Aemilius seu de tuenda valetundine

발행: 1820년

분량: 73페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

caussa, quamobrem qui sancto musarum ardore inflammati noctes inter doctas chartas exigunt os octi languescant. Quae cum ita sint, luce quanto se quentius licet persi uere , ut corporis firmitatem tuearis. Notin ulla interim mouenda. Numquam e tenebroso cubiculo derepente in Coruscantem lucem decet prodire. Si in vividiori luce versari debueris , viridibus, aut caeruleis, quae Hunc pracferri solent, vitris oculi defensandi. Quod maxime necussarium, si ophthalmia laboraveris. Aulaca viridia, vel caerulea Caeteris praeferenda , quum hisce coloribus, quos natura tam large dissundit, oculus quam- maxime delectari videatur. Ideo Romani

senatus aedes in Summo Colle sitas voluere, ut Patres patriae de Republica consultantes sapientissima consilia a luce capesserent. Neque reticendum , in communi laetitia semper fuisse usitatum noctem funalibus vincere, et per amoenam caeli

serenitatem nos esse multo alacriores.

Certamen est inter philosophos, num sydera practer lucem, quam Iute dissundunt, aliquam aliam in mortales pote-

22쪽

I8sta tem exerceant. Qua quidem in re alii in alias sententias distrahuntur. Sunt enim qui astrorum in hominem imperium ultra ias exagg rantes a SSerere uoudubitarunt, varias animorum proclivitates, ingenia varia a planeta , qui nascentes eAccPit, Potentia promanare. Plura immo Contendunt: namque privatas civium fortunas, imperiorumque sata ab astris

regi aiunt, et vi ineluctabili guberuari. Alii vero haud percipientes, qui fieri possit, ut ulla societas inter sydera immenso intervallo semota, nostrumque orbem intercedat , quod priores tamquam ratia in habent . Palam negant, ac veluti anilem fabellam traducunt. Alii denique nec Superstitiosi, nec increduli, non praePropere aliquid negantes, propterea quod facilis explicatio nequaquam obversatur, Veritatem Pluris, quam gloriolam , aestimantes, Sy

derum in humana corpora influxum Concedunt, tametsi intra aequos limites coer- Cendum esse fateantur. Profecto neminem

fugit, aerem Variam temperiei, siccitatis , humiditatis , electricitatis conditionem pro vario lunae , solisque Positu Prae-

23쪽

Potestatem esSe maximam ne i pQuae tamen de astrorum in animos influxu tradita su re, tuam, Aemili mi,

securitatem ne turbent. Plerumque aliae morbosae causae accedere debent, ut Sanitas laedatur. Quod vero spectat ad Varias aeris conditiones , quae a lunae, Solisque potentia adducuntur, ea tenenda, quae Superius de atmosphaera praeCepimus. De circumfusis iam satis : pergamus modo ad ea, quae corpori applicantur. Quo spectant vestes , cosmetica , balnea, et

ulla, quae ad servandam corporis mUuditiem usurpantur. Festivum profecto est animo reputare, quam multae , quam Variae, quam ab Surdae vestium formae Per varia tempora Viguerint. Neque necesse est varia simul saecula Comparare : Saepius e uim intra annum Complures Vicissitudines celerrime Se se excipiunt. Austerus philosophus instabilem mortalium animum obiurgat, vel ridens insectatur. Quum autem uullum par malo remedium in promptu subeat, danda saltem est opera, ut DOXAS

24쪽

amoveamus , quae ex improvido vestium usu prodire queuiit. IamVero in vestibus considerare oportet materiem , colorem , formam, quantitatem, munditiem. Indusia latica , aut serica caloriciam

cohibent; idcirco servant Calorem. Idem de pellibus dicas, ac de vestibus ex pilis contextis. Accedit, quod huiusmodi sui, stantiae idioclectricae sint, adeoque clectricitatem ciere valeant, praesertim Sicuti applicentur. Ex adverso indusia Cannabina , litica, cX gossypio caloricum deserunt. At priora id habent incommodi , quod humiditat cin absorbeant ,

perspiratione culanea imbuaritur, quam

aegre dimittunt , ac denique principia

contagiosa tenaCiter Coerceant.

