Aemilius seu de tuenda valetundine

발행: 1820년

분량: 73페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Nos, qui litica, et cannabina cuti applicamus, non adeo balneis, uti veteres, egemus. Vtile tamen fuerit identidem universalia balnea suscipere: frequentius autem partialia: maxime pediluvia : pedes enim facilius sordescunt. Singulis Mero diebus simulatquc e lecto Surrexeris, suanus, et faciem ablues aqua frigida: per hyemem acriorem vix tepida : laudabilius ages, si et frigida utaris, modo tamen a

teneris adsueVeris. Iuvat quoque bis , terve tu mense calida aqua caput ab unguine, quo obducitur, abstergere : praesertim si caput unguentis Colas. Iain ad ea progredimur, quae ad rectum alimentorum usum attinent. Ac protinus animadvertimus, in alimentis considerari oportere Naturam, qua utitatem, Praeparationem, ac sumendi tempus. Quod ad naturam, in animalia, et vegetabilia distinguimus. Quaesitum est, utrum homo suapte natura sit phytivorus, an sal CO-phagus. otiosa proseCto disputatio. Nemo, nisi sententiarum novitate aliquid gloriolae assectet, crediderit, naturam ciborum

animalium usum vetuisse.

32쪽

Altera vero controversia solet agitari, utrum scilicet victus vegetabilis sit animali Praeserendus, an contra. Quae quidem dirimi nequit: etenim variis singulorum adiunctis cibum iuvat accommodare. Plerumque cor stituere licet: i v alimenta vegetabilia iis osse oppor Luna , qui valido sunt ventriculo, ac duris laboribus corpus exercent: eX adverso victum animalem iis soro necessarium , qui negre CODCΟquunt, et ad senium Vergunt: u. se cibos vegetabi-Ies csse laudabiles per vernalem anni tempestatom: 3 9 utile plerumque fore alimenta animalia, et vegetabilia simul Comini Scero, aut, Si ma Vis, ulternare. Hygien es scriptores singula alimCnlorum genera Percensent, ac de omnibus quaedam tradunt praecepta. Equidem paucis ea complector, quae tibi scitu D cessaria existimo. Frumcntaceorum usus longe latissimus. Panis triticeus salubrem cibum suppeditat. Oportet vero, ut triticum, quo Panis conficitur, sit maturum, Siccum, a Cniundum : farina Probe fermentescat: demumque Panis i Dcte coquatur. optimus est

panis , qui ex flore sarinae componitur.

33쪽

Furiura ceus minus sapit, malignius nutrit Vtilis tamen est, ubi alvus segnescat. Ρanis parum Coctus Stomachum gravat : mitius Coctus durior evadit, minus alit, alvum adstringit: recentior, et calidus sitim, et flatus inducit: nimium vetustus, ingratus sit, et mucidus: biduanus, vel triduanus commendatur.

Nihil dicam de pane seca lino, hordeaceo, milia Ceo, aut cX Zea-mays, quo apud nos ii tantum utuntur, quibus res domi angustissima est. DiCam vero de iis, quae Proceres pani addere solent, ut palatum iam vulgaribus saporibus dissicile novis solentur lenociniis. Bellaria habenda sunt tamquam Veneria: iucunda illa quidem, at

non ideo minus insensa. Verum severior fortasse sententia est: coercebo igitur: ab eorum ab usu prudenter CaVe. Moderatus Iabor cibi appetitum excitet: non irrita metita insidiosa manu Paratu. oryza, Zea- mays, solanum tuberosum cum grate sapiunt, tum egregie nutriunt.

