C. Velleii Paterculi Quae exstant opera ex recensione Davidis Ruhnkenii tomus primus alter

발행: 1823년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

cile lectori notas eius et aliorum conserenti patebit. Et indignationem eruditorum meruit Aldus , qui Typographus, nec ad paternae eruditionis laudem

adspirans, criticus etiam ambitiose existimari, et iis , quae a Claudio Pulcano acceperat, insuper habitis, sua Venditare voluit. Quare Puteanus, qui sua communicaverat cum Aldo, incitatus, suas in Velleium notas collegerat, et edere destinaverat, nisi mors intervenisset. Sed eas adiecerunt Parisienses editioni Anni cis DCviii, qua Tacitum et Velleium variorum notis instructum vulgavere, et ibi illitierati Aldi facinus, brevi praefatione ante nota. Ρutvani, ut dignum erat, traduxere. Errat Vero Colomesius in notis ad Quinctil. inter D M. Pag. 37o, qui Puteanum has notas ante annum aetatis vigesimum scripsisse dicit. Quum ea aetate quidem cum Aldo aliqua communicaverit, sed redux in P

4riain et iratus Aldo, demum notas concinnaverit, -neSCio quo aetatis empore , certe illae nonnisi post eius mortem prodiere. Anno quoque CID D XXVII-Fridericus Sylburgius, quum Historiae Augustae Scrii PtOrDS in unum corpus coniiceret, Velleium iis a Gdere non neglexit. Valens postea Acidalius, dum

-in Italia peregrinaretur, Patavii edidit iVelleium

-A. CII DXC, de cuius viri meritis nihil attinet di--CDre: nota enim eruditis eius innovandi omnia , - etiam Sana et integra, cupiditas, et antiquitatis nimia. adsectatio, qua cxolreta et non illius seculi, quo auctoreS, quOS Versabat, Vivebant, verba pro libidine

42쪽

XXxv intrudebat. Licet vero Barthius in comm. ad Guil. Briton. lib. V, 4. , mirum et admirandum in eo acumen agnoscat, ipse eodem morbo laborans, et ad lib. II, aos , laudet eum, poenituis8e tamen eum properati nimis laboris constat ex Epistola eius Luii ad Iacobum Monavi um, qua queritur triennio post, Lugdunenses Gallos importuna diligentia exispositam et abiectam mortique destinatam prolem ignaro et invito patre sustulisse, et de secundis securis cogitare scribit: et ex Epist. ad Gruter. Lxxxi , Lugdunensis vero illa editio Anni Cio DxcIII

eum Acidalii notis etiam Manutii, Lipsit et Schegkii

exhibebat. De Lipsit quidem notis facile constat, eas tunc potuisse edi, cum ille A. cII DXci typis Raphelengianis Velleium castigatum ediderit, quae deinde iterata A. cio Dxciv, adiectis a Raphelengio variis lectionibus, ex notis doctorum virorum, et ore Lipsit docentis exceptis, et postea Semper Τarito comes adhaesit. Sed Scheghium suis tantum notis illustratum Velleium edidisse nondum comperire potui '. Ante Lipsium tamen prodiisse eius notas ex ipsius Lipsit ad lib. I, cap. ult. anno- latione patet. Vbi memorabilis illa et vera a Lipsio

vox edita, nostra etiam de adolescentium conatibus

i uilicia di rigere debet: nam cum eximiam de Scheghio spem laudasset, addit, immodestia multorum iu-

43쪽

Insignis vero negligentia Lipenii, qui nobis, si Diis

placet, editionem Lugdun. Batav. IS94 cum no Nanutii, Lipsit, et lacobi Sadoleti memorat, Pro Schegkio Sadoletum substituens: Lugdunensis vero in Gallia editio deinde Francolarii A. Cin Dcii suit iterata. Ianus quoque Gruterus, indefessae in excutiendis bibliothecis industriae vir, et meritis in rem literariam supra omnes sere memorandus, Anno Cio Dcvii Francolarii minima mole Velleium curaVit, cum scholiis, notis, variis lectionibus, et animadversionibus doctorum, ut Rhenani, Burerii,

