Institutiones biblicae sive Dissertationes isagogicae in Sacram Scripturam Tironum usui accommodatae Iosephus Zama Mellinius

발행: 1833년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

CANONES SIVE BEGULAE PRO ALIQUIBUS SCRIPTURAE LIBRIS EXPLICANDIS .

Ilium esset omnium singulatim Sacra

Scripturae librorum Canones exarare, omnesque percensere . Si quis lioc desideret, adeat Cornelium a Lapide, aliosque doctissimos interpretes . qui singulis. quos interpretantur, libris. suos Canones apponunt . Nos praecipua deliba bimus, quae ad eos libros spectant, qui non minus necessarii sunt quam alii, ac majorem obscuritatem prae se ferre videntur. Sit ergo

cANONES PRO LIBRIS VETERIS TESTAMENTI.ART. I. Canones Pro Psalmis. Canon I. In Psamis non raro mutantur Personae siue quae sequuntur, sive de quibus sit sermo , sive ad quas sermo dirigitur. Sic Psalm. II. incipit loqui Propheta: Quare fremuerunt gentes etc. ; deinde loquuntur gentes frementes in Christum e Dirumpamus etc. I ru sus Propheta: Qui habitae etc. postea Christus rGO autem constitucus sum etc. I vers. IO. iterum loquitur Propheta cohortans ad amplecte uindam Christi disciplinam: Et nunc reges etc.

212쪽

Pariter Psalm. IV. Cum ἰnvocarem vox est vel Prophetae, vel Christi, vel Ecclesiae, loquentis nunc ad Deum, nunc ad gentes, nunc ad Eeclesiae membra . Personarum huiusmodi in Psatimis mutatio tribuitur ab aliquibus usui Η hraeorum, juxta quem Versus ejusdem Psalmia pluribus choris canebantur.

Canon II. David in Psalmis loquens plerumque gerit flatinam Christi et Ecclesiae. Ita Augustinus initio Enarrationis in Psalm. LIX. Deus rimulisti nos, ait: Daoid Rex unus homo fuit, sed non unum hominem figuravit, quando scilicet figuravit Ecclesiam ex multis constantem . distentam usque ad sines terrae. Quando autem unum hominem figuravit, illum figurauit, qui est mediator Dei et hominum , homo Iesus Christus. non III. Dum in Psalmis loquitur Christus ita Persve intelligendus est ut loquatur non lyse solus, sed et corPus ejus msesticum quod est Ecclesia . Saepissime hoc monet Au gustinus scribens in Psalmos. Sic Praefat. in Psalm. XL. Beatus qui intelligit su er egenum , ait : Commendamus autem saepius nec nos piget iterare quod vobis utile est retinere. Dominum nostrum Iesum Christum plerumque loqui ex se , idest ex Persona sua , quod est castut nostrum, Plerumque ex Persona comoris sui, quod sumus nos, et Ecclesia ejus r sed ita quasi ex unius hominis ore sonare Perba , ut intelligamus ca ut et comus in unitate integritatis consistere , nec separari ab invicem; et in Psalm. LVI. Miserere etc. quoniam in te

considit , paulo post initium ait: Quia ergo

totus Christus co ut est , et comus ejus et Pro pterea in omnibus Psalmis sic audiamus pocem

cuilis ut audiamus et vocem comoris. Noluit

213쪽

enim loqui separatἰm, quia noluit esse s aratus dicens: ecce ego vobiscum sum usque aia consummationem saeculi . Similia alibi repetit Augustinus . Canon IV. Aliquando Christus loquitur solum ex Persona cuilis, quod est inse, vel ex Persona SOIius cor oris sui, vel ex Persona utriusque, uel ex persona alicujus membri deco Ore . Aliquando enim inquit Augustinus Praef. in Psalna. LVIII. Eripe me de inimicis meis etc. invenis verba quae non congruunt caρiti , et nisi ea coaptaveris comori nutabit intellectus tuus . Rursus inuenis verba , quae non Gyta sunt cor ori, et Christus tamen loquitur. Ibi non tinaendum est ne emet quisque : cito enim pergit, ut capiti utet quod midet comori non conuenire. Et Praefat. in Psalm. CXL. Domine clamami ad te, exaudinae etc., D. 3. haec habet: Capitis est ρrUnium loqui etiam in persona membrorum . Ibsam nostram consuetudinem ad ertice. Primo quo modo loqui in membris nostris non Potest nisi caρut . Iam merum caput nostrum quomodo loquatur in persona omnium membrorum , a vertite . In angusto tibi pedem aliquis calcat , calcas me , dicit caput . Vulneravit tibi aliquis manum . uulnerasti me, dicit caput. ραι tuum nullus tetigit , sed loquitur unitas comρaginis cor oris tui. Omnium membrorum tuorum Personam illa, quae in culte est lingua suscePie ; ipsa pro omnibus verbis fungitur . Sic ergo audiamus Christiam loquentem. Exemplum sit Ρsalm. XXXlX. E ectans exispectavi Dominum etc. tu quo loquitur Christus ex persona solius capitis versibus 8. 9. tunc dixi ecce venio etc. r ex persona Solius Corporis vers. 13. eo rehenderunt me iniquitates

