Rudimenta doctrinae de peste

발행: 1784년

분량: 112페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Ι9que febre contendere potest, cum rigor febris sit initium' denique considerari debet, cum omnis bubo sit morbi crisis, an crisis absque minima saltem perturbatione pulsus, adeoque febre in benigna etiam peste contingere possit 8 manet igitur sententia illaesa , in omni peste adesse febrem , in hac magnam , in illa minorem , inque alia levissimam ab aegro fere non perceptibilem. 2. Non semper adeo lethalem esse' pestem, uti praecedenti pahagrapho annotavi eXperientia multiplici compertum est; nonnunquam enim, graesertim declinante morbo , nec non tempestate Hyemali frigida pauci assiciuntur, &Pauci moriuntur, vel pauciores seriusque, ut in nonnullis malignis putridis interdum accidisse notum est.

3. Cel. Machenale saepius eo tempore, ex quo ipse in Oriente commoratuS est, nempe per Viginti quatuor ann0s, tam sporadice quam inde:nioe grassatam esse pestem Constantinopoli, Smyrnae dc erit.

B a typis

32쪽

typis evulgavit. Ideo contendit etiam pestem in Europa Vehementius grassari, quam in Turcia. 094 Absque contagio seu eX causa interna sensim evoluta pestem quoque oriri praesertim in Dominio Turcico, res est, quae nulla demonstratione eget. 5. Μoriuntur saepe aegri absque hu- , bonibus V carbunculis , solummodo cum Vel absque etiam petechiis, id quod in maximo gradu pestis contingit, ubi nempe Vires naturae a virulentia pestilentiali plane oppressae reagere nil possunt, adeoque mi asma nulla ratione expellere, &ita succumbere debent. b9 Sciendum tamen etiam est, dari bubones eXtra pestem in aliis febribus malignis, Lue Ve

33쪽

nerea, Scorbuto. a Non minus carbunculi occurrunt in putridis. b) Hinc bubo& carbunculus cum febre sola non constituunt pestem. Sic etiam parotides in morbillis & scarlatina saepe ipse vidi presente febre nunc majore nunc mi

nore.

y. 4. Cum itaque constantes in omni peste characteres enumerati non sint, & singuli etiam in aliis morbis inveniantur, ergo ossicium prudentis Medici erit dat

528. memorabilem casum narrat febris ina. lignae cum carbuncuIis.

34쪽

occasione eX symptomatibus collectine sumptis pestis desinitionem componere. Prae aliis vero optimum indicium ejus exhibent bul, oKes & carbunculi cum summo infectionis gradu eorum cum qui bus c0mmercium est.

De causa pestis proxima seu miasmate pe- silentiali. Proximum est, ut inquiram, quid' quid sit, quod pestem producat, ubi hoc c0ntingat, & quomodo λ producit pestem miasma pestilentiale, miasma specificum uti variolosum , subtilissimum & deterrimum omnium miasmatum in rerum natura existentium, natales suos ubique locorum habens; modo in aliqua urbe magna populosa concurrant causae ejus commune g. Falsa igitur sententia quam plurimorum autorum est, qua ejus patriam solummodo in Λ gypto vel AEthy0pia, vel alibi quaerere & inde sempers0l0 contagio mediante sumite in nostras

re l

35쪽

23 regi0nes perducere voluere. Confirmantidem pestes in Europa absque contagio enatae, quae potissimum suscitantur si copiosae urbes diu in ab ima annonae penuria, longisque obsidionibus gravibus premantur, praesertim si accedat aer hii midus calidus. Quoniam Vero tantae calamitates in Europa rarissime contingunt, ut plurimum in Europa pestes oriuntur ex fomite infecto ad nos translato ex regionibus Dominii Turcici, in quo quotannis Omnes causae pestis concurrunt.

Nec in Dominio Turcico unica sola urbs dici patria pestis potest. In omni copiosa eiusdem urbe ut Constantinopoli, Smyrnae, Adrianopoli Alexandriae semper adest abundans causa pabu Ium mali, & ibi ex proprio seminio interno evolvi solet, pro diversitate locorum tantum hic vel illic saevior vel levior Occurrens. a9 Ita caeteris paribus saevius grassatur pestis in Alexandria in

α) Ideo rarior & mitior est pestis in pagis Turciae , praesertim in illis qui parum coin mercii eum aliis habent. i

36쪽

AEgypto, quia haec urbs magna praeter causas memorandas multis paludibus circumcinita simul est, adeoque pestis Virrulentis exhalationibus eorum putridis inultum ibi exaltatur; quamobrem non nulli Alexandriam pestis patriam apellaverunt. Endemia hinc in terris Turcicis esse solet pestis, praesertim ob triste fatum

Mahomedanum.