Manutii, Ursini, Lipsit, Raphelelagii, Schegkii, et

Acidalii, quibus suas notas subiunxit. Et deinde A. cio DcxI Bistoriae Augustae minoribus Scriptoribus Ita noviae editis Velleium immiscuit. Quem et antea

GeneVenses A. CII Dcix Paterculo honorem habuerunt, eamque editionem A. cis DCLitI iteratam Cl. Fabricius adnotavit. In Belgio deinde nostro Lusonius Popina, Frisius, Franeherae Α. CID DCXX, Velleio quoque manus admovit, et notas satis er ditas elaboravit; sed in paucorum notitiam eius curam perVeniSse nemo mirahitur, qui exiguam Ii- helli sermam, cui sere debere videtur, quod inter Puerorum malius et fines nostrae patriae sensim d Periret et evanesceret, consideraverit. Nec praeterea aliquid isti editioni splendoris aut elegantiaea typis aut charta, quae utraque pessimae notae, accessit. Marcus otiam Boxhoruius Zuerius quu

44쪽

PRAEFATIO XXXVII

quatuor voluminibus Historiae Augustae Scriptoresederet A. cII Dcxxxii, Velleium quoque Paterculum, brevibus notis illustratum, priino tomo inse ruit. Meliori vero auspicio Gerardus V sius, magni Gerardi Iohannis filius, primis pubertatis annis, manum et curam Velleio adiecit, et summam ingenii et eruditionis paternae aemulam Spem et exspinetationem viris doctis commovit, elegantissima Typis Elzevirianis editione Α. cio DCXXXIx procurata, quae deinde iterum iterumque repetita sertur. Nescio vero, an inter tot egregias editiones memorari mereatur Andreae Lacarri, Parisiis Anno cio DcxMvemissa editio minoris molis, quum nihil contineat, quod eius desiderium eruditis possit movere, et ideo solum videatur repetita , ne gallica iuventus levioris ponderis libro, quem facile circumferre Pomet, careret. Digna vero et praestans omni ex parte est Iohannis Henrici Boecteri industria, cuius eura his Velleius noster lucem vidit; primum Anno

ci3 Dcx Lli, cui editioni accessere praeter notas eruinditissimas, partim verba Velleii illustrantes, partim Praecepta vitae et artis civilis exhibentes, Charaeteres Politici Velleiani, et dissertatio de Amnestia, quae opuscula in secunda Anni CII DCLxui editione , nescio quam ob caussam, suere omissa. Cons itidem quoque Boeclerus indicem utilissimum, quem nos muliis in partibus ampliatum hic quoque exhibuimus. Antonius deinde Thysius Anno cio DCLIuvium variorum notis, sed miserum in modum d

45쪽

truncatis et foedatis emisit, de suo vero nihil fore adiecit, nisi quod ex Lexicis Historiam et Geographiam complectentibus quivis tiro arceSSere posset.

Et hie insignis Lipenii diligentia apparet, qui Thy

sii editionem Lugd. Bat. cio DXCIii Proseri, quo tempore sorte Thysius natus nondum erat, eique etiam tribuit Parisienqem 16og et alias. Repetita quidem Antio Cra DcLxvii Thysiana editio, sed quam ego ne verbo quidem a priori discrepare deprehendi : quae tamen editiones cupide suere divenditae, quum illo tempore insano quodain ardore nostrates et exteri illas variorum notis foedatas exin peterent 8 Quibus tamen facile caruisset orbis literatus, nisi postea doctiores I hysio et Schrevelio viri institutum illud ad maius rei p. literariae commodum et decus correxissent, et pro mutilatis et sine ullo iudicio excerptis adnotationibus integras subiicere instituissent, ct ita effecissent, ut priores illae editiones iam ex hibliothecis eiectae ad tabernas commigrent. Aliud deinde et multo minus laudabile consilium inierunt omnis elegantiae, ut sibi Persuadent, arbitri et magistri, Galli, qui sub auspiciis Illustrissimi Ducis Montauserit, et Danielis IIuolii iussi sunt omnes sere antiqui aevi scriptores noVa specie commendabiles in usum Serenissimi