214쪽

2 a 3 meae etc.; eX persona utriusque ubi ait: Expectans expectavi Dominum et intendit mihi; ex persona alicujus membri e corpore Vers. 2.eduxit me de lacu miseriae etc. Similiter Psalm. CXL. Domine clamaui ad te , exaudi me etc. continet diversissima, quae cohaerere non POssu ut nisi in diversorum Persona. Canon V. In Psalmis non raro OPPOnitureorpori Christi cum bonis comus Diaboli cum malis, ac inter ea describuntur machinationes ,

hella, uictoriae. Sicuti enim inquit Augustinus in Psalm. CXXXIX. Eripe me Domina ab homine malo n. 7. honorum caρut Christus est , sic illorum malorum caput Dia holus . Quare de talibus hostibus intelligendae

sunt multae querelae Psalmorum I e X. gr. Psalm.

IlI. Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me , Psalm. VI. II. Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei , ei similia. Canon VI. Frequenter sit repetitio ejusdem sententiae sive iisdem , siMe diversis oembis. Hoc namque multum inservit ad commendationem divini eloquii, et ad movendos animi affectus, ad quod praecipue diriguntur Psalmi . Ex. gr. Psalm. Il. Qui habitat in caelis irridebit eos , et Dominus subsannabit eos. Si milia in aliis ejusdem Psalmi versiculis. Psalm.

Cl. Domine exaudi orationem meam : et clamor meus ad te veniat. Imo saepe saepius in

Psalmis alterum hemistichium explicat ac repe. tit primum . Canon VII. Ut Psalmi utiliter legantur varii assectus , quos in iis ProPheta exprimit, induendi sunt. David enim sparsim posuit in

Psalmis assectus nunc amoris, nunc admirationis, uunc laudis, nunc humiliationis, nunc Poe-

215쪽

nitentiae etc. Ne arida ergo sit Psalmorum reis citatio, assectus iidem induendi sunt. Et revera Psalmi non sunt historiae solummodo vel pro- Phetiae, sed simul sublimia ac poetica incitamenta ad omni modos assectus; qua de re praecipue legendus est S. I asilius Prooem. in Psal m. Canon VIII. Psalmorum imprecationes ita sunt e licandae, ut non contineant malos contra charitatem assectus. Vehementes quidem in Psalmis inveniuntur imprecationes, ac Prae sertim in Psalin. CVIll. Deus laudem meam ne tacueris. At divinitas Psalterii. mansuetudo ipsa Davidis vetat hujusmodi assectus in pravum detorquere sensum. Enimvero, ut arguit Calmet, tota Davidis vita clementiae et mansuetudinis exemplum et exercitium fuit. Eluxit

vero illius animi virtus dum his vitae Saulis injusti persecutoris pepercit, imo dum illum

reveritus semper est ac mortuum flevit. Deinde testatur ipse in Psalm. VII. 5. Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis r Persequatur inimicus animam meam , et comPrehendat et conculcet in terra Nitam meam et gloriam meam in Puloe- rem deducat. Innumera quoque sunt in Psalmis loca, in quibus exprimit David sensus cliaritatis in Deum et proximum. Triplicem autem assignat modum has eX-plicandi imprecationes D. Thomas a. a. quaest.25. art. 6. ad tertium his verbis: Uno modo

Per modum praenuntiationis non Per modumoVerationis, ut ex. gr. sit sensus convertantur Peccatores tu in sernum , id est Converte utur .

Alio modo per modum νerationis, ut tamen desiderium o tantis non referatur ad poenam hominum , sed ad justilliam Punientis sectan-

216쪽

2 5 dum illud Psalm. LVII. Laetabitur justus cum viderit vindictam, quia nec ipse Deus Puniens laetatur in perditione impiorum, ut dicitur P. I. , sed in sua justitia r quia justus Dominus et justitias dilexit Psalm. X. . Tertio

tit desiderium referatur ad remotionem cu*ae non ad ipsam poenam ut scilicet Peccata destruantur, et homines remaneant.

