Josephi Antonii Weissenbach ... De arte critica ac maxime illa, quæ doctrinam, traditionem, disciplinam, historiam Ecclesiæ retractat, liber unus. In usum ecclesiasticorum, qui in foro suo nolint obiter versari. Cum tabulis duabus

발행: 1794년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

atque eoepta se secundabit, ut quo viribus suis non erat Venturus, comite coelesti auxilio facilli-

nae perducatur.

Cognitio melliodi et ordinis, quem jubet Arscritica in legendo servare.

g. I. ' Praecepta generalia. raecipui usus est id argumentum, dignumque quod impendio tractetur. Et tractatum esta pluribus diligenter. Verum, si quis probe attendat , insunt et Varia , lectioni omni communia 3 quaeque nil spectant praeter externam hujus conditionem. Atque ista nemo a nobis hie requirat. Nam potius p legibus prudentiae debent peti,

quam Critices. Quamquam Libro IX. de Eloqueno ι ia Patrum , Dissertatione I. cap. I. statui plures re gulas , ratione, auctoritate, exemplisque sacris, et profanis probe firmatag. Huc autem illae recidunt.

Ratis legen- - Ne tam curemus magno numero, quam p

magno delectu legere. 2. Ut insstamus operi, dum sit omne absolu tum: et, quod est majoris momenti, secre verimus plane inque adversaria retulerimus.

3. Ut certum servemus, liberumque tempus, isti negotio tribuendum. i q. Ut

62쪽

Cognitio methodi et ordinis, quem jubet ese. ss

4. Ut etiam legamus horis subcesivis: neque illa lectione ordinaria exclusam velimus hanc, quae suscipitur praeter ordinem. s. Ut cum frequens sit lectio, non cesset esse

moderata.

s. Ut legamus attente, neque obiter, quaedam oculis magis , quam animis percurrendo. . Ut quaedam illustria regustemus, compon mus cum aliis, neque glutiamus rentum, sed ruminemus etiam, ac concoquamuS. 8. Ne studio legendi, at contentione ossicia alia rumpamus temere, sive omittamus.

9. Ut potius silentio , quam voce, quod qui dam solent, legamus.1o. Ut ordine id fiat, et norit quisque, quid primo, quid secundo, quid tertio loco sit

sumendum in manus.

Id unum de integro inculcandum est; ut e Pia mazime, et confusio vitetur. Nimis enim multa complectitur cognitio antiquitatis, quae si velis labore improbo brevi absolvere, damni plus ferat, quam commodi. Nostro iaculo Tuo' WoOLSTON , homo. Anglus , cum se ardore nimio contulisset ad lectionem Patrum, duplicem insaniam incurrit. Nam primum mente est motus: eumque se collegisset, Evangelium coepit

.ppugnare, prodigia christi omnia ad allegoriam detorquens. Tam vero in lenter, tam stolide id factum, ut compescere morbum nemo posset. Puritasses de integro furere; certe fuit insanabili pe D 4 vicacia

63쪽

caput IV

vieaeis ad obitum usque. Alii in alio. genere, in quo poterant prae cunctis eminere, lectione confusa saltem memoriam turbarunt. Nam cum Iegerent uno die diversa, quae postulant attentionem: imo a studio leviore transirent ad gravius, cerebro vim intulerunt, onerantes, ut se dicam hane animae saeuitatem , quae alimentum concoquere debet, et in succum , sanguinemque eOnvertere. Ut ergo eruditionem pararint, indigge- sta erat, ae informis. Quod non solum sermone ostenderunt ; in scriptis ipsis apparuit '. Sed 'lege obsecro, quae illa opere dixi cura multa, et meditatione. Sed etiam qui te jubent Veteres Iegere, pr secto nolunt, ut his jungas qnaelibet sermoni subjecta , vel rejecta ad calcem. Tum id facies, cum se solis intelligi nequeunt. Secus jacturam te Poris magnam facies, confusionem, quam dixi, facilius incurres: ac , quod res est, potius re-eentibus dabis operam, quam VeteribuS vacabis. Illa eollectanea habent ingentem farraginem, cum ostentatione eruditionis tam imtempestiva, quam inani. Rei summa hic spectatur, non omnia, quae circumstant, eo e trahuntur violenter. Pau- eos excipiam commentarios ex summis , qui breviores sunt, vel habent. digniora, quam ipse

auctor.

