장음표시 사용
201쪽
tas; ex. gr. Psalm. LXXXVI. 5. Homo et homo natus est in eas id est multi homines ; CXXI. 4. Illuc enim ascenderunt tribus triabus Domini CXLIV. 4. Generatio , et generatio laudabit νera tua . Aliquando etiam nomeu repetitum diversitatem et discrepantiam significat; ex. gr. Psalm. Xl. 3.) Labia dolosa in corde et corde locuti sunt, id est corde duplici: Pro v. XX. 23. Abominatio est apud Deum Pondus et pondus: id est pondera leviora ad vendendum, et graviora ad emendum. 3.') ymyositionum, ac praesertim in carmine, ubi saepissime in postero hemistichio idem vel fere idem repetitur; ex. gr. Psalm. LXIX. a. Deus in adjutorium meum intende, Domine
ad adiuvanaum me festina ; CI. a.) Domine
exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat .
nominibus divinis, vel aliis caelestia ac sublimia iudicantibus; ex. gr. Psalm. XXXV. 6. Domine in caelo misericordia tua et veritas tuatisque ad nubes; et iterum vers. I. Iustitia tua sicut montes Dei .
computandis utuntur communiter numero ro- tuado, neglectis paucis, qui supersint aut desint. Ita dicuntur septuaginta seniores, Septua
ginta in te retes , septuaginta discmuli Domitii , neglectis uno vel duobus . Septuaginta filii Ierobaal dicuntur Iudic. IX. intersecti ab Abimelech. cum duo deessent nempe ipse Abimelech et Ioatham, qui evasit.
loquuntur quasi de aliis; ex. gr. Moyses Num. XII. 3. ait. Erat enim Morses Dir mitissimus super Omnes homines, qui morabantur in
202쪽
terra: Ioannes XlX. 23. ait de se ipso r Ex illa hora acemit eam disc ulus in sua. Nimirum, omissis aliis, Spiritus Sanctus loquebatur per Moysem de Moyse, de Ioanne per
6.9 Cum Hebraei nominibus propriis vel f entiliciis mysterium aliquod, vel rem particu-arem significent, interpretes Pro nomine hein braico utuntur ejusdem explicatione in lingua propria; ex. gr. Geu. XXVI. nomina hebraica puteorum Vertuntur Per Voces: calumnia ,
inimieitia, abundantia, quae illis respondent. ae illa explicant. .' Nominibus Samaria, 'hraim , IosePh, Israel , Iacob , ante captivitatem Babylonicam designantur decem tribus schismaticae, quarum sedes erat in Samaria, ita tribu Ephraim, a quo ac proinde a Iosepho utpote patre Ephraim genus suum ducebat Ieroboam caput schismatis. Erant autem istae tribus major pars Israelis, et Iacobi filiorum. S.' Cum Deus apparuisse dicitur, id de angelis Deum ipsum repraesentantibus intelligunt Hieronymus ia Galat. III. . Augustinus lib. 3. de Trinitat. c. uls. . aliique non pauci inter Patres. Euimvero qui Moysi dixit Exod. Ill. 6. Ego sum Deus. . . . Abraham, Bngelus erat teste etiam D. Stephano Act. VII. 3o. Et e letis annis quadraginta arearuie
illi Moysi Angelus in deserto montis Sinae in igne flammae rubi. Sic etiam qui legem dedit Moysi in Sina angelus dieitur a Paullo ad Galat. II. is. Ordinata lex Moysis Periangelos, eum tamen in Exod. XlX. 2 o. dicatur : Descenditque Dominus suρer montem Sinai. . . . et Mocavit Moysen etc.
203쪽
vis instrumenta. Ita vasa mortis, omnia sunt, quibus mors insertur; masa belli , arma ac instrumenta bellica ; vasa psalmi et cantici , inostrumenta musica . Simili phrasi ad multas alias relationes significandas extendunt nomen filii sex. gr. filia Pharetrae , sagitta; filia maris , insula; filii olei, campi pingues; filii mortis, qui digni sunt morte. Sic multi explicant illud de Saul I. Reg. XIII. I. Filitis unius
ianui , pro Primo regni anno .io.' Calix et funiculus non raro indicant haereditatem, quia haeredes in divisione metieis
hantur agros laniculis, et sortes mittebant in calicem . Calix denotat etiam bonuin aut ma Ium cuique a Deo decretum, sumpta metaphora n veteribus conviviis , in quibus architriclinus calicem et vini portionem cuique assignabat. O.' Non amplius, non ultra, aeternum, generalio generationis, saeculum, non Sempervcram denotant perpetuitatem, seὸ longam clarationem, cujus sinis vitam excedat hominis vi-
Ventis; ex. gr. Isai. XXllΙ. ια. Non adjicies tiltra ni glorieris ; Ezech. XXVI. a 4.) Nec aedificaberis ultra , cum tamen Tyrus, de qua
Bmbo loquuntur post longum tempus reaedificata sit. Sic etiam a. Paral. XV. 2. Levitae dicuntur electi ad portandam arcam et ad ministrandum in aeternum et Illicitum est ut a quocumque Porteἱur arca Dei nisi a Levitis , quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi in aeternum. Aliquando etiam dictiones illae rem solum exaggerant ,eX. gr. lon. IV. 9. Irascor ego usque ad mortem , idest nullo modo Patiar etc. Notant porro interpretes tunc veram exprimi in Scripturis perpetuitatem quando nomini
aeternum hebr. GV holam aliquid addi.
