장음표시 사용
71쪽
debent hominibus, qui quod audierint verum ha .
bent: resque miras, quas usu non noverunt, stupent una et credunt. Sed in viam redeamus.
Ergo methodus Salmasiana poterit locum habere his aetatibus, quibus pauca sunt litteris mandata , et initio Christianae rei, cum Ortae non erant controversiae Arianae. Quamquam profana, tunc scripta, Vix quidquam ad nos; nam locos, qui tangunt rem Christianam habes apud ΡΚΤRuM DANIELEM HUETIUM, TOBIAM ECΚΗARDUM, DOMINI curi DE COLONIA , NATHANALLEM LARDNER, JOANNEM CHRISTOPHORuΜ ΚocΗΕ-
Porro Vmmenta, Evangelio opposita, haud opus apud profanos colligere quia a nostris, puta TERTULLIANO, ORIGENE, MINUTIO, CYPRIANO, ARNOBIO, LACTANTIO, AUGUSTINO, OROsIO, CYRILLO ALEXANDRINO, ceteris, re-Petuntur omnia , atque solvuntur. In sareulis sequentibus ista servabis, cum Ordinis gratia, tum temporis compendio. I. Cuin omnia quae possis legere in veteribus, vel Hisorica sint; vel Megetica; vel Polamica adversum Gentiles ac adversum Haereticos; vel demum Moralia et Disciplinaris , in has classes quamcunque lectionem distribues, serie nusquam mutata, nisi apud scriptores, quorum pauca habemus.
II. Omittes omnia supposititia, nisi habent praeci. Pua quaedam, aut magis laudata. III.
72쪽
Cognitio methodi et ordinis, quem jubet efα 6s
III. Omittes omnia Exegetica; nec enim spectant ad hoc forum agnoscendi Ecclesiae vetustatem. Sunt ista interpretum, et qui Scripturae dant operam. Equidem et hic quaedam opportuna offendas; sed tanti non est propter locos quosdam emetiri silvam infinitam
IV. omittes omnia, quae repetuntur, suntque exeepta a prioribus. Hoc autem contingit saepissime, quod tacente me ipsus reperies inter legendum.
V.. Omitte, quae spectant monstrosas opinationes primotum Haeretieorum Usum jam nullum habent , et quando pugnant cum certissimis principiis, citius a Metaphysica , et Theologia naturali proteruntur , quam intricata, obseuraque lectione desuetarum notionum. IV. Inter ea, quae mores habent, minime opus diu haerere in manifestis, quae ipsi Gentiles de iustitia , prudentia, sortitudine , temperantia, educatione liberorum, pravis usibus, amore patriae, observantia inagistratuum , servanda fide, amicitia, benignitate, miseratione pauperum etc. praeceperunt.
VII. In libris, qui sectas, de opiniones genti lium Philosophorum excutiunt, satis est tenere summam rei r neque persequi Omnes minutias sive rerum , sive vocum , quae his domesticae, et familiares fuerunt. Tanto plus curae ponendum , ut princ pia scias, quibus suum quis que aedificium velut fundamentis superstruxit t
73쪽
66 Caput IV. 'quaeque haeresbus quibusdam in Ecclesia ocea
VII. In Historiis dimittenda sunt omnia, quae sive ex profanis , sive suis praecedentibus hauserunt; praesertim si sint parum firma, et apocryphis nitantur. IX. Praecipue Vero hoc teneas de Hi storia saerarum litterarum,quae recurrit identidem apud Ecclesiae scriptores, nec raro fusius solet exornari. X. In vitis Sanctorum post sex , vel septem priora saecula habendus est magnus delectus tam apud Graecos quam Latinos. Et quidem quae ab aliis veniunt, quam aequalibus , auctoritatem nullam habent. Sed etiam illae, quarum stilus ad oratorium, - vel poeticum accedit, dignitatis et fidei plurimum amittunt apud idoneos judices. Quo magis decet habere rationem illarum, quae scriptae sunt graViter, et quaedam capita Traditionis sacrae possunt illustrare. XI. Chrontea legi non debent, nisi ab illa aetate, qua sua, sive propiora commemorant. Nam quae priorum sunt temporum , sumpserunt ab aliis, neque possunt horum cautionem praestare. Ipsa Chronologia hic vacillat vehementer; et si testatior foret, non est nostri instituti Quorum est descriptioni tempo rum studere, habent alios auctores , quos certius in postulatis illi suis sequantur. . XII.
Sola anim, Chronologia litteraria criticen regit.
74쪽
cogntiis methodi et ordinis, quem jubes ete.
