Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1795년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Iaa PYRRHUscondiscipulos, qui a prima aetate iisdem se dederant. Νeque vero iis assensus est, qui monebant , ut juris prudentia amictam iamialiae sortunam excitaret; nam hac disciplina

vix a limine salutata, ingenio suo obsecundavit , seque ad naturalium rerum studium

contulit . In philosophia praeceptorem habuit Ascanium Venturium Galleranium, qui primus e Senensium scholis ablegavit morem argutissime disputandi de rebus aut non neces- sariis, aut ineptiarum plenissimis . Non pari selicitate usus est, cum medicinae studere coepisset, quae tota erat contaminata Ara-hum 8c Galenteorum opinionibus: cumque caelestia quoque noscere concupivisSet, eorum vim ad illa, quae in terra accidunt 8c fiunt, pertinere, seque suturorum quoque . praediistorem esse posse putavit. Perversae institutionis vitia postea magna sapientiae copia emendavit, ad quam comparandam sibi ave or 8c dux fuit. Ego vero in haec verba scribebat ad amicum nihil tam nolo , quam esse

medicum, antequam sim. Itaque nemo illum conVenire potuit, quin esset occupatus vel iasecandis cadaveribus ad noscendam miram

112쪽

GABRIELLIUS I a 3 corporis humani fabricam, morborumque caussas investigyndas, vel in chemicis experimentis habendis earum praesertim rerum, quae medicinae usui esse potuissent, vel in herbarum natura proprietatibusque scrutandis. Exercitatio, Sc temperantia in victu, omisque sedatio perturbationum animi, A rerum modus auxit in eo virium robur, & in hoe suit sapientissimus, quod, amputata 8c circumcisa inanitate omni Sc errore, continuit studia sua in contemplatione naturaa. Factus Bolanices magister ad Lycei Senensis horti ornamentum transtulit rariores plantas, quas Petrus Andreas Mattiolius in suburbana quadam sylVacollegerat, alueratque , aliasque ex aliis locis illuc devehendas curavit. Poterat Verode omnibus varie 8c copiose dicere, quod quidquid legerat & viderat in memoria hae

rebat , quodque maxime intentis oculis mi ut ma quaeque contemplari solebat . Porro nisi in illo summa harum rerum cognitio fuisset, non alterum Μattiolium cives sui ipsum appellassent, nec . frequentissime homines in hae facultate exercitatissimi per litteras consuluissent . Dum multis modis consulebat civium

113쪽

ra PYRRHUs commodis, A eorum utilitati salutique se viebat , de patriae quoque gloria cogitavit. Nemo sane dubitabit quin hominum studia ad amplificandas disciplinas prompta Se parata virorum praestantium societate plurimum

excitentur. Hinc Academiarum institutiones, inter quas maxime tum florere videbantur Parisina, Londinensis, & Germanica , quae Naturae Curiosorum appellabatur. His quidem omnibus praeiverat Florentina, sed jamdiu illa esse desierat, nec quidquam hujusmodi Italia amplius habebat, quo cum exteris nationibus contendere potuisset. Gabriellius itaque de condenda Physiocriticorum Senensi Academia an. MDCLXXXXI. deliberavit, eique patronum dedit Franciscum M. Μedieeum Card, natem . Plurimum illi elaborandum fuit, ut multa removerentur, quae obstare & impedire videbantur, quominus gloriosa res ad exitum perduceretur, Sc ut sunt rerum initia parva ,

sodalitium potius juvenum, quam conventum illustrium virorum illam Academiam principio dixisses. Magnum quidem alumentum attulit Gabriellius Senensibus suis, ut . non modo

silerent senes illi, quos . a interit fateri se igno'

114쪽

GABB RIELLIUS Iasignorare, quae imberbes ab ipso didicerant , sed etiam docti plurimum se adeptos suisse arbitrarentur te ad inveniendum , 8c ad judicandum . Ponebantur qu pstiones de rebus naturalibus, quae minus cognitae, quaeque scitu utiliores esse putabantur, . nec rationibus modo , sed, quod magis est, experimentis , quae in dubium erant vocata perpendebantur. Praeerat his omnibus exercitationibus

Gabriellius, & ne quid deesset ad capienda experimenta, magna instrumentorum supellectile Academiam suam ditavit. Nihil iis temporibus celebratius fuit Bolleana machina, quam ita in ipsa Senarum urbe perficiendam curavit Gabriellius, ut nulla abs tutior , nulla ad habenda experimenta expeditior vel ab ipso inventore fabricata fuerit. Neque ejus se praebuit spectatorem otiosum. Tot enim nova per eam invenit . ut nulla seracior fuisse videatur. Quidquid vero objiciebatur, caussa 8c occasio erat noVOrum experimentorum , quorum tantam copiam in promtu habebat tum ad physicam illustrandam, tum ad medicinam juvandam, ut de iis vulgandis fidem suam obstrinxerit Petro

115쪽

data Senis VIII. Kal. Decembris an. Μ DCCIV. editaque eodem illo anno. Sed obstitit diuturnus 8c gravis morbus, ex quo anno post XIV. Kal. Ianuarias interiit , ne promissa exsolveret, & quod mireris inventus est nemo , qui iii apertum proferens quae ipse paraverat, ejus es physicorum votis responderit. Neque in animo illi solum fuit Academicos