204쪽
2o3tur: ex. gr. cum dicitur: in aeternum et u ἱ-tra , aut aliud simile . Origenes m nil. VII. in Exod. num. 33. in illud: Domine qui regnas in saeculum, et in saeculum, et adhuc. ait: Quoties in saeculum dicitur, longitudo quidem ten oris, sed esse finis aliquis indicatur ; et si in aliud saeculum dicatur, aliquis sine dubio longior quidem, tamen Poni tur sinis; et quoties saecula saecruorum nominantur, fortasse licet ignotus nobis, tamen αDeo statutus aliquis terminus indicatur. Quoavero addit in hoc loco , et adhuc , nullum Sensum termini alicujus , aut sinis reliquit. Quodcumque enim illud cogitaveris, in quo sinem Putes Posse consistene , semper tibi dicit sermo Proρheticus , Et adhue, Nelut si loquatur ad te , et dicat : putas in saeculum saeculi Dominum regnaturum Ed adhuc a putas in saecula saeculorum 8 et adhuc . Et quomodocumque dixeris illud de regni ejus Matiis, sem per tibi dicit Propheta. Et adhuc. Praeterea notanda erit ad hoc diligenter rei, de qua agitur, natura, in primis vero Ecclesiae, et SS.
12.' Nonnunquam symbolis et aenigmatibus res exprimuntur, ex. gr. Ieremias per iram co-liambae , et gladium columbae significat iram et gladium Chaldaeorum, in quorum vexillis erat columba argentea pennis inauratis ; Daniel Per statuam et per bestias denotat quatuor Mo
iὶ De hoe obiter adnotandum eum Piuelle stitoria del
ci Io)ante alphabeti inventionem homines consuevissc res exprimere signis, quae obieela ipsa fere depingerent. Ille porro usus retentus est charaeteribus quoque inventis in rebus sive
sacri , sire Publicae inattuetionis, ex quo idem Pluche idο-
205쪽
13.' Non raro per synecdochen pars sumitur pro toto , vel contra. Ita anima , Sanguis , caput. pro toto homine; PsaIm. LXV. au. Imposuisti homines super capita nostra , id est suρer nos. Eodem modo genus pro specie sumitur , ut temPus pro anno; ex. gr. Dan. Vll. α 5. Tempus et ten Ora et dimidium temporis, ad denotandos tres annos cum dimidior vel Contra species Pro genere; ex. gr. Psalm. CXI. Iustitia aut Misericordia Pro quacumque virtute; Isai. l. 15. Manus enim uestrae saninguine Plenae sunt, ubi sanguis id est homicidium ponitur pro quovis Peccato : vel materia accipitur pro re ex ea materia consecta, ex. gr. Iudere in omnibus lignis labrenetis pro Iudere omnibus instrumentis musicis; Daωid autem et omnis Israel ludebant coniam Domino .in Omni
bus lignis fabrefactis a. Reg. VI. 5. .
a 4.ψ Per metonymiam essectus ponitur pro caussa , subiectum Pro accidente, continens pro re contenta vel vicissim : ita Templum pro sacerdotibus , Samaria pro Samaritanis etc. ; ut
2. Corinth. V. ai. Eum qui non novenae Peccatum Pro nobis Peccatum fecit , id est hostiam pro peccato; ad IIebr. XIII. io. m- hemus altare , de quo edere id est de contenatis in aliari non habent Potestatem qui tabem naculo deserviunt. Per eamdem figuram potentia saepe vel actus Pro objecto accipitur ejus. dem potentiae vel actus; ita in prophetis praecipue et isto sumitur Pro re visa , auditus pro re audita, ves Pro re Nerata e sic Gen.