Comprimunt se rerum species. ae impediunt δ ut plane a pareat in potestata hominis non esse, quae nimia, vagaqua lectiona mandavit memoriae. De quot librorum pretio hie

suram uti l

64쪽

Cognitio methodi et ordinis . quem jubet εις. T

auctor. Alias malim eundem librum his legi . quam semel, tot sarcinis, et quisquiliis onustum. Demum quae legis, quoties licet, nostris temporibus accommoda. Quod non sit tantum meditatione , sed etiam adversariis probe diggestis.

De hoc item in opere de Eloquentia Patrum, libro eadem habeo singularem Dissertationem. Addo, quod tum exciderit, esse pro ratione enotandi eleis gantem methodum, gallice scriptam, insertamque Bibliotheca universali JOANNIS cLERI cI Tom. α Μ. I 3I . Non dissiteor, judicio nondum firma. to quaedam primum exscribi, quae post Velles omi-ssse; sed hoc ipsum id commodi habet, quod sic usum acquiras delectus melioris. Porro Ioel longiores nunquam exscribi debent; ne lectio abrumpatur , et laboris diuturnitas taedium pariat. Praestat hoc indicare; Vel eum Vacamus , OP Sque reconditas percurrimus, summatim enotare. Mutiti ob memoriae felicitatem has industrias fioeei habent; quod minime facerent, si aliquando e pendissent secum, quanti intersit ratione, et vis progredi in vastioribus argumentis.

Praecepta. quae propius huc faciunt. Hactenus leges criticae, quantumvis via longior, et obseura vestigia, iter ipsum impeditum esset, belle Procedebant. Nunc alia omnia - non caussa ditacultatis, quae nulla est apud expertos, sed propter discrimen, tam eorum qui docent, quam qui discunt. Nam hoc paragrapho inquiritur via Compondii, ubi,

65쪽

38 Caput IV.

quae sit brevior: quae saeilius teratur: quae certius ducat ad terminum, intento digito monstrari debet.

Nec enim vagandum est more quorundam, nec euique habenda fides; ut iaciunt non ducem se euti, sed fremitum vocantium ad diversa. Unde fit, ut inter errores conterant vitam; aliunde brevem, etsi ars, ut habet HiPPOCRATis aphorismus,

nequaquam tam longa foret. Cum ergo sit decretum, quo tendamus, se obtendunt tot periti via. rum, ut horum ipsa nos copia inopes reddat: timendumque sit, ne tritissima regia fiat. Non more plebis habere optima debemus, quae nunc obtinent apud plerosque. ' Non ad opinionem eomponimur, nec seeundum studia vivimus, sed rationem. Quare cogitandum, quod scripsit ad

Gallionem fratrem ANNAEUs SENECA , eum quaereretur de via ad beatitatem.' Nihil magis rasa dum est, quam ne pecorum ritu sequamur antecede timri gregem, peremtes non qua evndum est, sed qua itur. Sie enim, ut pergit id loci, necessum est evenire acervum aliorum super alios ruentium; ut solet in confusione, cum ipse se populus pre mit. Tum enim cadit nemo, qui non alium trahat. Nam primi sequentibus impedimento sunt rae pauci tantummodo sibi errant, verum exempli pravitate faciunt errare complures. ' Malunt

enim homines credere aliis, quam ipsi iudieare: traditurque per manus sinistrum judicium; ut snt propria dispendia plerumque ex alienis. .

66쪽

Cognitio methodi et ordinis, quem jubet eici sq

. . .