Calmet vero Argumento in Psalm. XXXIV. haec habet: istime igitur ita acriter aduersus inimicos inuehi ρotuit DaWid, uti hic legitur; ac mullis quidem de caussis. I. Vioido illorum conuersionis desiderio. Plecte illos, Deus, ut male agere, atque in te Peccare cessenI. II. Min hac vita suppliciis affecti, minoribus in altera crucientur. III. Ut eorum Poena imPios et illorum exemylo abutentes coerceat. IV. Ut molestia liberentur justi , qua ab in iis iniquissime Mexantur. V. Ut Dei gloria mindicetur, quam lmyii, Deum justorum Patronum esse negantes , violant. VI. Ne justi Peruerso

impiorum exe lo corrumpantur. His animadversionibus frequenter opus erit, ne Pro hetae verba, nimiam in hostes acrimoniam exhibentia, tanto Propheta indignissima videantur. Non abs re porro erit speciatim asserre exisplicationem quamdam Psalmi CVIII. , quam exhibet Xa v. Mattei, Salmi Tradviti; μι- mo CVIII. quamque Summa animi gratulatione resert acceptam CL. Mingarellio Ahati Bhenano . iuxta illam scilicet imprecationes . quae in hoc Psalmo leguntur, verba sunt hostium Davidis . et omnium deinde Dominis Christi proditorum, qui maledicta haec in eum conserunt. Enimvero, relatis maledictionibus , ait David: Hoc opus eorum, qui detrahunt mihi, juxta Hieron. haec retributio eorum :

217쪽

nempe contorquebuntur gladii in eos, atque sic ipsi punientur. Hoc sensu explicandus est Petrus , dum ita electione Apostoli loco Iudae , dixit implendam esse prophetiam, quae scripta est in libro Psalmorum : Fiat commoratio eo rum deserta, et non sit qui inhabitet etc. quatenus nempe paviendi erant inimici Christi iisdem gladiis, quibus ipsum jugulare conati sunt, ut David praedixerat. Interpretatio haec illud evincit, quod superius docuimus, in Psalmis non raro fieri mutationem personarum loqueutium . ART. II.

Canones pro libris Propheticis. Canon I. Speciali Dei consilio Prophetias

sunt obscurae. Hoc enim omisso, quod aliis quo que Scripturae libris commune est, voluisse Deum ut homines necessitatem agnoscerent et

luminis sive spiritus divini ad recte intelligetidas prophetias de quo a. Petr. l. 2 o. Hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturae pro 'ria intemretatione non sit. Non

enim voluntate humana allata est aliquando Prophetia, sed virilia sancto in irati locuti

sunt sancti Dei homines et judicii Ecclesiae tanquam interpretis insallibilis, hoc inquam

omisso, animadvertendum est Iudaeos si prophetas clare intellexisscnt, prophetus ipsos, BC Prophetias ob tristia et ingloria, quae illis in Poenam praedicebantur, fuisse perdituros. Incolumitati ergo prophetarum simul ac prophetiarum Servandae, obscuritas tribuenda est . quod

bene notant Chrysostomus in Psat. CXVII. num. 5. ; et Eusebius Praefat. lib. 6. Dem.

218쪽

EMang. Hieronymus in Nahum III. caussam

innuit aliam dicens prophetas esse aenigmatibus Plenos, ut non facile yateat sanctum canibus, et ma maritae porcis, et profanis sancta sanctorum. Prophetia autem obscura praecipue redditur ratione stili sublimioris et poetici, si equenti usu troporum, et chriae realis, qua scilicet significantur res Per facta, quod erat orientalibus Ω- miliarissimum, adeo ut opportune colligat a

Lapide initio Comm. in P Phetas, Hieroglyphica , et Sacra Sinnabola ex IV. Pro 'hetis.