XII. In Moralibus, ac maxime Sermonibus ad
populum licet innumera missa sacere. Nam eadem repetuntur passim; neque agitur nunc de eommunibus Locis, quos dicunt, Verum conditione aetatis ejus, rebusque nostris sive lapsis, sive restitutis. Quod licet mox rescire; quia argumenta ex titulis 'noscuntur. CHRYSOSTO-ΜUs iis, quae dicit de aVaritia, et pauperibus juvandis, volumen formae maximae postit implere. . Majoris sunt momenti pro cognitioneve tu stati= , quae de Statuis , de Eutropio, Satur reino et Aureliano, Diodoro Tarsensi, Circensibus Iudis, ceterisque habet illorum temporum propriis. Sermo S. AUGUSTINI de ludo Casareens, et tres de conviviis in templis martyrum ' plus docent de priscis moribus, quam decem alii, quorum contrita ac vulgaris est materia de viistio , Vel Virtute generatim. In Orationibus BASILII SELEUcIRNSIs vicesima jeptima dehorta
tur a ludis Olympicis ; tricoma ossava Judaeis ostendit, venisse Messiam: idque excellenti ratione , ex hebdomadibus Danielis '' . Sunt ergo potissimum terendi sermones, qui quoddam caput religionis, et historiae tangunt: sive inritibus, disciplina, factisque singularibus ve
XIII. Sed video tanto plures a Coneiliis abstineri. Ae m*xime
Causantur enim improbitatem laboris, et cogni-
' Quorum tamen sola summa vel argumentum extat in Epim solis , libraque IV. de domino thrissiana. D Hanc quidam negant BASII LI Tum
75쪽
tionem implexam. Si ex aequo judicandum est. h.ec partem magnam faciunt Ecclesiasticae antiquitatis Non ideo tamen Ecclesiaram scrinia rimanda . non Vas ae collemoues in numerato habendae, non Acta omnis aetatis, quae huc pertineant, excutienda sunt. Ne ordine
quidem est opus, quem illa jam habent assignatum; Verum solo delectu . . Hoc facto se plurima offerent, qiue sint praesidio, sociariique operam jungant. Videbimus id in loco ; nunc enim plus quam saris est describere viam, quae illo ferat. Quatuor sunt genera Conciliorum, Discesana, Metropolitica , Patriarchalιa, Oecu-
D iopcες Α ΝΑ singuli Antistites intra fines Episcopatus sui cum Theologis , pastoribus , praepo positis celabrant Horum praeses cum sit ipse Epis opus . qui potest soliis ferre leges, Vis deis
cretorum non excedit limites ditionis ejus. METROP. Li riCA Episcopi totius . provinciae presidente , ac dirigente Metropolita habent. Istorum potestas latius patet: neque aliis, quam illorum omnium finibus continetur; quando quilibet ex conteripis Patribus hic judicem agit: et apad suos in h. sum deducit, quae numerus suffragiorum
major sancivit. Ρ ,TRi ARCHAi IA coguntur ab uno ex Patriarchis majoribus Morauo, Alexandrino, Autiocheno, Costa et minρ Ptano, Hierosolymita ιo; et constant Omni
bus Episcopis ac Metropolitis, ex vetere instituto illi
76쪽
Cognitio methodi et ordinis, quem iubet ese. si illi subjems. Haec cum ultimis seculis sint valde
rara , oli in fere toties habebantur, quoties Epi- .scopi negotiorum caus. urbem regiam ad1bant; quia Patriarcha per opportunitatem gerendae rei consuluit eos de variis capitibus : et super his leges cum illis condidit. Tales Synodos quampli rimas Constantinopotas exhibet: eoriamque apud
j, riptores Byzantι hos mentio frequens inter legendum Oc urrit.
ΟΚcu ΜΕΝlCA sunt, cum vocante Pontifice summo; imperatore Vero, ceterisque principibus consciis, ac promoventibus ex omni Romano orbe conveniunt antistites; ut sic juncta opera, studioque communi de gravibus negotiis decernunt. Atque h.ec habent summam potestatem; quia referunt Ecclesiam universam Genera Conciliorum priora licet facile expedire; modo quis sciat cujusque locum, tempus, causam , praecipuum e Ventum '. Appendices,
c. m feret occasio , hi facile reperient, qui se studio disciplinae sacrar addixerunt. Duces enim libros habent, his colligendis, illustrandisque unice
servientes. Quare praecipua cura consumitur, ut oecumenicorum, ac etiam ANCYRAXs, ΝΚOcHSARIENSIS, GAXOR ENSIS, ANTIOCHENi, LAODICENI, SARDIcENSIS,
Collectiones iIlas, quae spuria multa admixta habent. per se patet, legi mimine debere. Quare Isedori, R ginonis. Buνia zινdi, Aonis lubjecto in Indice, quod canones spectat, ne memini miidem.
77쪽
ae variorum Africanorum, fere eJusdem aetatis ρομ
fectos Canones habeamus Nempe istorum magna auctoritas semper fuit; non quidem, quod hane ex se poscerent; verum a summo Pastore, vel Cbncilio alio ex superioribus, rata habita, co porique Canonum inserta fuissent. Maxime autem huc facit illa ratio, quam editio Labbeo - Cossa tiana , vel Hai duiuiaua sequuntur. Curatissimae suiu enim , nihilque omittunt eorum, quae possint ad Historiis vel Decretorum notitiam pertinere. Vide Ins tution s IIuris Ecelsa es, quas EsPRNi Us ita hac parte . Optimas emisit; si enim ad manus fuerint , saepenumero Collectione ipsa facile carebitur.