Plurimum autem interest vestium Color in attendere. Nigrae caloricum facile absorbent, sacile transmittunt. Quae minus obscuro Colore tinguntur, eo magis caloricum reflectunt, et cohibent. Vestes arctiores gravissima asserunt detrimenta: sanguinis circuitionem impediunt, ac turbant, motuum libertatem adimunt, ac demum membra diStorquens.

25쪽

Maxime autem uocent collare lis acula DCrones, ocreae, Calcei, ubi arctioi afuerint. Quantitas ea osse debet, quae corpus ab aeviori frigore tueatur, non tamen obruat. Laudandum immo est a pueritia Corpus seri sim frigore, omnibusque tempestatum iniuriis indurare. Maxima demum ratio munditiei vcstium habenda. Perspiratio eas permeat, et oleoso quodam humore imbuit. Quo circa si identidem non mutentur quae cuti applicantur, exhalatio Perturbatur, et foetidae emanationes ex vitiato Perspirabili erumpunt. De vestibus haec habe. Lancas cuti non applica , nisi cum rheumaticis asse sectionibus sis obnoxius. Dex hyemem

laneae conveniunt: per aestatem lineae: Vere, et autumno nunc hae, nunc illae, prout varia est atmosphaerio tem peries. Cavendum autem, ne adventa late Vere, OCius Vestes leviores induantur.

Quum enim haec anni tempestas crebris vicibus subsit, metus est, ne rheumatismi, catarrhi, vel alluc inflammatoriae assectiones oriantur. Vestes obscuriori colore

26쪽

donatae liyeme; ad albidum vergentes

aestate opportuniores habentur. Vestium quantitas temperiei atmosphaericae accommodanda. Caeterum ea tenenda, qtia superius de indusiorum materie praeCepimus. Quod ad sormam attinet, non

equidem Posco, ut a Con Suetudine omnitio deflectas. In iis enim, quae neque Vu-

Ictudini, neque moribus officiunt, alieno Potius, quam nostro orbitrio indulgendum. At vero si mos iusserit quae nocitura videantur, prudentis est aspernari.

Quocirca improbandae sunt Vestes, quae utpote arctiores motuum libertatem impediunt. Munditiem diligcntissime serva. Quae cuti adhaerent frequenter milia. Illud domum attende, ut, si te sorte imber oppresserit, quantocius humidas vestes deponas, Siccasque induas. Praestandi, et illiciendi cupido cosmetica excogitavit. Persarum reges, a C Pro ceres faciem variis Coloribus pingebant, quo maiorem Vulgi admirationem sibi conciliarent. Quo tempore Romani vir tulis maiorum immemores inhonesto otiora timescebant. Omnem OPeram dabant, ut

27쪽

233 iovis in dies inventis illecebris enerva is corpora ad libidinem provocarent. Se quior autem sexus, et ii, qui plus feminae, quam Viri, omne ingenium in cura corpOIis collocant, omni aevo cosmetiCO-rum artem enixis studiis promoverunt.

Talia, Aemili mi , te nimiopere dedecent. Sed et infelices libidinis servi vehementer ereant. Etenim cosmetica, quae oxydis metallicis, uti plumbeis, mercia xialibus, bisnauticis, et alumine Conflantur, fugitivas florentis aetatis veneres deturpant, et gravissimis cutis assectionibus Occasionein praebent. Te autem decci Puris aquis corpus mundare. Si quod tamen addere cupias, emulsivae substantiae opportunae censentur. Sic tuae iuventutis lepos maius a virtute decus habebit. Ad tuendam valetudinem, roburque conciliandum balnea maXimopere conserunt. Balneorum usus antiquissimus. Aegyptii , Persae, Graeci cum ad instaurandas vires , tum ad multiplices morbos debellandos balneis frequenter utebantur. Romani publica balnea magnificentia ipsis vere digna instituerant.

