Batauia, siue De antiquo veroque eius insulae quam Rhenus in Hollandia facit situ, descriptione & laudibus; aduersus Gerardum Nouiomagum, libri duo; Auctore Corn. Aurelio D. Erasmi Roterodami praeceptore. Item alia qua proxima pagella indicabit. Bona

발행: 1586년

분량: 149페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

41쪽

26 CORNELII AURELII

relinquant. Nisi sorte ingenita sibi pertinscia dicere pergant, Holudiam prorsus olim terram non fuisse, sed nuper nouam cum ceteris prodigios, eruptionis insulis e pelagi visceribus emersisse. V erum hanc ipsorum hallucinationem , scomma & vertiginem facile medicabimur V si, qua ratione' olim

Rheni cursus apud nos sit obturatus in m dium adferamus. Omnis enim contentio eorum & controuersia eatenus tendere videtur, & alibi Batauiam quaerere: quatenus non aspiciunt nos in tergo, Vt olim, a Rh no allui.

Plurima tempora morbo ita ab hominum οὐ literari memoria, ut ne ilia quidem olim fuisse certo consuet. De omo Rheni obturato , ubi primum notiram Batauiam in grediebatur. De Arce Britonum in Cat- vico excisa. dei eiisdem teloneo in Leidas tran ato eum omnibus emolumetis se iuribus ad Uum principum Catthorum.

IN NUMER A possemus super his adferre

testimonia, quae nostram nobis iure Bat uiam restituunt. Sed quoniam haec satis e re nostra, & benevolis credimus sufficere:

. Diuilia o

42쪽

LIBER PRIMUS. 27

ad vicinioranostrae aetati tempora desecndem properamus, & Rheni notae alluvionem

haud temere obturatam recitare. M tum

itaque fluminis Rheni qui ab oppido Rheno propter Dorestadum a tergo nostram B mulam v . in Oceanum perpetuo decursia

alluebat, hoc modo obstriactum esse haud semel ex vetustissimisTraiectinorum Claronicis legimus. Tempore enim Hungen squivndecimus a illibrordo praesidebat Episto-P J cum Dani, iuxta sancti Frederici prophetiam , Traiectum, totamq. Hollandiam hostiliter deuastassent, vita fiunt in caelo stella Iar inter se concurrere, fulgura Iovisque tela acrius stridere; flumina supra modum aug xi &e restere. quod utique non tantum ad praesens damna inferre, verumetiam & aliqua significare futura Isidorus testatur. quid multiς tanta Circio diuscula flante facta est ex Cath ico versus Leidas maris inumdantia , ut ad Traiecti moenia pisces marini Caperentur. Sursum quoque Rhenus tum grandi pridem niae perauctus, veterem secum Iordanis adducens tragoediam, conuersusin retrorsum. Qui, dum sconcerta tibus inuicem aquis ventorum violentia) in mare destensum non haberet, omnem, propere egressus ripas,invadit continentem.

43쪽

Inox pecora inuoluens M homines, tristem ubique sui excursius relinquebat imaginem: ita ut etiam ipsa Sicambrorum Batua De calionis seculum lugeret innovatum. Turi arbores sylvaeque propter marini gurgitis sausedinem arefactis , tandem estractis viribus, Ventorum turbine sunt disiectae. Quas, admistisa, hanc quoque diem vidimus apud Veteres

aquas, alibique e terrae visceribus eriti, M C neis inseissas, sarciendis domorum tectis magulatim coaptari. Hoc igitur malo amicti;& animo consternati omnes qui circumcim in morabantur, Batuani scilicet & Traiectini; Bataui quoque & Hollandi, sibi posteris que suis de maiore periculo prouisi iri, deli-- berato diu censuere decreto, Vt ab Urbe Do-- restado ab utraq. ripa, modici amnis a Rh quianm. no deorsum Viennam versus stillantis L - cam dicunt aggeres construerent, S in eos - cffossis ruderibus manufacto meatu, Rheni fluenta deflecterent. QDd & unanimi st dio, ardentique opera, & plurimis denique impensis pro communi utilitate elaboratum cst, dc esticaciter abistutum. Qua ex re quoniam S ascendentibus e pelago nautis, S rursum e Rheno descendentibus in mare, commodior via, & quidem compendiosi re tractu adoleuit. paulatim prior ille me

