casimiro Poloniis Regi, Monacho .
289쪽
& Diacono Cluniacensi, uti testantur Longinus , & Cromerus θ), ac resertur in notis ad Histor. Nat. Alex. o . Quam brem , ut ad severioris critices amussim noster Theolo. gus loquere iur , dicere debuisset in nota: quae dieuntur facts is Bened. IX. Carimiro Regi Poloniae ast Aneleto II., vel unoe. II. Ra- nimiro Aragonum Regi . . Porro Nat. Alex. Longino , atque Cro mero consensit, neque idem de Casi miro , quod de Constantia judicium tulit , aut serendum
existimavit. Agens primum de Casi miro, sic cum Longino scribit: A actis, O pene de
speratis Poloniae rebuI , quum nullus prclto erat, qui Iabentem Rempublicam rustineret, Regni Ordistes legationem ad Sedem Apost. decrevere , ut Casimirum Principem , Regni legitimum haeredem , qui vitam Monasticam apud Cluntaeenses profertur fuerat, jomque , Diaconus erat Ordinatus , Professionis Monasticae vinculis solutum , Regem impetrarent. Eorum potis annuit Bened. IX., Casimirum is votis absolvit, eique ducendi uxorem fecit potertatem. Agens autem postea de Constantia ce) , dispensationem ei a
Coelestino III. concessam , ut Henrico V. Im- , Per. a) Longin. lib. 3. Hist. Polon. ad an. IO O. Q Cromer. de Orig. & reb. gest. Polon. lib. q.
o Idem saec. XII. cap. II. ar. XIII.
290쪽
per. nuberet, veluti falsam , & commentitiam cum Baronio refellit. 8. Quum igitur non unum , idemque suerit Nat. Alexandri de Constantia , ac de Casi miro judicium , sed Casi mirum Pontificis dispensatione . qua utpote Monachus , & Diaconus in .digebat , conjugium iniisse . nequaquam recta gelur: Constantiam vero nupsisse adfirmet si forsitan nupsit absque Pontificia dispensatione, qua minime indigebat, quum nunquam,& nusquam Sanctimonialis extitisset: Cur idem nihilominus, quod de Constantia, serendum de Casi miro judicium esse contendit Gazzani gacontra Nat. Alex. Z Numquid Nar. AI ex. rigidioris critices eruditus Constantiae suit, & Ca- si miro laxioris , ut ejus opinionem circa Constantiam sequi, debeamus, & circa Casi mirum abrenunciemus r9. Constantiae, Rogerii filiae, datam 1 Rom. Pont. nubendi focultatem fuisse ; omnes severioris, ac minus etiam severae critices eruditi negant. & negant jure, meritoque ob rationes . quas validissimas adfert Baronius a Datam Casi miro Poloniae Regi, negant quidem Gonet. , Thomassin. , Capisucc., & ejusmodi alii; adfirmant vero & Longinus, quem Nat, Alex. Scriptorem accuratum appellat, Baronius lincertitimum , α Cromerus locis su p. cit. I ad