Galliarum Delphini proferre. Ex illis provincia Vellei uin novo more interpretandi obtigit Roborto Riguegio quem Riguetiun vocat Lipentus Iesultae, qui Parisiis Α. cra Dccxxv quum in lucem elabo-

46쪽

PRAEFATIO XXXIXratas suas curas Protulisset, non maiorem e

sortibus suis laudem apud eruditos reportavit, sed plebeia interpretatione, et notis undecumque eo rasis risum exteris praebuit. Et certe mirari licet Vesaniam plurimorum , qui innumerabiles libros undique coemere student, quorum indices vix toto Vitae cursu perlegunt, sed qui inter tot millia coindicum oscitantes languent, et quibus nulla domus instructa decore satis videtur, nisi accedat bibliotheca ut necessarium ornamentum, et qui specie et operum frontibus et titulis capti, amant paria mole et forma longo ordine Volumina componere,

et tam insano pretio hos in usum Delphini libros

editos, non in studium, sed in spectaculum comparare. Quam studiosam, imulo ne studiosam quiadem, luxuriam gravissime iam olim increpuit Seneca. sit, si vera fateri velimus, quid attinebat

tantum laboris et chartae perdero, ut Orbis eruditus tam immensa inutilissimorum voluminum multitudine oneraretur, et tot egregii scriptores ab obscurissimis hominibus, et quorum nomina Vix ipsis Parisiensibus nota erant, compurcarentur

Immo cuius incepti nunc ipsos, qui praefuere, et

operas inter imperitos linguae et consuetudinum ro-- manarum Partiti sunt, poenitere, et lateri se male

ingeniorum delectum egisse, legimus. Vtilius equidem et minori temporis et pecuniae iactura repetere veterum scriptorum editiones instituerunt Britanniae eruditi, quorum maxima opera in excu-

47쪽

xLliendis codicibus manu exaratis, et notandis lectio num diversitatibus occupatur. Sed ut ad ordinem, quo Velleii editiones novae prodierint, regredi mur, Anno CII DCLxxVIII, Vir nobilissimus, Nico. laus Heinsius, emendare nostrum Historicum adgfe Bus, notas Suas, Omni elegantiae et eruditionis dolo

Commendandas elaboravit, in quibus liberius quisdem aliquando ingenio et coniecturis indulgere visus est, sed sic quoque principem sibi inter Velleianos interpretes locum iure vindicare potest. Neque sibi

satisfecisse semper virum in aberrationibus librariorum deprehendendis sagacissimum, docebunt s Cundae eius curae, quae nunc exhibentur, et quas

magis magisque adhuc politurum credibile est, si selici quodam sato novos Velleii codices bibliothecae

suppeditassent: nunc Vero, quod unum Super ii,

vestigiis unicae editionis primae insistendo naevos insignes dexterrima sollertia detersit. Laudabilis etiam industria viri, aliis etiam meritis in rempum

blicam literariam conspicui ,, Iohannis Hudsoni, qui

Anno C: DCXCIII accuratissimam editionem procuravit, qua avidissime excepta et desiderata, novam

Anno CII DccxI emisit , in qua ipsis Velleii verbis subiectae sunt discrepantes priorum editionum I etiones, et quid quisque interpretum post Me

nam Curam emendandum censuit: in calcem vero

libri reiecit excerptas ex pluribus notas, quas ad illustrandum Velleium sussicere credebat, intermixtis hic et illic ex sua penu doctissimis animadversi

48쪽

Qibus. Non desiderari post tot Scriptoris, non magnae molis, editiones, nova facile videri posset; sed quum deficeretur Germania exemplaribus Velia leti, eaque magis exposita et venalia suast genti vellet vir insignis, et omnium sui aevi doctorum cultor et fautor, Fridericus Benedictus Carpetovius, Lipsiensis Senator, novam coepit per se moliri editionem, in qua, si quid admissum est, id omne

amore et veneratione, qua Heinsianum nomen prosequebatur, est Peccatum. Nam non modo certissimas viri nobilissimi emendationes expressit, sed dubias saepe et temere captas coniecturas in ipsum auctoris contextum recepit. Quum Vero ante ultimam

