장음표시 사용
121쪽
132etior β Quis omnis antiquitatis sacrae profanae, Iudaicae, Graecae 6 Latinae, scriptorumque veterum Alexio Symmacho m.
rocchio peritior ρ Quis Petro Iannonio minuestiganda civili historia solertior ρ Quis demum Caietano Filaveris felicior in eligendis, conjuneendis, O sub uno veluti ad specta ponendis iis, quae ad bene O recte gubernandam rempublicam a summis viris tradita fuerunt' Horum Omnium nos vitas explicavimus, O ex ingenti quodam immensoque campo alios seligere mens est, quom rum facta O scripta immortalitate digna putamus. Interea, dum tibi obsequi studeo Leonardi de capua vitam declarans, in eo quoque rem gratam tibi me facturum confido pis iterum mandans, quae de patre tuo litteris consignasιi, in quibus non magis pietati, quam veritati praeclare satisfecisse mihi videris. Fuit enim vir cum paucis lepore O elegantia comparandus. Quanti autem scriptum istud tuum sit faciendum, facile judicabunt ii, quibus elegantia O munditia
Latini sermonis perplacet, in qua excolem 'O utinam plures tui similes haberemus.
122쪽
Leonardus de Capua humili Se obscuro
loco , cui Bagnoli nomen est. natus IV. Id. Augusti Μ DCXVII. patre Caesare , matre autem Ioanna Bruna , caruit iis praeceptoribus, quibus pueri ad humanitatem & religionem informari solent. Mature enim amisit parentes 8c fratres suos, quorum minimus natu erat, cumque in matrimonium collocata suisset, quae unice superstes fuerat, soror, Νea
polim ductus est vix tum attigerat XII. aetatis annum qua in urbe philosophiae de theologiae, ducibus Iesultis , operam dedit. Tum minime peregrinus erat in Latii lingua , quam per se se ineredibili labore didi. cerat , neque prorsus ignorabat ea, quibus
123쪽
ad sapientiam concipiendam praeparari solemus. Cum vero aere ingenium , & rectum, iudicium a natura obtinuisset, haud potuitiis magistris, quos tamen per septennium sere audivit, contentus esse, quare condiscipulis suis saepe exponebat ea, quae valebant
ad eorum sententias in philosophicis rebus evertendas. Attigit quoque juris prudentiam non pragmaticorum more, cum mIrifice delectaretur lectione operum Cujacii , 8c in consuetudinem se insinuasset Iurisconsultorum , qui eruditione praestabant. Nihilo tamen mianus eorum paruit consiliis, qui ad excole dam medicinam ipsum invitabant, & quamvis nunquam a latere discederet Aloysii Gratiae , cujus magna erat fama, selicitate magis, quam do strina parta, Secreto tamen s hi comparabat subsidia, quae ab anatome Mexperientia suppeditamur, in quibus haud
esse solebant Galeni sectatores, quorum innumero Gratia ille ponebatur. Nondum ex pleverat XXIII. aetatis annum, quando in patriam rediit, non tam ut civibus suis me dicinam faciens serviret, quam ut sibi prospiceret . Remotus enim ab hominum freque
124쪽
D E 'C A P u A. 13stia totum se dedidit philosophiae. maximeque contemplationi rerum naturalium, & quia
nil tam verebatur, quam ut dubitare de rebus videretur, cum omnia densissimis circumfusa ferae tenebris intelligeret , in eam con-
suetudinem paullatim venit, ut vel rem minime dubiam argumentando dubiam faceret . Solitudine quoque aluit musas suas, quaS Sae euli vitiis abstersit, Petrarcham , Casam , CG- stantium ceterosque illustriores poetas imit tus . Exarasse etiam dicitur comoedias omni sale M lepore conditas, & tragoedias hinas. quarum alteram inscripsit, martyrium S. Theclae, alteram martyrium S. citharinae . In numera Vero sunt, quae litteris mandavit vel ad explicandos emendandosque Poetas Latinos Sc Etruscos, vel ad res naturales illustrandas, quorum scriptorum edendorum cum
cogitationem suscepisset, iter Neapolim ingressus est. In ipso itinere incidit in latrones, a quibus non omni solum re, 8c ipso equo, in quo insidebat, privatus fuit, sed etiam Scriptis , quorum jacturam deplorare
nunquam cessavit . Ex eo tempore prorsus
conticuerunt musae illius, Sc in medicina M
125쪽
I36 L E O N A R D U sin philosophia vitae tabernaculum collocare deo
liberavit. Acerbiora etiam Perpessus est a patriae suae domino, cui indigna & injusta petenti sortiter obstiterat, & ab iis civibus .