Physiocriticos suos in terra continere : nam Vehementer Semper optavit, ut ad caelestia quoque oculos conVerterent, eaque propter

in ipsa aula, in qua conventus habebantur , meridianam lineam descripsit, quae persectione operis cum celebrioribus contendere potest . Nihil unquam hujusmodi viderat Gabriellius, quippe qui pedem patria non e tulit , sed sua sustentatus dot trina quid pera gi . quid caveri debuerit intellexit, ex quo conjici potea, postquam divinanti astrolo

giae nuncium remisit , Sic astra illum suspexisse , ut referret Omnia ad Veritatem utilitatemque. Quem usum vero habere possentaStroiioini ex Sua meridiana linea, quid prae-

116쪽

GABRIELLIUS. Iarstiterit in illa construenda, quot labores tulerit, quot impedimenta superaverit, ipse exposuit, nec aliud deesse videtur huic scripto, quod an. MDCCV. Vulgatum est Senis. nisi observationes astrorum , quibus notandis

inveniri potuit scientia. Praeter istud nullum aliud est in manibus hominum Gabriellii ingenii monumentum, quamvis multa paraverit , quae ad physicam, medicinam . 6canatomen pertinent, ex quibus perspici potest nullam pestem majorem invasisse in philosophiam ipsum putasse, quam eorum opinionem , qui auctoritati omnia tribuentes, quo facilius omnia, quae vellent, explicarent, ex perientiam & observationem constantem Mdiuturnam ab ea segregarunt. Talibus vocibus undique discipulorum suorum aures circumsonabant, qui quidem turpissimum judicassent, ut, cum omnia sibi suppeditata suissent a tanto magistro, ipsi sibi defuisse vi

derentur. Haec erat summa ratio 8c sapientia optimi civis, patriae, non sui gloriae utilitatique consulere , ob quae merita, & ob ejus singulares virtutes, quae valent ad conciliandos homines, humanitatem, comitatem, in

117쪽

ra8 PYRRHus destiam, sermonis affabilitatem, patientiam, gravitatem, ita colebatur ab omnibus, ut ta quam in elarissima luce versaretur, nullum obscurum esset ejus dictum , et factum. Mortuum etiam laudarunt Scipio Petruceius Eques, Se Crescentius Vasellius, quorum alter orationem dixit in funere illius, quod satis amplum faciendum curavit Laelius Cosa lius pro collegio 8c propinquitate , alter a tem vitam declaravit, quam Μarius Crescim- benius retulit in Partem II. Vitarum illustrium Areadum. Nam is horum quoque coetum singularia fuerunt Gabriellii merita, qui in omne id, quod decorum, honestum gloriosumque esset, mirabili serebatur amore.

118쪽

ANGELUS FABRONIUS CAIETANO CARCANO

REGIO TYPOGRAPHIO NEAPOLI PRAEFECTO . s. P. D.

Cum res ab nostra memoria propter vetustatem remotas ex litterarum monumentis quaerere institui, statim intellexi unum Neapolitanum regnum infinitam O immensam litterariae historiae materiem suppedita re , O nullum esse doctrinae genus, quod apud vos non in honore fuerit, O studiosissime excultum . Vel eo tempore, quo corruptas , vel potius extinctis Italia deplorabat eloquentiam O poesim , minime defuere

119쪽

23 qui castissimas artes ab audaeia O lilidine procorum liberarunt , quique omnino dederunt speram, ut in pristino dignitatis gradu

collocarentur. Perverterunt quoque homines ea, quae sunt fundamenta naturae, O in. magna confusione temporum, rerum ignora tione, ct morum barbarie nullus aequitati locus dabatur, leges pro arbitrio potentiorum ferebantur, omnesque eae υirtutes, quae in communitate cernuntur O societate generis humani, vacillante justitia, iacebant. Ad tantum sanandum mesum reυocatae ex

obliυione hominum leges Romanae fuerunt, utque coepit esse in laude cognitio O interpretatio ciuilis juris, nullus nec feracior, nec uberior Iurisconsultis locus Neapoli fuisse υidetur, cum non tam scientiae dignitate, quam utilitatis magnitudine homines ad suscipiendum discendi laborem impelli rentur. Rdem O docuerunt quae sunt publica iura, quae propria ciυitatis O imperii, quibus gubernari decear legibus eisilis Ochristiana respublica, quid ex majorum instituto, quid ex hominum malitia ad obtinendam vel augendam potentiam actum fue' i

120쪽

23 Irit, eumque monimenta rerum gestarum, O vetustatis exempla undique conquisiissent , O in publicum protulissent, non parum lucis attulerunt superiorum saeculorum historiae. Tum magis magisque apparuit quam utilis O frugifera esset antiquitatis notitia, quo in studio O nostra O patrum majorumque memoria floruerunt adeo Neapolitani , vix tituliam ceteris gentibus reliquisse laudem Nideantur. Ea propter magnam dederunt operam Graecis listeris, cum quibus res patriae Ob Graecam eorum originem arctissimo Dincula conjungebantur, nullumque extitit eruditionis genus, cui penitus non se dederint, . quodque scientia O cognitione minime comprehenderint. Quare fecerunt, ut de illorum urbe renovari elogium potuerit, quod illi olim tribuerant Martialis O Silius Italicus, eum eamdem doctam O hospitam musis π- pellavissent . Porro quis, ut aliquos honoris

caussa nominem, majorem laudem consecu tus est earum rerum inυestigatione, quas

cogitando assequimur, Joanne de meo OAntonio Genuesiost Quis Alphonso Boreulio in omni re mathematica O physica do-

SEARCH

MENU NAVIGATION