lutis

44쪽

sees

is hae

tus Rheni tum pridem interceptus & ob- structus, adeo cum tempore evanuit, ut ibi 'iam boues pasci videas, ubi olim maximo inter Dorcstatam & Traiectum videre liui, cuit natare carinas. Ita Rhenus & nomen apud nos & flumen amisit. Quanquam ii desiper Moirdenum, arcemque Godefruis di praesulis, tenui alueo, deinde paulo em fore Leidas stabintrans, iam prope RynLburgum, haud procul a regali factarum Vi ginum abbatia, facit stationem, quodd dum superne obstructo eius antiquo meam, scopuli etiam in CatWyco,ubi pelago influ bat, redintegrati sunt. Et ne hoc quidem statum nostra sublatum est memoria, verum ctiam Pharusilla& turris speculatoria,quam in littore Oceani prope Cata ycum olim 'Caius Caligula Rom. Imperator posuerat; Vt per noctem, facibus incciis, nauigantibus inseruiret; ita prorsus euanuit, Vt ne illam . quidem olim ibidem stetisse, iam cred in us. Et quid est in uniuerse orbe quod non obliteret vetustas, aut temporis morbo intcreat, si non literis com mendetur 3 Verum longe alia huius Phari destruedae vi ci est in tio, atque adeo sine omni utilis detrimento& honesta , ut ne possessori quidem doleat eam amisisse. Nam, ut paulo altius repetam;

45쪽

Il O- CORNELII AURELII. tam; hanc arcem a Romanis Imperatoribus Iutim Pau- post C. Caligulam & Claudium, Iulius Pamus & Clauduas Ciuilis fiatres possidendam ires. acceperant ; quod hi patre quidem Batauo, .an δενι- sed matre Romana essent progeniti; mai or se. rum suorum more bicornis lunae signum in armis deseruntes. Hi igitur horumque P steri, ex hac arce Britonum appellata squod ab ea facillimus in Britanniam ex opposito esset transitus) piraticam exercentes, Vecti galia ab omnibus Rhenum intrantibus δίCXeuntibus accipiebant. Sed ne ista quidem sufficiens fuit arcis diruendae causa Sc occasio; quoniam non sivis sied duntaxat alienis haec gravamina imponentes, patriam fortui ter praeclarisque facinoribus defensabant: ita Vt tam apud D'nos, omnesque maritimas nationes haud ignauiter celebres haberentur. Si quid enim apud finitimos super negotiis. pelagi natum esset quaestionis , aut quoties in commune consulto Opus erat, ad istos qui tu m arci praesidebant, legati mittebantur , contempto Batauiae omnisque mi-, noris Frisiae domino & comite. Quod, mo fleste satis ac ingrato animo ferens Comes, quia nullius apud exteros preci, baberetur; Dominum Massenarium , Catilibrumque principem, qui tunc arcem regebat,acce

illa

46쪽

eas in

alli

, LIBER PRIMUS. 3

siri ad se iubet, seriemque si iam apud illum

deplorans, petit iuri suo & arci lubens ei cedat, & in Burcligrauium Leidensem praei Castrum chumq. cum selitis Rheni vectigalibus eum Constituit: traditque castrum quod ibidem bicorni gurgite Rhenus circunlui opus quidem rude & sphaericum,sed munitissimum, si defenserem habeat. Tanta insuper est porrectum ad canos altitudine, ut omnibus ciuium tectis facile stuperemineat; habens t. subinde, quaqua versum velit, prospectus. apti stimos. Intra huius ambitum puteus est mira profunditate ; raram tamen continenSaquam, sed dulcem S limpidissimam. de quo inaudita S incredibilia fabulantur. In planitie vero & circuitu quo ad utrunque Rheni brachiolum apertus est transitus tir ctiferis consitum est arboribus'vinetis, Ut alteram non desideres paradisium. Hanc

modo arcem dominus meus Sc amicorum sincerissimus Petrus Brunus canonicorum Petroancti Panctati) decanus, Vir ungulari er

ditione & doctrina, legumque & canonum longe peritissimus, ad suas suorum l. delitias sub annua excolit pensione. Haec igitur, uxdicere coeperam, castrorum commutatio,& nostri Comitis prouida cocessio ad hunc vQue diem iure haereditario heroibus Mas-

senariis

47쪽

CORNELII AURELII

senariis perseuerat, M perpetui omnium quae per Rhenum importantur portitores sunt instituti. Tanti siuam Comes patriam habuit , ut & aliis omnibus posthabitis eius gloriae consuluerit, & vasello suo nihil em lumenti ademerit. Porro obfirmatis sigillo pactis, Castrum illud apud Catthos, arcem Britonum dicunt, quod ab ea directus in Britanniam erat transitus,mox dirui Comes iussit,& pristinaapud exteros nostra siu scepit Batavia dignitatem, notitiam, & honorem. Veterum verbis, auctoritatibus se dictis facta or opera subiunguntur. ut qui verbis

nolint credere, vel operibus ipsis credant, quibus Romani irrefragabiliter attemn- tur, Batauiam quam maxime Holgand rum esse. H.