lolatriae originem repetit. Nolandum quoque ex signis sive sumbolis ortum habuisse scripturam hieroglyphicam apud Egy
206쪽
nomen ad individuum significandum usurpatur . Ita Fluuius vel Flumen praefixo articulo demonstrativo in textu hebr. et vers. graec. indicat Euphratem ; atque Filius hominis Christum.
interdum designatur per ejus oppoSitum: ex. gr. De ut. XXll. 9. Non seres 1 ineam tuam alieno semine, ne et sementis quam sevisti, et quae nascunciar ex vinea , pariter sanctiscentur, id est juxta multos polluantur: Iob. I, 5. Ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo , id est maledixerint . Figuram hanc profani etiam agnoscunt, ac Vocant contralocutionena , exemplum suppeditant graeci in voce Eumenides ευμενίδες, quo nomine quamvis quid placidum significetur, indicant surias . Latini etiam Parcas, uti quidam putant, eas Voeant, quae non Parcunt ; bellum quod pulchrum non est . Nos quoque vernaculo sermone dicimus benedetto quel tales contrarium sensum animo
i .' Ironia invenitur in sacris libris I ex. gr. Gen. Ili. 22. Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est , sciens bonum et malum ; et
in Deut. XXXIII. 38. dicitur de salsis Diis:
Surgant et o itulentur uobis, et in necessitate Mos prolegant.18 9 Per hyperbolem multa eXaggerantur; e X. gr. frumentum coaequatur arenae maris; Tantaque fuit abundantia tritici , ut arenae maris coaequaretur , Gen. XLl. 49. et argentum aequiparatur lapidibus 3. Beg. X. 27. Fecit que Salomon ut tanta esset abundantἰia iam genti in Ierusalem quanta et lapidum . Ad lar
207쪽
uo 6 perhoIem quoque reVoeandae sunt hae, similesque phrases : non est factum taIe unquam ; non fuit nec erit simile . Nam ut ait Calmet in
4. Reg. XVIII. 5. γ : Si quis hasce loquendi
Phrases. quae crebrae Sunt in Scriptura , ad litterae tenorem urgere MoIuerit . ille quidem non satis consentanea admittere conuincatur necesse est, ac sacris libris tribuantur, quae a mente sacrorum scriPtorum alienissima sunt.
Easdem , quas Ezechiae, laudes Iosiae Dindiacat Scriptura; alibi uero in Usam eamdem classem refert Davidem, Ezechiam et Iosiam quasi in tribus illis Par esset oirtutis gradus. Quare sensus erit solummodo de re maxima in iis locis agi. 9.'Per hypallagen unum interdum subjicitur pro alio; ex. gr. Iud. VII l. juxta textum hebraicum legitur: Gωitatem miserunt in ignem, idest miserunt ignem in ciωitatem.
Io.' Praeter varias metaphoras sparsim indicatas superius , sequentes nota .
i' Apud Isaiam barbarae et serae naiationes dicuntur lupi, sementes, dracones, leones etc. alias homines virtute praediti veΙ vitiosi comparantur deserto arido , camyis , arbo ribus , vineis , montibus , suminibus , urbi
a.' Quidquid laedit aut affert caedem vocatur sagitta , igni3, turas , temPestas, grando , Procella . 3.' Quod in Dumento oleo ac vino optimum est, dicitur adeps frumenti, medulla olei. vinique; ex. gr. Num. XVIIl. ra. omnem
medullam olei et uini ac frumenti , quidquia offerunt primitiarum Domino, tibi dedi r Psalm. CXLVII. 3. Et adipe frumenti satiat te.
