Josephi Antonii Weissenbach ... De arte critica ac maxime illa, quæ doctrinam, traditionem, disciplinam, historiam Ecclesiæ retractat, liber unus. In usum ecclesiasticorum, qui in foro suo nolint obiter versari. Cum tabulis duabus

발행: 1794년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Ratio est, quia tempore illo, qu6 vixit auctor, non potuit ex libro, qui erat in omnium manibus , palam quid allegari, quod in eo non esset

contentum.

' Duo selegi, eaque illustria. Primum exhibet S. HiERONYMUS in Gommentario M Caput L G Iesi stis, ubi haec de Terentii quadam sententia habet, cum mente scriptoris sacri valde conjuncta: Comicus ait: Nihil est dictum , quod non sit dictum prius. Inde et proeceptor meus Donatus, cum ipsum GHiculum exponeret: Pereant, inquit, qui ante nos nostra dixerunti Ex istis Hieronymi Verbis concludunt multi Eruditorum, Commentarium Donati in Terentium non quidem spurium, Verum, ut nunc est . plane mutilum esse. Cujus rei habentur et aliae rationes; mihi haec pro omniblis est. Cur enim locus palmaris, a scriptoris discipulo la

datus , nusquam compareat Specimen alterum e CASSI ODORO pesem.

Compertum est, commentarios in Paulinas Epistolande quibus supra Capite VII Regula II. dixi, esse easdem , quas olim PELAGIUS Haeretieus scripsit et Augustinus Libro III. de Reeeatorum meritis , et stemissione capitibus pluribus et item Libro de gasis eo tra Pelagium cap. I 6. commemorat. Nihilominus quae hic inde exscripsit, non omnia videmus extare. ' Quod movit clarissi Virum, JAcoBUM UAREE it Μ, ut judicaret, ex Pelagio Hieronymo, Primata collectos. Sed contrarium a Gerardo Joan-

202쪽

Cognitio operum verorum quidem . etc. I9s

Ioanne Vosio refloriae magiana Loro I. cap. 4. et illustrius a Joanne Garnerio in Appendice ad Dis. sertationem de scriptis pro horres Pelagiana cap. 2.

. . .

ostensum est. Nempe Cassiodorus cap. 8. Insitutionis divinarum Litterarum aperte profitetur, se ex Commentariis in Epipolam ad Romanos sustulisse plura, quae haeretica essent: cetera relinquere di-

scipulis purganda , quo opus cetera insigne citra periculum legi posit. Sapienter . sane; quia est

inter praecipua, quae habemus in Novum Test mentum , si Richardo Simoni fides constat. Est ergo ingentis usus ad scripta veterum judicanda, quod extant eorum loci nonnullis in aliis aequalium scriptis. Quod si quidam notassent,

Venturi huc non erant, ut ex ingenio restituerent

opusculum perditum, quin prius in antiquitate vestigassent residua fragmenta, hisque sua aptan sent ad sucum faciendum. Certe fallacia post hanc Cautionem detegi aegerrime potuisset.

Cursim haeo moneo, deeimo sexto saeculo consolationem TUL IL. L perditam lucem vidisse. Quam cum multi suaseram . ducerent, darentque ingentes piaulus , paulatim est deprehensum . lihrum totum Caroli Sigonii esse . qui imitatione Tulliana litteratis illuderae . auramque popularem Voluerit aucupari. .Quod si fraus aliunde non patuisset, hoc uno convastus tenebatur Sigonius . quod quaedam insania fag menta cotasolationis apud Lactantium leguntur. Haec autem quia is nescivit s ecus aptissime inserturus praeelust sibi Ioeum evadendi: suisque laqueis irretitus ipse , captusquis est. Ego qui nunquam affero profana exempla , adhibeo istud extra ordinem , quia ceteris exstantius est: et conso- Iatio ciceronis per ipsum usum Lactantii quodammodo christiant loris est facta. Tam dextre enim iste alter Tullius eonsessionem Philosophi adhibet ad nostri dogmatis eonfirmationem, ut humanam sapientiam suismet verbis con vineat , ex accuset erroris adversum se ipsum eommissi. Qui sane non habet aliam, quam turpem, ac ridicul in .acusationem.