labori suo manum impositam sato cessisset, ad Christophorum Cellarium perficiendi cura suit delata, qui aliis tunc, ut ipse latetur, curis districtus, leviori manu nostrum Velleium tractavit, et anno CII DCCVII pauculas nec magni ponderis notas, aliunde sere collectas subiecit, indiceque duplici, altero

rerum , altero Verborum , nec accurato satis , ne

Pleno, exornavit. Sed nondum sussiciebat Germaniae haec sive Carpgoviana, sive Cellariana editio: nam eodem anno Christianus Iunckerus Francolaru et Lipsiae novam concinnavit, denuoque A. Clo DCCXIIIoannes Georgius Walchius Limiae aliam protulit, quae utraque magis in scholasticae iuventutis, quam eruditorum virorum usum paratae, vix memorari merentur. Ipsi enim Mitores non ultra vinellii et similium Paedagogorum famam se spirasse confi-

49쪽

XLII P. BVRMANNI lentur , neque nobis ea temporis erat et otii abunis

dantia , ut in puerilibus his notis excutiendis diu

immoraremur. Utima denique, quae milii innotuit, est Londinensis anni Cio DCCxui editio, curata a Michaele Maltinire, qui brevi tempore magnum satis veterum Scriptorum .numerum et fudit, ne scilicet aemula bata vici nitoris Anglia careret exemplaribus, quae Elgexirianis ci aliis elegantia et cura insignibus palmam praeriperciat. Huius voti an COmpotem secerit Britanniam, vchementer dubito, quum seStinatione Summa, nec adhibitis in consilium diversis virorum doctorum curis et emendationibus, illas modo editiones expressisse videtur, quae sama et sermonibus vulgi optimae esse iactantur. Amplis vero et ingenii et docuinae copiis instructum esse oportet, qui intra tam exigui temporis spatium', iot diversae dictionis et ingenii Scriptores cum aliqua cura emittere se posse contendat. Earum aliis

quot recensum egit Iohannes Clericus, Tomo VBibliothecae antiquae et novae, ubi iure sibi usur- Pato, ο, ιι f.; ille Philosophus, et critica, cuius prima etiam initia non satis perspecta habet, saeuitate se iactares, ineptis etiam et nulli doctorum probabilibus coniecturis Scriptorum illorum loca quaedam sollicitat. In elicio vero duo sibi suspecta tentat,

quae cum in notis nostri S , nescio quo CBSu, Pra terita sint, hic in transcursu excutere est animus,

ut illustriori in luce inscitia pauperrimi. Rei p. li-wrariae emendatoris appareat. Scripserat Iulleius

50쪽

lib. I, cap. ia de Scipione Aemiliano, qui Carthaginem evertit, eum Iecisse suae pirtutis monumentum , pto l steriat aui eitis clementiae. Quibus in verbis Sophus noster, non recte inter Se opponi virtutem et clementiam credit, exactiusque Velleium locuturum fuisse putat, si pro Mirtutis, smeritatis monumentum dixisset, neque tamen , quae est eius modestia , aliquid immutare audet. Sed ut omittam , seuerilalem potius exerceri in imperiis erga milites, in iudiciis erga reos, et Similibus, quam a victore in debellatos, nonne recte et ordine Velleius secisse censendus est, quod Carthaginem illam aemulam imperii romani, et tam pertinaciter rebellantem, virtutis suae hellicae, quaeam Vicit et expugnavit, monumentum fecisse Scipionem dicat ut quicumque postea vel eius rudera conspiciat, vel res gestas legat, miretur Scipionis virtutem, et sortitudinem, qua urbem tam

forentem militari scientia, et armorum usu Celeberrimam, prostraverit. Exercuit ergo virtutem suam

Scipio Nepos plenius, quam Avus, qui de ea multum

remittens maluit clemcutiae suae, quam virtutis esse monumentum. Sed si in Velleii dictione et more enuntiandi Versatior esset censor , qui sorte ante illum diem , quo Anglicam editionem recen- Seret, numquam eum legerat, contulisset illa Velleii verba cum similibus lib. II, cap. 39, ubi S

riam et Pontum esse Cn. Pompeii Oirtutis monumenta , eodem Plane modo dixit. Neque multum

SEARCH

MENU NAVIGATION