28쪽

Iamvero balnea variam denomina io Mem liabuere, Prout Vel totum Corpus, praeter cupiat, vel aliqua tan summodo corporis pars balneo mersatur. Si Primum, univcrsale Vocatur: si Vero alterum, Partiale. Posterius in varias species tribuitur , si Out Variae Portes in aquam merguntur. Bainciam manuum, manulti 'iu N;

Pedum, pediluvium; medii corporis inferioris, scini cupium dicitur. Si aqua guttatim assundatur, stillicidium, vel om-brochationem vocant. Maxime vero balneorum tempori es attendenda. Balnea percalida ultra vigesimum quartum ther nometri Rhea unauriani gradum C 'cliuia

lur: calida inter Vigesimum, et vigesimum quartum Consistunt : subfrigida inter duodecimum, et Vigesimum: si igida donique infra duodecimum.

Multae sunt controversiae circa balneorum Variam tempori in exhibentium osseclum. Nostrum non fuerit omnia argumenta singillatim cXpendere, quae sunt ab Auctoribus agitata. Nos in eo dumtaxat consistemus, Ut ex essectibus obviis proba biliora decernamus. A balueo tepido eXOP-

29쪽

diamur. Ab eo cutis mollescit: Pulsus retardatur: si quando celeratur, id inter initia animadvertitur, quod quidem subitae aquae in cutem actioni tribuitur; respiratio et ipsa rarior evadit: copiosae eXCer nuntur urinae : Ianguor. non ille tamen moleStus, collus Occupat. Quae quidem Omnia relaxantem tepentium balneorum facultatem eVin Cunt. Similia a balneis vaporum Contingian L. Coiforis habitus Iaxatur, moxque Sudor erumpit.

A calidiori balneo vitae vires primum augentur: at Paullo post prae validiore stimulo perturbationes nascuntur. Rubet Cutis, praecipue facies: arteriae carotides, notemporales crebrius micant: anxietas ori tur : Vertigines sequuntur: sestinat pulsus: copiosus Sudor prolectatur. Multo autem obscurior est actio frigidorum balneorum. Alii roborare autumant:

alii vero debilitare. Priores animadvertulit, Spartiates olim frigidis uti balneis consuevisse : Augustum hepatis Obstructione laborantem ab Antonio Musa frigidorum ope balneorum fuisse sanatum : morboS a

30쪽

nobilitate productos iisdem saepenumeros auste curari. Talia tamen ea non sunt, quae nos ab aliorum opiniolae avertant.

Etenim si igus. uti superius innuimus, est. stimuli desectus: stimuli vero desectus ΓΟ-borare non potest. Neque tamen negamus, frigidae aquae actionem, quae tamen diu-iurnior non fuerit , posse stimuli vices Praestare, propterea quod systema nerveram subito, ac valide movcl. Pudor, motus, terror non semel in morbis a debilitato manantibus utilitat in ali utere . Di Casne, ΓΟ-borare 'Non ita. Systema nervolam tantum

movent, et, ut ita dicam, excutiunt: at offectus sugacissimus est, nisi alia accedant , quae roboranti donetitur sucultate. Nobis Europaeis per intemeratam Valetudinem magis conveniunt tepida bal D a. Si quis autem a pia critia subitis tem veri et balneorum mutationibus se objectet, non improbamus: sic enim sensim corpus induratur. Non statim a pastu susciPore balneum decet: non diuturniorem in eo moram duo re : Di ilius halueum est, si corpus Per aquam dimoveatur, simulque cutis lenitor confricetur. Quamobrem natatio

maxime utilis : de qua inserius.

SEARCH

MENU NAVIGATION