His praemissis iure statui potest pestem duplici via oriri, nempe I. eX causa interna sensim evoluta, uti vulgo in Turcia & nonnunquam apud nos in longis obsidionibus contingit, Vel 2. conta gio, ubi nempe hoc venenum varia supra indicata ratione ad alios translatum humoribus corroris humani communicatum sermentativo modo febrem incendit, & ita singula pestis symptomata producit. Quid iam in Dominio Turcico ansam det generandi miasmatis pestilentia- Iis, an ex inundationibus Nili in Ingypto producatur, & solum inde in aIias regiones Turcicas contagio propagetur, vel aliunde S a longo tempore ab

37쪽

autoribus quaestum est. Multas lassicientes ego habeo rationes , ut ponam ejus causam in humorum corruptela eXOrta ex miserrimo vitae genere inter plebejos, Penuria multa, fame, cibis cacochymicis,& immunditie, accedente climate callia aido regionum orientalium. Consentiunt mecum observatores, qui in Turcia ad

eruendas eius ortus rationes Omnem na- Varum operam. Inter alias memorabiles observationes de pestis ortu mihi quoque communicavit optimus meus amicus Borussus natu Cel. Renetita quondam

Archiater Principis Tartariae, qui permultos annos in terris Turcicis Constan- stantinopoli , AEgypto , Alexandriae ,

Smyrnae & caei. medicinam exercuit. Observavit ipse plebejos in toto terrarum orbe ob esculentorum caritatem, ingentem eorum paupertatem & egenorum a die in diem misere victum quaerentium copiam nullibi tam misere vivere

quamin Turcia, & inter alia Constantino-Poli. Solent, ait ipse porro, multi Pauperrimorum in societate in conclavibus angustis profundis cellisque humidis ha-

38쪽

26bitare , adeoque eXhalationes proprias putridas imbibere rursus, stramine putrescente cumbere , & olivis saepe semiputridis, cepa, ovis piscium rancidis

Caviar ibi dictis) piscis salitis , oleo

copioso & pane aquoso acido non satis cocto nutriri. a) Domicilia interna Turcipe incolarum a nimis frequenti usu haluneorum sunt semper humida; ignem s01is carbonibus absque fornacibus parant. neque frigeant, solent multi nocte vasa carbonibus accensis repleta supponere stragulis eorumque fumum calidum in- halare, accedit', quod Constantinopoli sedes sitit altae, & plateae augustae; stagnare ergo aer eXhalationibus Variis repletus in domiciliis semper debet, quia Ven to non dispelli potest, accedunt in AEgypto exhalationes putridae effusi Nili, in aliis vero provinciis maris, aerisque frequentes mutationes. Multum quoque damni parere debet Constantinopoli portus juxta urbem situs, in quem omnia ca

a) Graeci et Armenae potissimum amant Oza piscium, Cepam , Olea.

39쪽

27davera sanguinem animalium mactatorum aliaque faetida iniiciunt urbis incolae quae ibi putrescunt & saepe tempestate placida

ventis carente magnam Urbis partem Ve' hementissimo faetore implent quia animis parvo rivulo in portum influente non satis renovatur portus: adeoqUe aqua ha

terogeneis rebus gravida stagnat ibidem& putrida sit.

Accedit, quod aqua omnis potulenta valde vappida , & mala Constanti-n0poli sit. Hinc Constantinopolis aliaeque Urbies praesertim autumno , Hyeme & vere crassis nebulis mane & Vespere ob teguntur. Ex his ennarratis natam hu-m0rum corruptionem eo magis promovere debet omissio usus Vini, quod Turcae ex lege & Graeci plurimi ex avaritia de inopia non bibunt, nec non ieiunia a11-niversaria Turcarum ex lege per tempus lunare observanda , ubi ab orierite

usque ad occasum s0lis plane nil ori ingerunt.

40쪽

Μateria itaque, ex qua in Turcia

praeparatur antasma pestilentiale potissimum humorum corruptionem involvere videtur, quia eX eausis oritur, quae humorum degenerati0nem essiciunt , quiamlasma pestilentiale jam eXistens a cau-ίς putredinem producentibus eXaltatur,& quia phaen0mena in peste Occurrentia quam plurimum sanguinis dissolutionem indicant , inde plurimae pestes sunt plus, minus putridae indolis , ideo in Turcia etiam pestis potissimum inter plebejos grassatur , rarius divitem aggreditur. ab His rite inter se perpensis antasma pestilentiale definiri potest, quod sit tenuissimum alcati sanguinis naturalem Cra-

, sin iaὶ Μultum quoque favet huic theoriae autor in Iibello, qui Xverduni I779. prodiit sub titulo, della peste di Constantinopoli deII778 osservationi sulla medesima e risen

sioni des' autore , et optimus meus ami

SEARCH

MENU NAVIGATION