Deinde prophetia obscura saepe est praedictione mysteriorum . quae per se tenebris obvol-Vuntur. Notandum vero prophetiae sicut alia Tum Scripturae partium . obscuritatem apud nos crevisse tum propter linguarum ignorationem , quibus illae exaratae sunt, tum propter distantiam temporum et usuum diversitatem, ad quae

fit frequens allusio, vid. Can. IV. atque exinde quod ignoramus circumstantias personarum et temporum, in quibus Prophetae scripserunt, ac historia de eventu, seu prophetiis adimpletis, Vel deest nobis vel manca est, uti de illis,

quae praedicta sunt Philistaeis, Moabitis , Aegyptiis, Aethiopibus etc. Sed si prophetarum dicta ita erant obscura,

. ut eorum se usus interdum esset vel ipsis ignotus, cui bono erunt illar Pro solutione nota 1.' non semper et omnibus fuisse obscura pro-

Phetarum oracula, uti ex. gr. Iudaeis, qui multa ex Prophetis credebant, aut saltem intellexerant de excidiis, quae passi sunt, et de Messia, idest ea , quae ipsorum multum intererant, Cum tamen eadem Gentiles passim laterent. a.' Nouuuum , sed tria usuisse prophetarum munera,

Scilicet docere, concionari, praedicare juxta alibi dictas 3.' Praecipuam prophetiae utilitatem in

219쪽

ejus verificatione consistere, quatenus tum ma nifestum redditur divinum testimonium. Hoc sensu Ioannes XIV. U. Christum de suo discessu et de reditu suo praeloquentem ita refert

discipulis suis dixisse e m nunc dixi vobis Priusquam si at , ut, cum factum fuerit, credatis rei I. Petr. I. II. μγhetae.... non Sibime-tmsis, vobis autem ministriabant ea , quae nuntiata sunt vobis. Hinc Prophetae ad futura tempora saepe Provocant Ierem. XXlII. cio;

dum enim rudes illae diagraphiae, quas pictores principio delineare solent, plura offerunt. ex quibus deinceps, persecta imagine, facile cognoscitur eam illa delineatione fuisse adumbratam; ita sere vaticinia aliqua minus clara exhibent de suturo eventu sat multa , e X quibus deinceps , accedente historia, cognoscatur, haec vaticinio fuisse praedicta. Canon lI. Prophetae etsi de eodem tem -

ore loquantur, non raro tamen in eodem contaeextu nunc adhibent futurum , nunc Praesens,

nunc Praeteritum. Nam quae prophetico spiritu Praenunciantur futura, in decreto Dei et pro . Phetarum mente ita certa sunt ut Praesentia , et praeterita; ex. gr. Is. IX. a. res sutura his verbis describitur per Praeteritum : Primo ten Ore niteolata e si ferra Zabulon ; Vers. 3. transitus sit ad futurum: laetabuntur coram te βιcut qui laetantur in messe s vers. 4. reditur

ad praeteritum: Iugum enim oneris ejus.... εω Perasti , vers. 6. Pammius enim naIus est no- his , . . . . ad futurum rursus: et vocabitiar nomen ejus Admirabilis, etc. Et tamen demper sit sermo de ortu Messiae futuro.

Canon III. Non omnia in prophetiae MPraedictiones sunt referenda, . cum aliqua De

220쪽

2 9rint semper a prophetis ad historiam sui tem oris et ργuli sui salutem directa. Nam ut Christus et Aposto Ii minando judicium et gehennam homines sui temporis volebant conVertere ad Deum ; ita prophetae sutura praedicen tes curam simul gerebant salutis populi sui temporis. Hinc est quod tria suerint munia prophetarum e praedicare , docere , mnesonari. Canon IV. Prophetae sub sensu litterali,

quo multa nareant, et Praedicunt circa nestemPorales, Saeste recondunt mysticum Sensum,

quo subjungunt ρ ρhetiam de Christo, Ecclesia, aliisque. Patres enim, et Scriptura ipsa in Novo Testamento sensum hunc mysticum agnoscunt. Ita ex multis, quae de Babyloniorum regno dicunt Prophetae, plura diabolo, et regno ejusdem aptantur. Pariter quae de Iacob. de David , de Salomone dicuntur, in multis rebus valent etiam de Christo. Imo aliqua interserunt Prophetae , quae non possunt illis convenire, de quibus litteraliter loquebantur, quaeque propheticum lantummodo sensum habent , quatenus praedicunt aliquid futurum. Ita de captivitate babylonica loquentes, aliqua addunt, quae solum aptari possunt captivitati ro. manae ; de adventu primo Christi loquentes, aliqua asserunt, quae soIum Convenire possunt secundo; de ejusdem regno militati te loquentes adjungunt ea. quae solum convenire Possunt triumphanti. Tunc ergo fit transitus de contextu litterati ad sensum propheticum. Canon V. Prophetae interdum sub uno sermonis contextu con iura tradiant inter . se di-SVariata , et de uno in aliud transeunt. Innumera sunt hujusmodi commixtionis exempla .

Saepe namque Prophetae de regno Davidis et Salomonis vaticiuautes, complura addunt, quae

SEARCH

MENU NAVIGATION