OPERAE PRECivM nunc esse arbitror, Minerie virorum omnium candidissime, his veterum auctorum testimoniis & verbis, opera ipsa& facta coniungere;& Romanorum monumenta in medium adducere, quibus nostram, atque adeo nostram illustrarunt Bataviam; ut alteram nemo qui vel hominem agit cupiat inuesttar Sare

48쪽

LIBER PRIMVs. 33

a gare. Quibus nimirum hac ipsa luce clarius

a poterit cunctis irrefragabiliter elucescere, , Batauiam ipsam non Sicambrorum, sed: a quam maxime Hollandorum esse prouin-ῖ- Ciam. Videre enim mihi videor, nonnullosi, ea comparatos esse natura, Vt ipsis etiam Iura daeis reperiantur duriores, qui absque pros, digiis & signis non coluere Dcum. Acci

asi piant itaque hi signa cuidentissima, & in

epi rem nostram atque sententiam Venientia, ea quae hodie extant, dc cernuntur,quae quotidie compaginantur, 3c leguntur: ut si noni Historicorum verbis, certe ipsis fidem adh1m beant factis, & lapidibus insculptis; per quos

sit ipsi Romanorum Caesares nos credere com-

pellunt, partium Hollandiae Batauiam esse. , Anno igitur salutis nostrae supra millesimum quingentesimo secundo inuenta sunt obiter aratro humum proseindente, prope Leidas ad iactum sagittae ab ipis Rheno, Vel hi stissima Romanorum monumenta, grandi- an bus instulpta saxis, cum circumseremia ad ast quadrum & fundamentis magni palath. gri Cuius sane muri senos in latitudine, duce ita eos in longitudine pedes habebant; & inio' singulis eius quadraturae angulis, singulas P opere sphaerico mirae amplitudinis turres. , Jnter cetera, ut breuiter curram, huius M

49쪽

3 CORNELII AVRELIlmanorum arcis ruinosa, & plurima; rsitan fide maiores reliquias si oculi fallerenturiduo praecipui & grandes inuentissent lapides, qui Romanis inscripti characteribus hoc continebant: Scriptura siculpta in primo lapide.

Hoc est, Seuerus, Pius, Pertinax Augustus Imperator, Tribunitia potestate, octauum

Imperator.

Asia sicriptura.

AUG. PIVS. PONT. MAX. P. L. SEPTI M. SEVER. COH. XV. VOL. P. P.

Hoc est, Augustus Pius Pontifex Maximus Publius Lucius Septimius Seuerus Co hortis quintaedecimae Volusianae, aut Vol

scorum.

Sculptura se scriptura sicundi lapidis.

50쪽

LIBER PRIMvs.

Hoc est, Imperator Caesar Lucius Septimius Scaerus Augustus,& Marcus Aurelius Antoninus Caesar, cohortis quintaedecimae Volscorum , vel Volusianae , Armam ni rium vetustate conlapsum restituerunt. sub Valerio Pudente Logato Augustali, Praefecto praetorio, curante Caecilio Batonte prae

Mirum itaque si non miremur tantam in Romanorum erga Batauos societatem, grauit tiam& amorem: apud quos non obstantubus tot terrarum spaciis, tanto suum arm . mentarium labore opera & impcniis insta . Tant, curante Caecilio Batonte Batauorum praefecto. Quae quidem reparatio, ii diligen- r rem-tempus inspicere volumus, facta iv cst sub Romano Pontifice Calisto primo. qui omnibus Dco sacratis clericis & sacer dotibus continentiam indixit, circa annum Domini ducentesimum vicesimu primum. Primam tamen eiusfundationem nusquam' adhuc legimus,neque supremam eius deuastationem; qua profecto ita sub terris obrurum est, ut nemini nostrum antea constit

rit quicquam ibi latuisse; ubi nunc tanderis haec eius arcis celeberrima Romanorum i

ueniuntur monimenta. t

SEARCH

MENU NAVIGATION