qui illius libidini favebant. Nam capitalis rei
accusatus est, quam ob caussam biennium
Beneventi fuit, sed haec ipsa amusatio ejus illustravit innocentiam. Nunquam tamen adduci potuit, ut in patriam rediret, cumque Neapoli domicilium posuisset, sic obsequeb tur studiis suis, ut ejus nomen a peritissimis celebraretur. Intime praesertim utebatur Μarco Aurelio Severinio, & Thoma Cornelio , qui omnibus philosophis tum anteponebantur. A Cornelio etiam redeunte Ox longo itinere, quod per Europam fecit, habuit recentiorum, nobilissimorumque tum physicorum , tum medicorum opera, in quibus volutandis dies . noe es insudabat; sed eum perminea invenim
ret, in quibus plane aequiesceret, homo dubius atque haesitans, Se sibi ipse plerunque dissidens. de instituenda Academia cogitavit, cui proposita esset investigatio rerum, quae a natura involutae esse videntur, & de quibus variae M dissidentes erant philosopho-
126쪽
DE CAPUA . 37rum sententiae, quaeque propterea dicta est Investigantium. Consilium probavit Cornelius, neque is modo, sed & Alphonsus Bo- rellius, Lucas Portius, aliique docti viri se ei comites suturos polliciti sunt. Inde ortum habuerunt ipsius Cornelii Progymnasmata physica , aliorumque scripta, ςx quibus intelligi potest quid viri clarissimi senserint de Leonardi doctrina, quanquam soleret' ab iis interdum in disputationibus dissentire . Plura 8c ipse detulit ad Academicos suos, disserens de fluidis & solidis corporibus, de calore 6c stigore , de dulci Sc amaro, de luce& coloribus, aliisque hujusmodi rebus plurimis, solitus dicere ex eo tempore. quo ad rerum naturalium scientiam comprehendendam
impulsus 8c incensus fuit, se ea praeSertim investigasse, quae densiori obvoluta caligine esse . videbantur. Quanquam illa minime vulgaVerit, multa tamen eorum retulit in librum . quem serius omnino emisit de N etaima , ut ajunt, natura. quemque Christinae Suu-corum Reginae nuncupavit . . Haec enim tra telans longe vagari voluit, eum inquisivisset
non solum ea, quae caussam dare possunt
127쪽
138 LEO NARD Us subterraneis ignibus, exhalationibusque terrae . quid de iis senserint veteres & recentiores physici, quid sint & efficiant vapores, halitus, flamma, sumus, sulphur, acidi sales, alcati sed etiam de sodinis, de metallis, de motibus
naturalibus, voluntariis involuntariisque ani malium , de somno & somniis, de frigore sccalore, de ventis, aliisque multis hujus generis rebus copiose egisset. Quam vere tu videris: erudite quidem Sc eleganter illa exposuit omnia , quae iis temporibus laudatores habuere mirificos . Doctrinae Leonardi non solum participes erant Investigantes Academici, sed etiam adolescentes plurimi, qui illius domum frequentabant exercendi se caussa in rebus physicis, quibus cum aliquando exposuisset rationes eas, ob quas putabat seri posse, ut interdum iris in modum ingentis circuli consormata conspiciatur contra id, quod senserant Aristoteles, ceterique philosophi .haee res tam acerbas genuit controversias i
ter ejus 8c Domini ei Aulisti discipulos, ut
nisi intercessisset publica auctoritas, ad manus M ad arma fortasse venisset. Νihilo tamen minus Leonardus suam minime mutavit
128쪽