CREUIUs opuscula plurium collegit, methodo Ratio. ' - ' λ proprio studiorum universe; de nostro prieter ERASMUM in methodo ad veram perveniendi Theologiam , HYPE, RIUM Libris quatuor de Theologo , fere de ratione studii Theologiei: CHYTRRUM 'utio Theologiae rem inchoando: POSSCvINUM in Bibliotheca selecta de rationa studiorum ad disciplinas, et ad salutem omnium gentium promovendam: HEIDCGGERUM de rations studii Theologici, JOANNEs MABiLLONIVS de Iludiis monasticis: PETRUS AN TUs ad TheoIogiam positivam apparatur LUDOvICUS ELIAs DUPINUA Methodo studii Theologici recte instituendi: AUGusTUS HERΜANNUS FRANcKius Methodo studii Theola-

gici: J0AcΗΙΜUs LANGIUS opere ejusdem tutili JOANNES FRANciscus BUDDEUS I agoge His riso - Theolagica ad Theologiam uniυersam, singulasque ejus partes e MARTINUS GERBERTUS Apparatu ad eruditionem Theologicam praeclare quampluxima monuerunt. Sed fieri nequit, ut isti, qui siminotissimi, aliique agmine longo se omnibus probent. Ut enim nil dicam, nunc esse quotidie fa- spiem novam Ecclesiae, conditio ςujusque' candi,

dati identidem hinc respici debet. Nam alii qui dem, si non sunt stupidi stupidos enim neo princeps ad sacra studia, nec Episcopus ad saeros Ordines possit admittereo vulgari sunt ingenio, et

quale multis contingit. Alii facile arripiunt universa ; sed in morem rasae tabulae nullaim imaginem eruditionis informatam animo habent Alii Valent memoria; ut quidquid legerint reti ne inq

67쪽

. neant. Aliis contra accidit ; ut debeant ob recoris dationem enotare quae legunt, ac recolere. Ru , ' sum alii vacant, alii negotiis sunt impliciti ac laboribus saluberrimis distinentur. . Alii sunt arden-

tes, quibus fraeno si opus, non calcaribus; alii urgeri debent, quia laborem non ferunt per in-- genii Volubilitatem. Alii rudem habent Historiae imaginem; alii percipuas res, ac personas in antecessum noVerunt, etiam profanas. Alii abundant libris : alii carent. Alii habent, quos consuant , viros doctos; alii in hac parte destituti, sunt plane, sibique soli relinquuntur, . Ut Verode his dixi, liceret de ceteris dicere ; quando conditiones non tot quin plures sunt; quarum quisque videt haberi haud posse eandem rationem, - sed homines tam diversos viis diversis oportere duci; quando, quod hunc juvaret Vehementer,

impedimento esset alteri futurum. Haec ego reputans cum animo meo, quia Video irruere multos in antiquitatem; et in hae vagari magis quam procedere, constitui munire no- vam viam, quae quidem uni magis, alteri minus, tamen omnibus possit convenire. Nempe edoctus malo meo, in id maxime incumbo, ut eorum,

qui possit aliquando et ornamento Ecclesiis, et pro sdio esse, tam valetudini, quam otio pareatur; reliqui numero majore, quam sit factum , saltem ad id doctrinae veniant, quod ratio Vitae suscepta exposcit. Haec autem via est ejusmodi.

L. Eligi

68쪽

Cognitio methori et Otrinis, quem jubet ete. 6I1. Elige tibi Historicum Ecclesiasticum ex his, quos dixi. Et quidem pro primis quatuor seculis

mallem FLORIUM. Quod si istum non habes. ' GODOUIUM , DUM EsNILIUΜ , Vel; qui mihi valde arridet, BERALTUΜ. a. Quo facto, quod velis illi assuescere, at- , tentam saeculi, quod habes ob oculos, lectionem . praemitte. 3. Tum sontes ipsos adibis, Ordine temporis . .. habito, quo quisque auctorum scripsit. Nam saepe posteriora alludunt ad ea, quae praecessere, et sic

1equeris naturam ipsarum rerum, evolventium se . paulatim, ac explicantium '. 4. Ne Vero putes, Velle me rationem CLAM