203쪽

2nia sectio Si vero Iocui, imo plures, leguntur aliter apud ' isterem, quam apud nos, corruptos eπistimo

Id suis habe, enm Iocur susspectus habetur in editis tantum , non in scriptis.

Ratio , est eadem, quam supra dedi: incurri que in omnium oculos , qui lucem vident. Ex em y Ium Memorabile in IGNATii Martyris editione '

habemus. Fuerant Elis arum ejus quinque apo- grapha, atque 'a prorsus diversa. Primum geris manum, ab Isaaeo VOCO curatum, ex Codice Modicea. qui habuit illarum septem. Hoc praecipui ex Patribus sunt usi in Ignatio allegando. Secundum Latinum interpretis Vetusti, quod Utarius dedit in lucem. Tertium, quartum et quintum interpolatum. Varie, auctumque. Cum ergo pro fide editionis Vossianae stent loci ab Athanasio, Theodoreto, Gelasio Cyziceno prolati, manifeste evincitur , posteriores ab his Vitiatas M qui . volebant tantum virum suiS rationibuS aptare. . operae pretium est in editione Usserit, vel Czelerii conferre spuria cum incorruptis. Mirabitu' lector sive fallaciam, sive temeritatem, qua Patri Apostoli eo non solum lassinxerunt epistolas , de qui- bus nec cogitavit, sed etiam ejus Veris Iitteris inseruerunt lacinias complures , manuque tam prosana , quam aliena Periodos integras adje

204쪽

mgnisio operum verorum quidem, etc. I97- In editionibus MARIANI MOTI ad annum 8 4. memoratur diligemur de muliere Joanna, quae Sudem Romanam occupasset. Re toties in conventionem adducta; cum odio Pontificis id plurimi crederent, quidam studio veritatis, vel notitia Critices venerunt in cogitationem, Vetusta eXem plaria excutiendi. Ne unicum quidem repertum, in quo fabulae vestigium appareret. Quo solo . concidit fides totius narrationis: quando quisque vidit, in posterioribus nonnullis interpolatam esse narrationem. Sed maxime hoc patuit , cum in .eodem codice, ad cujus norma moditiones Omnes exactae erant, s Videt diei Francosordens, non elitaret locus nisi ad marginem : et quidem charactere tam diverso, ut esset extra dubium , non a libra-

xio , qui scripsit, Verum alio quocunque Venire, qui rem ex ingenio commentus erat, Vel transscripserat ex codice vitiurn passo. Idipsum accidit Chronico Si GEBERTI GEMBLACENSIS in aro u-

mento eodem de hac foemina. Nam in autographo Codicis Gemblieios qui cum A uberti Miraei editione Autine iens 16o8. collatus es , non solum desunt assumenta Gabridi Monumetensis, quae legebantur ante in omnibus editis, verum etiam haec celebris Tragoedia '. Quod praeter Miraeum Joannes Molanus, Theologus Lovaniensis, vir integerrimus, ac impense doctus, testimonio oculorum suorum confirmat. Accedunt ex Protestanti.

η Imo et commentum Trivilegii , ab Hatitano L nntifice δε-

νοιο magno conciam

205쪽

Caput xhus ipsis complures, qui volunt, Aeetias dictas

non solum abesse a manuscripto, Gemblaci servato, sed praeterea ab aliis, quae a rerum cognitoribus optima , maximeque vetusta haberentur.

Regula III.

refreMia Si in omni retro vetustate non occurrit transcriptuνοφήiς ' ι ι . a eodices pIures in illo variant, vehe

menter hie debet suspectus esse. Idem es, cum, aliqui penitus omittunt. Quare ad fidem eo- dicum res devoIvitur, quibus collρtis tam exi aetate quam peritia geribendi judicandum es, cui plus deceat deferre,

Duo sunt autem, quae codicem manuscriptum Praecipue commendent; Vetustas , quam dixi tam librarii, quam fides et peritia critici emendantis. Codex quo antiquior, tanto propius ad aetatem auctoris , usumque linguae accedit. Nam aqua,' canalibus multis derivata, lutulentior fluit. Porro peritia , ac ipsa fides Critici ex eruditione, cura, judicio, candore apparet. 'Quamquam, ut loqar ingenue, etiam talis

eodex incurrit suspicionem, si quando a ceteris valde recedat, possitque dari ratio depravationis, ingenio linguae, Vel stilo scriptoris consentiens. Exempla Assero, quae maxime rem illustrant. Quidam loci JosEpΗs in codicibus aliis e extant, in aliis minime. Quid ergo Prorsus vel