DE CAPUA. 139sententiam , quin immo pluribus confirmavit,& ad retinendam Academicos collegas suos
invitavit. Μors interea accidit Arenae Μar-ehionis, quem Leonardus patronum dederat Academiae, quem ob casum opinione omnium majorem animo cepit dolorem . Nam 8c amico amisso, cum consuetudine jucunda, tum multorum ossiciorum conjunctione se privatum videbat, Se interitu talis patroni dignitatem sui sodalitii non solum diminutam, sed etiam extinctam dolebat. Augebat molestiam magna sapientium civium honorumque penuria, & cum inventus esset nemo, qui ad gubernacula sederet Academiae, magno litterarum detrimento illa esse desiit. At non propterea suis in studiis
cessavit Leonardus , cumque aliquando a Pto- rege interrogatus suisset, quae cauSSa esset Optimorum medicorum paucitatis, inde occasionem arripuit conscribendi operis, quod anno Μ DCLXXXI. vulgatum est cum hoc titulo:
Parere dei Sig. Leonardo de Castoa, divi-sato in otio ragionamenta, ne' quali partitumente narrandosi Porigine, e ii progresso delia medicina, chiaramente rinceri ra dei, la desima si manifestu. Habuit sane in
129쪽
14o D E C A P U-A quo ejus ingenium in universorum generum disputationibus exercitatum, Sc ad omnia in dubium revocanda propensum longe excurreret . Non enim medicina similis est artium reliquarum , quae multa habent certa Sc evis dentia , quibu& quasi sandamentis innitantur . Sedem tamen , habet, in qua consistat, M.
multorum saeculorum consensus 8c experientia nos docuit non solum prudenter, sed etiam divinitus ab Hippocrate multa praecepta 8c praedicta fuisse. Nihilo tamen minus Leonardus suae arti insidus, omnem ejus diagnitatem evertere conatus est, ut ne nomine
quidem artis dignam illam putaverit. Ea propter haud semel affirmat a Graecis exiguos admodum in medicina factos esse progresSus, 8c nihil sere ei ab iisdem collatum . nisi quod
ipsam verborum dote locupletaverint. Ex quo Graecorum studia occiderunt, proseminatae sunt quasi familiae medicorum inter se dissentientes, de quibus dicenti facile fuit multarum errores , somnia & aniles superstitiones in apertum proferre. Ut rem gratam sacer et Christinae Suecorum reginae, cui omnia sua studia consecrasse videbatur, ad ea, quae de
130쪽
DE CAPUA . IAI levitate 8c imperitia medicorum exaraverat, addidit postea multa , quae pertinebant ad medicamenta , ut probaret nihil iis iii certius esse, damnavitque praesertim eos. , qui violenta adhibent, sicuti mercurium, Sublimatum, an timonium, chalchantum, tartarum , helleborum , quique purgationes ciunt, Sc sanguinis missione abutuntur . Sunt quidem in hoc opere erudita multa, nonnulla etiam vera, nihilo
tamen secius Jo. Fre indius in historia medicinae ita de eo judicat, ut nihil absurdius se legisse assirmet, illud Sc addens, minime Auctori defuisse ingenium in conquirenda undique eruditionis copia, sed sic illo abuti ,
ut omnia semper malam in partem detorqueat. Vel iis temporibus , quo illud vulgavit Leonaesus, invenit qui contra se diceret , culpaveritque, quod mendose acripse-xit si . Nullum tamen adversario reSponsum
iὶ Dialoghi det Sig. Corrado Vestolieri sopra ilparere det Sig. Lionardo de Capua in torno atri neeriezra della medicina. Horum dialsgo rum auctor fuit Deobus Las agna -