DII SALΜASII ut teneas ; de quo Joannes Baptista iLantinus. arfatione ad Hom-yma Salinastana hyleo jactricae . Quidquid superesset de veterum libris, ceterisque monumentis, diViso in certa spatia omni aevo, aetatum et temporum ordine pervolvisse, initio ab antiquioribus ducto ; ita ut omnes unius aetatis scriptores perlegeret, . conserretque : donee illius saeculi linguam, moves , ritus, et quidquid ex iis, quae restant, monumentis colligi potest, in numerato, et sub uno aspectu posita haberet. Inde ad consequentia tempora ad usque ultima simili ratione progredi solitum, et observare, quid

, ' i

Porro ordinem temporis. quo seripti sunt libri. vides in ipso Historico hos citante : vel certa in optima editiona; quae it ios, quoties licet, ita disponit.

69쪽

dictis Reeedens aetas inve erat: quidquid a prioribus posteriores scriptores accepissent, id asseeutum esse, nihil ut illum sugeret, quod ad Historiani omnis generis spectάre posset. Nam, ut fatear ingenue , hoe non admittam , nisi in sareu- .lis, quae tulerunt paucos scriptores. Alterum experientia teste fieri ab homine uno non potest. Sed neque a Salmasio est factum. Ad quod opus erat, ut non solum legeret eentenos, sed eorum omnia intelligeret, ae ante omnibus disciplinis, sive mi-losophorum, sive Mathematicorum , sive Media

. . . e .

eorum , ae Iurisconsultorum, imbutus esset. Quod si secutus est hane rationem , non praestitit id curate ; quod apparet in pluribus capitibus harum disciplinarum , quas obiter salutavit. Nam id ipsi exprobatum est ab hiς, qui cognitas, et familia- res habebant a pluribus annis, eum locos pro se allegare, quarum mentem minime percepisset.'Fuerit ille monstrum eruditionis, non ideo imia standus est nobis, sed admirandus. Quamquam inarratio Lantini non est, ut credi possit: neque deo solum , quia paradoxa tolluntur in majus, sed quia superat omnem fidem, esse eui tantum otii, , tantumque Virium, ut lectioni innumerabi- sum librorum, quorum est summa varietas, aliter quam equis Velisque , certe obiter, insistat. Quod mihi manifestum fit, quam primum ad calculos revoco rem tantam , ejuSque rationes sub

duco. Exempli gratia ab anno orsi 378. ad 43Ι.έ quo spatio valde decrevit numerus profanorum

70쪽

Cognitio me hodi et ordinis, quem jubet ete. 63 auctorum) habemus nonnisi sexagia:a duos homines , qui libros scripserunt; ut fere singulis annis respondeant singuli. Sunt enim ex christianis

triginta novem; ex ceteris viginti tres Nihilominus qui velit eorum omnia legere ad pernoscendam aetatis conditionem, diebus noctes jungat neeesse est. Nam si eligo et his tantum undecim ; EPHRAENUM, BASILIUM, NAZIANΞΕNUΜ, NYSARNL M, LIBANIUM , AMBROSIUΜ , EPIPHANIUM, CHRYSOSTOMUM, RUFINUM, HIERONYΜUΜ, AuGUSTINUM, habeo quadraginta volumina formae maximae ; quae intra tres annos nemo evolverit cum cura et attentione.

Novi doctissimum viruin, eumque perpetuae lectionis ; de quo ferebant, nescio an ore ipsius exceptum , esse secta ab eo triginta miIlia librorum. Id eum audisset praefectus militaris inter copias Borusicas, qui ad eum inviserat, mirari se magis dixit hominis valetudinem , quam do arinam qui per annos triginta septem praeter cognitionem linguarum, perscripta Opera, Occupationes ceteras potuisset quovis die duos libros absolvere. nullo eerebri, nullo Oeulorum, nullo stomachi, nullo alterius organi vitio ; quae tamen viderentur omnia labori nusquam intermisso succumbere, a a

facere vitium debuisse. Haec et hujus generis alia certissime ad MLNKRNIUΜ spectant, qui det Charistaneria eruditorum; Vel PALAEPHATuΜ , qui de incredibilibus Historiis scripsit. Narrari autem debent

SEARCH

MENU NAVIGATION