206쪽

, cognitio operum Uerorum quidem, etc. I99Judari hos omiserunt in odium Evangesti, vel Christiani in gratiam hujus immiserunt. Re a mulistis expensa, tum ultro, citroque disputatis variis, Cum provocaretur ad codices, et inde extundi nil posset, Huetius assensu magno putabat, standum rauctoritate Origenis , Eusebii et Hieronymi, qui hos locos laudant aperte. Ceteri, cum dicerent, Judaeos pro statu' rerum suarum non potuisse exemplaria multa corrumpere , atque graecorurn librorum tam incuriosos, quam rudes, fuisse, malebant, hos locos ante Origenem assutos Jos pho. Alterutrum eligendum esti Mihi, quo probe sciam; religionem haud egere dubiis praesidiis, per inde fuerit , cuicunque parti illa fraus tribuatur. . Nam utrumque detestor ex aequo; intentus Evangelii commodis , quoties possum , non tamen cum dispendio ejus, quae debet antiquissima esse, V xitatis. Hujus habeo maximam rationem e haec 'locum potiorem apud me ubivis obtinet. Cedat omnis amicitia; cui cum plurimum largiar, isti negare nil possum. Eodem ex capite , quod a Patribus SYB1LLI Ni libri citantur, apud me pro

rum fide nil essicitur. Cum enim certissime con stet, a cristianis veteribus esse alia supposita, et mutata, id non derogat scriptorum auctoritati, si fraudis indicia non adverterunt, vel quadam spe utilitatis proposita dissimularunt. Unde nee evertitur Regula, quam Capite VII. primam sta- , tui. Quia non tantum petitur ad fidem scripto negandam, quantum datur ad faciendam. Boni

207쪽

debet infregra esse causa vitiosi suspicio ex qu

vis incommodo est. .

Si in aliquo libro depreh-nditur finitatio recentioris . interpolariss es sane , aut non hujuI, cujus nomen gerit.

hios, quam Patricius Junius ex Bibliotheca regis Brita nise anno 1633. graece , a latine monii enusti, judieio Criticorum habetur opus indubitatum. . . Atqui in hac videmus vestigia clara imitationis quorundam locorum CLEMENTta Alexandrini, longe junioris. Nam cum prior decesserit anno Chrsi centesimo , iste anno ducentesimo vigesmo secum do elausiti supremum diem. Librarius nempe, cum codicem priorest brevem videret, e re sua esse duxit, si illum quomodocunque extendisset. Ergoe . ex cognomine scriptore quaedam petiit, et cap. 46. inter alia versiculum, 'uem Scripturae putabat.

Rursum duo loca sacra, quae Alexandrinus suo more conjuncta profert, et ipse verbis iisdem conjungit Quam Vero fidem superet, ut dao scriptores intervallo tanto temporum ac regionum casu Scripturam mutarent, non simili verum aequa. li, ac ipsissima ratione, etiam illi vident, qui Craticae arti nunquam litarunt. Malim credere, quamvis et hoc incredibile videtur, Clementem posteriorem Evangelia allegasse ex superiori. S Pgroit, fui, quidquid extat apud utrumque ci

mentem

208쪽

Cognitio opertιm verorum quidem, esc. 2O Treantem conceptum iisdem sue sententiis sive verabis, si Alax demus Romanum non laudat diserte, sumptum ex Alexandrino habeatur. Nam certum est e diverso, in hoc multa esse ex Romano hau- ista, praesertim Libro IV. Stromatum. Ut ergo ger mana sit Epistola prioris, interpolatam tamen auctamque constat. Quo ipso habes, quam mira audacia hoc sumerent sibi scribae, ut sententias proferrent latius in exemplari, et carius venderent; 'quando hoc ausi sunt in gravissima Epistola, ab Irenaeo , Eusebio, Hieronymo, Photio laudata - , mirifice, habitaque tanto pretio apud majores, ut in sacris conventibus eodem modo , quo libri divini, recitaretur.