Non freque titius leguminibus utendum, praesertim si debili ventriculo fueris: magnam enim aerisormis fluidi copiam in iu- testinis e olyuut. B I

34쪽

3Oolora iucundo sapore donantur. Eorum autem actio Varia. Spinacca olei acea, atriplex hortensis, beta tum cicta , tum vulgaris alvum cmolliunt. Variae brassicae Apecies alVum, et urinam incitant. Folia lepidii salivi, et sysymbrii nasturtii adstringunt. Oxalis ac tosella, rumex acetoSa , lactuca saliva, CiChorium cndi via rosi i-serant. Apium graveolens, et PetroSelinum, asparagi ossiciualis , et humuli lupuli tu riones nutriunt, lenitor Stimia lant, Urinasque proliciunt. Fructus, quos edunt

cucumer sari iam . solanum melon aena. Otcucurbita preo facile concoquuntur, alvum laxant, lotia cient. Radices raphatii sativi, raphani armoraceae, brassiCae rapae , betae Vulgoris , datici carotae idem

Praestant. Fructuum usus frequentissimus est: ac

mensa perinde manca videtur , si nulli praesto sint fructus. Tales Porro distingui solent in acidos , acidos dulces , aque sdulces, austeros, et oleo Sos. Qui aestate ad maturitatem perducuntur, nec diu Servari quCunt, VOCantur temporarii, graecis horaei. Fructus ae idi refrigerant. Huc atti-

35쪽

3IDent fructus citri medicae , mali limonii, pruna cerusi acidi, baccae herberis Vulgaris, ribesii albi, ac rubri. Fructus acidi dulces nutriunt, refrigerant, laXant. Talibus accensentur fructus citri aurantii dulcis, pyri mali, pyxi communis , pruni domesticae, cerasi dulcis, baccae rubiidae i. drupae pruni armeniacae, amygdali

persicae, fragariae Vescae. Fructus aquei dulces magis refrigerant, ac laxant. HuC spectant fructus cucumeris melonis, CH curbitae citrulli, ficus caricae. Austeri adstringenti donantur sacultate. Eiusmodi sunt, qhinos edunt Punica granatum , pyrus cydonia, coruus mascula , CrategUS a ZarOlus, olea cui OPaea, mesPilus germanica.

Olo si denique fructus egregie nutriunt, Inter cos primas sibi vindicant nuclei; mygdali communis dulcis, coryli avellanae, iuglandis regiae. Fungi grate quidem sapiunt, satisque alunt: at cibum ancipitein praestarit. Varia tradita signa, quibus noxii fungi di-guoscantur. Frequentius Iamella seri ea , aut cuprea in aquam demersa Servatur. in

qua sui gi decoquantur Si atrum metalla

36쪽

colorelin acquirant, perniciosi censentur. Indicio tamen omnem fidem ne PraeSta. Satius est aliquid fungorum , qui incocti talia suerint, Cani praebere, ut inde corum indoles exuatur. Nosse interea iuvat sun-gos , qui salubriores aestimantur. Sunt vero agaricus campestris , deliciosus, Canta rellus , Iactinuus , clavaria coralloides , Phallus osculentus , lycoperit On luber. Hactenus de osculentis vegetabilibus :transeundum modo ad ea , quae eX animali regno petuntur. Primum Venit IaC. Varia eius est actio, Prout ex vario animante cinungitur. Nihil dicam acto humario: quod quidem alimentum insanti accommodatum praebet, non Vero adultis,

nisi quum phthisi laborent: nihil de lacte

asinino, quod tabidis quoque praescribitur. Nostrum vero sucrit de iis lactis speciebus agere, quae ad alimentum uSurPantur. Lac vaccinum frequentiori usu venit: egregie nutrit, ct grate sapit. Caprillum, et ovillum Crassius est, atque stomachum ouerat. Ex lacte pia ertim Vaccino eruuntur butyrum, et caseus, quae miram Cibis gratiam conciliant. Nocent taliaen , Si intemperanter a SSumautia T.

37쪽

Ova abunde alunt, et sacile digeruntur: modo recentia sint, ac tremula capiantur. Vetusta ventriculi pondus , intestinorum iussationes adducunt, alvumque Sollicitant. Multis moris est vitellum Ovi diu subactum cos leae infuso adsociare. Frequentissimus quoquc eSt Usus potionis, quae paratur ovi Vitello cum vino albo, et SaCchuro incocto. Quae quidem alimetitigenera laudanda. Edulia , quae superius receNSUimVs, a vivis animantibus suppeditantur. Nunc dicamus de carnibus. In hisce expendere iuvat speciem animantis, a quo desumuntur, aetatem, aC denique partem corporis. Ac

primum mammalium Carnes distinguendae, prout cicura sunt, aut sera. Posteriorum carnes validiores ventriculi vires ex Postularc censentur. Cicuria In Vero carnes

sunt multo usitatiores. Vibula sapida est, digestuque facillima. Non valdopere cedit ovilla. Caprilla aegre subigitur, nec grate sapit. Suilla pinguis , ac sapida est, ac facile concoquitur; sit ex semella non de sumenda : etenim tu grate sapit, alvumque movet. Multa ex suilla Praeparantur, quae