Non ergo OpuS, ut tam multa noris deruum, Iudiciis. Appellationibus, Interdictis, communicationibus, Bonis , et Beneficiis, Patronatibus, et Collaturis,
eeterisque forensibus; quae sunt omnia sequiorum temporum , et ne quidem ad Ecclesiam valde pertinent; etsi a multis pro praecipuo munere Epia scoporum habentur. Nam hinc maxime fit, quod Canones veterum, ipsosque Tridentinos fere nusquam nisi in chartis perstare videmus; cum tamen illorum vis summa esse ac perpetua deberet; quando sanctitate ista leges ipsae civiles haud secus emendantur, ac Ethica naturalis a doctrina morum christiana eorrigitur; ne pro virtutibus Vitia, ut toties fit, quibusdam incautis obtrudant.
78쪽
cognitio methodi et ordinis, quem jubet ele. 71CI avfula.
Atque ex dictis manifestum est, oeconomia
hac in legendo et confusionis plurimum tolli, et de summa tot librorum duas tertias deduci in quod est ingens compendium, atque allicere ad legendum plures debet, quam moles indiggesta hinc avoca-
hat. Sed isto non contentus quod mihi pe magno stetit) ordine taculorum indicabo , quid ex quolibet Ecclesiae scriptore volvi debeat, quid
Ggnitio auctorum, quibus ordine legendis Ars eritisa jacem praefert.
Non indicem nominum hic habes; neque nu-Serissim merum Patrum, aliorumve scriptorum Ve- iterum inimus; minus Canones, ac titulos distia ιplinae saerae secundum series suas collocamus. Istue nullo negotio licebat ex aliis exscribere.
Majus quid molitus sum , et vetustatis studiosos recta huc duco, ubi missis ambagibus citra laborem inquirendi mox aggredi possint ad ipsam Ie
ctionem, aliumque ex alio auctorem in manus sumere. Sic autem ordinatae sunt classes, ut Op ra eadem a spurio sincerum discernerem: quaedam auctoribus vindicarem , atque ipsa Fragmenta, iquae pretium habent, minime negligerem. Quo
item ratio temporis et finis est habita; quam olim si essem ipse secutus, non unum, sed plures an
79쪽
72 Caput V. nos , quorum Jacturam laci, in luero nune ponerem. Nempe hoc ferunt res nostrae; errando disci l , ac docemus ; ut quas ludo providentiae unius damnum alterius compendium sit. Sed quid dico ulterius 2 Quando plurimi, qui ad hunc d
ctum se conferent, et suis, et aliorum usibus errorem aptabunt. Quae laboris egregia est merces.:
mihique jucundior , quam si ipse , Via certa, iucbrevissimae progressus, satis habuissem tam fa-
cile partis solus frui. Quod faciunt multi me haud paulo doctiores ; qui unam rationem sui habentes de cereris parum curaui: neque reputant tot utilitates , quas illi capere ex cunctis a se prae-eeptis maximas possent. Quanto satius, ut pateant cuivis reperti fontes: et quotquot sitiunt, inde hauriant pro arbitratu 2 Mihi, cui res P Fblica eordi est et cui non decet esse hoc tempore calamitoso alienis ut meis laetor; ac assicior tanto magis quod et hic quidam grates habebunt longe absenti tum ibi , quo omnes spectamus, a bonorum Largitore, cui nil pretestatur gratuito :quique minima obsequia uberrime rependit, se inim operae amplissimum sum consecuturus. Ρorro Praemonitos Volo qILOSeuuque i hctores , ne scripto . rum serie tanta terreri , minus absterreri se sinanta pulcherrime coeptis. Equidem onus est, quod impono; Verum ejusmodi, quod mentione ipsa
singulari multum amittat ponderis sui Non se putent succumbere debere, hoc levamine adju Iter dissicile ingressuros deesse sibi liusquam decet
80쪽
Cognitio auctorum, quibus ordine legendis ete. 73
decet spe lucri; quanto. minus, cum passus sim guli designantur: atque omnia, quae possint praesidio esse, una traduntur 2 Methodus apta, et facilis valde juvat scierviam quamVis parandam. Quamquam, ut fatear, in hac non sunt posita universa. Labor legendi manet. Levatur enim, non tollitur. Nam et experti viarum in tabulis describunt, qua sit , illi pergendum, qui velit verbii gratia ruinas Graeciae Veteris, Vel IEgypti videre ;verum molestiam sive itineris, sive lustrationis non demunt; quando hanc ferre ipsius est viatoris: neque alteri committere licet, quod cuique per se sit exequendum.
Delectus et ordo quo veterum scripta
Lege S. BARNABAC 'solam Supposititiam qui- α σε pri-
HERΜAE Iibrum, cujuscunque sit. S. CLEMENTIS ROMANI priorem et posteriorem solam ad Corinthios. S. IGNATII 'solas VII. germanas , eum Amis r uerti. S. POLYCARPI 'solam ad Hilippenses cum Hagmentis, et 'sola Ecclesia Smyrnenses de marty-