Ubi nota sunt partium studia, mutatio in eodici- να bus sat contra hos, qui se susperis magis

reddiderunt. Unde hic maxime prouocandum ς' ruitis ad δxemplarium vetustatem.

Est hoc e inedia Philosophia, ac hominum cognitione desumptum principium ; cujus cum sint innumera exempla, paucissimis pro more con

RUFINI interpretationes nullo discrimine suspicionem praebent; quod sciam aliunde, quantum uoluerit sibi licere in laboribus alienis. Ut in solis. origenianis sistam, tam merito, quam et ganter de hoc queritur clarissimus Huetius Origa.

209쪽

ΣΟΣ Caput x. Bianorum Libro I. cap. I. S. 3. non alium quemquam Origeni tantum persdia sua, et temeritate nocuisse, quam Rusnum imum; quippe qui ejus scripta interpretatus , ita additamentis, et detractionibus vexaverit,

et corruperit, ut Origenem in Origene de Meres. Nimirum cum ejus causae et personae studeret ni-

mium , ut videbat illi prodeste , codicibus utebatur : atque hoc ipso utramque his prodidit, qui non pro affectu judicabant. . Isaacus Vossius Responsona ad tertiam objectionem Richardi Simonis, pronuntiat assirmato, in quibusdam Manuscriptis, quae essent nullam vim per pessa, in Chronico Eusebii, ab Hieronymo MMD, a quo aucto ad annum MM. CCC. XCII. ista legi: Baslius C aristam, Episcopus Cappadocia, clarus habe-

tur. Qui multa continentia et ingenii bona uno superbia malo perdidit. Itaque Vult posteriora Verba a nostris hominibus resecta esse amore Basilii. Ego,

si possent haec verba Eusebii ipsius esse s nam ante Basilium vixit) darem facillime, quam petit Violationem. ' Est enim Axianae iactioni nimis ex sus Basilius; neque post Athanasium alius quis invidia tanta apud hanc flagrat. Verum hae ipse de causa appello aequitatem omnium lectorum, quibus sunt illa tempora perspecta. Iudicent illi, an codicibus id additum potius ab hostibus quam detractum ab amicis videatur. Unde enim Hie-

ronymus tanto Viro, cujus alibi praefert summam existimationem, tam fuerit insensus, ut tot alii, imo innumeri apud haereticos fuerunt

Eodem

210쪽

Cognitio operum verorum quidem, etc. 2Ο3Eodem Voluntate magna delatus Ioannes Clericus ', Patrum praecipuus obtrectator, Basilio genuinum infigit, cursim confirmans , ex Carmi- '

i nibus, Epistolis Nazianzeni, summi ejus amici, hoc satis liquere. Quam rectius protulisset locos, qui tantam doctoris superbiam ostendunt, ut bona lcetera infuscarinil Ego qui utrumque trivi diligenter, asseveratione magna assirmo, cum si versutus , ac vafer Clericus, conjectandi qualibet arte, tractisque cunctis in deterrimam partem , elicere hinc non posse, quod sit satis ad infirmandum . tin laudes, quibus Basilii sanctitatem cum alibi, tum in funebri Concione Gregorius ornavit. Quod

autem illum locum Hieronymi spectat, ipsum relativum qui, justo remotius, neque junitiam particulae sed velat, ex genio Latinae linguae mihi persuasit, illum Versiculum fuisse adscriptum ab Ariano, ac post in seriem Chronici. intrusum.

Uerum de Glossematis proxime dicam. ' iΡlusculum largiar Clerico in alio exemplo moti III. Artis Criticae, sections I. cap. I . num. I . ubi eontendit cum Si ΜΟΝΕ, septem Episosis Canonicis additum Prologum in gratiam Trinitatis , admodum ceterorum Hieronymi. Qui tamen Vel . eum formula Sed tu virgo Christ. Eustochium sit certo certius impostoris ; volentis dictum g oannis in prima Epipola auctoritate Veterum firmare. Vide Adnotationes , quas sive Benedictini, sive Veronenses

. in sua editione ad id loci posuerunt. Quod

SEARCH

MENU NAVIGATION