38쪽

Parce usurpata optimum alimentum exhibent. Aves, quac frugibus Vescuntur, alimentum praestant salubre. Inter avium carneS praescrutatur qua S praebent alauda vulgaris , fringilla carduelis, columba domestica , phasianus gallus, Lotrao per trix, turdus VisciVOrus , SCOIOPax rusticula , SCol pax gallina go. Pisces nutrimentum suppeditant, quodeuiaticum perspirationem imminuere Censetur. Hinc cutaneae assectiones , quibus ichthyophagi populi corripi consuevisse traduntur. Neque tamen omnis piscium usus improbaudus , modo sit parcus. Non autem omnium piscium CarneS eodem Dumero habenduo. Merito laudaritur porca fluviatilis, salmo thymallus, Salmo trutta , muraena anguilla , cyprinus Carpio, Cy-Prinus tinca , gallus lotus, gallus mΟ-rhua recens , Nierlangius , Clupea spratius, seu sardina , scomber tumnus , acipenser

Amphthiorum classis geminas offert

species , quarum iasiis satis e fit frequeus. Sunt autem teἡtudo, et rata a. Iu Scialiam

39쪽

dant nutricias, leniterque stimulans. Plerumque non sani co utuntur; at utile tabidis ducit Ir. Ex insectis cancri genus ad paranda iu

scula usurpatUr.

Vermes denique unicam fere speciemescuIentam offerunt: scilicet ostream edu- Iem. Eximium alimenti gentis, nutrien sapidum. Ab ea tamen abstinendum quo tempore OVa excludit, propterea quod Vi- rosam Pene naturam adipisci videtur. Interim animal , cuius carnes in usum

rius. Si primum, sunt tenaces, a C durae est ulterum, pinguiores, minusque NU- trientes. Quo tempore animalia Veneri indulgent, carnes Praebent halitu graves, et insalubres. Quae ab omni exercitios moventur, quo promptius Pinguescant, carnes habent digestu dissiciles. Eorum autem , quae Iaboribus exhausta suere, Carnes coriaceae sunt, et nutritiis principiis destitutae. Quo laudabiliori victu Usa sunt animantia, eo meliores quoque carnes largiuntur. Quae morbo

interempta sunt nisi vi productus, breviaque fuerit ) expungantur.

40쪽

Ratio et habenda partium , quae in Victum deducuntur. Cerebrum Vibuli Lonorum: lingua Optima : hepar sapit, BC DU-trit : pulmones alunt , at ventriculum gravant: Cor, renes, licia aegre subiguntur, solisque humilioris sortis hominibus eduntur : venti iculus in s rus uia sectus permultis in deliciis est. Plerique ciborum aliquam Pra purationem desiderant, quo et Palato magis arrideant, et sacilius concoquantur. Varia vero est praeparandi ratio. Quaedam macerantur, uti permulta vegetabilia, alia exsiccantur. Coctio autem maxime facit, ut alimenta facilius subigantur. Ea Praesert im in carnibus neces-6aria. Neque una coquendi methodus est. Etenim carnes nunc eli Xae , nunC frixae , alias assatae eduntur. Iura ex carne hu-bula, et gallinacea frequenti usu veniunt, et Optima aestimantur. IuS cau-Crorum non paucis arridet.

Alimentis adiungi sole ut condimenta. Haec autem tribuuntur in salina, dulcia, acida , Pinguia , et aromatica. Sal, quod

1ere Solum usu venit, est sal marinum.

SEARCH

MENU NAVIGATION