208쪽
rice est robur, quia cornuta animalia robur suum in cornibus habent: ita Psalm. LXXlV. i. Cornua Peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi. Pari ratione Voce comta aliquando regnum indicatur . 5. Onus praesertim apud Prophetas indieat praedicationem afflictionis et punitionis ;ut Isaias ubi ait: onus Ae Pli, onus Moab . 6.' Suscitare gladium , Merbum , arcum , juramentum , Pactum , est facere ne otiosa sint pacta, Promissa, minae, etc. e X. gr. 4. Reg. XXlll. 3. de Iosia, reperto legis volumine: foedus Percussit, ut o suscitarent verba foederis hujus, quae sermia erant in libro illo; id est pacta omnia foederis complerent. 2 ι.ο Plerumque ab una metaphora fit transitus ad aliam immediate; ex. gr. Isai. XXVII. 1. Diabolus prius dicitur Iri, Leωiathan vulgo balena mox Mectis. Oseae II. Synagoga
quae prius dicitur mi lier, mox νinea Vocatur. 22.' Α metaphora, aliaque figura fit ali-ruando transitus ad rem siguratam I eX. gr. a ore ad Christum; vide isai. XI. 23.' Quandoque rei tribuitur nomen figurae ipsius , uti Messias appellatur David Erech. XXXIV. 23. oseae III. 5.); vel nomina parentum tribuuntur filiis, ut IIebraei dicuntur Israel, ac Idumaei Esau; vel alicui nomen alterius tribuitur, eum quo ille habeat similitia iadinem, uti Israelitae impii vocantur Chananaei, semen Chanaan , Amorrhaei, Sodomitae , Gomorrhaei . Ita Deus, ut Hebraei similes Sodo-milis et Gomorrhaeis depingantur, ait: De minea Sodomorum uinea eorum , et de suburbanis Gomorrhae Deut. XXXll. 32. . 24.' Per heudiadin unum in duo dividitur,
209쪽
IOB uti Virgilius etiam Aeneid. I. dixerat: aurum fraenosque momordit , id est fraenos auia Teos; eX. gr. Gen. I. a 4. Sint Sol et Luna in signa et temPona, et dies et Gnnos ,
id est in signa temporum, dierum et annorum r III. 16. Muttiρlicabo aerumnas tuas, et conceytus tuos, idest multiplicabo aerumnas conis
25.' Nonnumquam per et lypsim tacent Hebraei particulam comparationis vel similitudinis ; ex. gr. Prov. XV l. ) Favus mellis , con osita verba : dulcedo animae , sanitas
26. Interdum etiam Hebraei loquuntur per ollypsin verbi substantivi sum, es , est, uti et Latini; ex. gr. Psalm. IV. 3. Filii hominum usquequo gravi corde P idest estis vel eritis gravi corde. E duobus supra allatis idiotismis, exsurgit explicatio nunnullorum dissicilium locorum . David in Psalmo LXVII. in quo loquitur de inimicis suis, et prophetice de Christi, ejusque Ecclesiae hostibus vers. i 4.) ait: Si dormiatis inter medios cleros , yennae columbae deam gentatae , et Posteriora dorsi ejus in pallores auri, id est si versemini in cleris, seu in maximis periculis , in quibus sortes de vita bonisque mittantur . eritis sicut pennae columbae deargentatae, sive eruemini vegetes ac gloriosi sicut columba, cujus pennae luceates ut urgenis tum , et cujus cauda splendens est ut pallensaurum; et vers. 31. Incrva feras arundinis , congregatio taurorum in vaccis Poρulorum , ut excludant eos, qui probati sunt argento , id est increpa ac perde tyrannos vel populos idololatras, qui furunt devastant subis ditos honos, Probatos ut probatur argentum 3
210쪽
quemadmodum furunt ae devastant serae inter carinas arundineti, vel sicut inuri in grege vac
tur: P b aquilone aurum menit , et ad Deum formidolosa laudatio, idest uti optimum aurum a partibus septentrionalibus illuc provenie-hat solum . ita non laus quaelibet aeque est accepta Deo, sed optima ea est, quae a corde repleto sancto timore provenit. 2 .' Aliquando siletur ipsum comparationis membrum; ex. gr. in a. Reg. XXIII. 4Qsic loquitur David : Sicut lux aurorae, Oriente εOle , mane absque nubibus rutilat , et sicut pluviis germinat herba de terra; tacetur lite membrum comparationis, idest, talis suit regni mei et selicitatis domus meae sulgor. 28.' Per hysterologiam perturbatur historiae ordo, et primo describitur quod posterius est; e X. gr. in Num. XI. 3.) describitur plaga ignis antequam narretur murmur, ob quod inflicta suit. In prophetis, ac Ieremia praeSertim id frequenter occurrit. Si quis porro miretur in Scriptura Sacra hos dicendi modos inveniri, qui irregulares videntur ac duri , meminerit in aliis quoque libris, qui vetustioribus linguis sunt exarati , hujusmodi locutionum exempla non deesse; adeat insuper primam nostrarum Institutionum paratem, ubi de Scr iuriae stilo agitur; adeat quoque interpretes, ac praesertim Lorinum in Psalmos, et Pine dam in Iob. Plura etiam invenies apud Xavcrium Matthei. qui dissertationibus praeli minaribus in Psalmos multa ac varia comis parat Scripturae loca cum locis Pindari, Homeri , aliorumque . nec non apud Miuga relli in Pindarum, et Can. Firmum Langoni , de su