장음표시 사용
81쪽
& Rhodiginum Episcopatum tum dignitate .
tum redditibus haud venetorum extremum recusavit. Omnino in sinu Sc complexu suorum vivere volebat; adeo vero amans fratrum , ut sine his vitam insuavem duceret . Porro ad humanitatis nsum illum formaverat natura, quae etiam in vultu, oculis omnique sermone apparebat, quare minime mimirandum si multos amaret, & a multis re
damaretur . Hoc quoque sit Florii bonitatis exemplum, quod cum iis, quos in ludo condiscipulos habuit, quosque ingenium M virtus
commendabat, adeo conjuncte vixit, ut ad
extremam aetatem eorum amicitia creverit: e
quibus honoris caussa nominare lubet Franciscum Tartaniam , Alphonsum , 8c Iacobum Belgrados, Franciscum Beretiam Comites Iosephum Bertolium , 8c Franciscum Trentum . Erat illi eum hoc magna similitudo morum studiorumque. 8c ossiciorum conjunctio, Sequae de illius laudibus litteris mandavit satis declarant, quatenus amor in amicitiis progredi possit, A quanta vis sit virtutis ad illas conglutinandas . Multa alia sunt elogia mortuorum, quae ipse etrusca matione sinis
82쪽
ornata Sc perpolita scripsit, aequissimus sane meritorum omnisque virtutis aestimator 8c judex. Quae dum non in amoris, sed in veri testimonii ac judicii loco poni volebat, tantis verborum ponderibus utebatur , ut nil magis vereri videretur, ne assentatorie loqui judicaretur. Minime autem opus est pluribus verbis commemorare, quam paterne foverit omnes eos , qui Ecclesiae divinisque litterisse se dabant, salutaribus monitis erudierit , rectamque iis viam monstraverit, quam facile cum ceteris communicaverit, quae sibi vel a prima adolescentia comparaverat subsisdia industriae, instrumenta virtutis I), quam liberalis fuerit erga omnes, qui opis suae indigebant, et quam diligens in obeundis omnibus religiosissimi hominis ossiciis. Dixisses eum patriae suae decus 8c lumen, ne-
li 3 Infinitus essem si exseribere vellem testimonia clarorum virorum, qui ab eo se Mevisse grais professi sunt subsidia ad exornanda . quae edi derunt, vera
83쪽
qud aetas more in illo immutavit. Quare suis studiis, sicut in reliqua vita, libentissime conquiescetbat, eum de se vere potuis et alsrmare, ea se vehementer & sempqr secutum , ex quibus Vera gloria iiasci posset ipsam Vero gloriarii per set nunquam putasset expetendam : nami hominum commodis utilitatique praesertim serviret volebat Cum perturbaretur ineptissimis dictis, Voltatrii , quibu&uti solebat d deridenda , , si fieri potvis κ et, convqllendλ sane lora riclesiae mon menta , adversua eum defendendam susςepit iustoritatem Epistorae, quae testimonium dat gravissimum martyribus Lugdunensibus, quamque Eusebius suam in historiari retulit. Neque hac defensione contentuS, quam omni eruditionis genere ornavit, Gallici scriptorix impios conatuς reindit, qui Arianis & Socis ianis favens illam Paulli Apostoli de Christo Iesu sententiam instrin re studuit ; nom v n araum Iusi est se esse aequalem Nea Demum interpretatus est, vel potiuS eme Vvit S. histini i qm , in qua de Angelorum cultu Mitur , cujus caussa veteres Christiani
84쪽
FRANcis US ET DANIEL 9sque has Dissertationes Bononiae edidit an. MDCcLXXIX qua in urbe decennio post vulgavit etiam Dissertationes de S. Gregorio Viberitam tibelli de Fide auctore , nec non de S. Hilario O Hieronymo Origenas interpreti-hus. Variae erant Opiniones, atque inter se
dissidentes de illius libelli auctore , quem fuisse Gregorium Beticum Illiberitanum Episco pum multis firmissimisque argumentis probat Florius. De Russino vero suo haud pauca tetigit eum de interpretibus illis Origenis egit,
8c hic sane erat opportunus disserendi locus, quod Vallarsius Russino ipsi tribuendam. esse contendebat interpretationem Homiliarum In
Origenis in Isaiain, idcirco quia ab Hieronymi elegantia aliena illi esse videbatur. R diit etiam posteri Florius ad Russinum, cum opus contexuisset, de quodam Hegesippi fragmento , O de . nonnullis SS. Patrum focis mendose hactenus editis, er nunc primum
emendatis , quod opus anno, postquam obierat, Bononiae typis impressum estia Porro hoc Hegesippi testimonio, aliisque argumen- .. ex antiquitate depromptis conficere se γε -
85쪽
se putavit, quidquid contra assirmavetit Eusebius, hae in re a Russino emendatus, Hebraeorum Sectas, unis Sadducaeis exceptis . corpora humana resurrectura credidisse. Cetera , quae liber continet, judicium acre Sc certum Florii in perspiciendo quid in quaque reverum esset abunde comprobant. Multa isia paraverat adversus Gallicum Scriptorem quemdam , qui non solum indocte , sed etiam impie examinandum Susceperat OpuS, quod inscribitur, Naturae Systema ; sed haec minime vulgavit. Admonebat vero in omni sermone clericos suos , quam cavere deberent a perversa sapientia hujusmodi philosophorum , per quos nbn catholicae Religioni modo, sed & Regibus eum summo gentis humanae dedecore miserrimam pestem importari dicebat. Denique quae ad Bel trandi vi tam , praefatus est historiam contexens Patriarchatus Aquilejensis, & quae, ut artifex callidus, tribuit praeconia memoriae Danielis fratris poetae sane nobilissimi , Sc secum consiliorum omnium , studiorumque societate conjunctissimi cetenim minime expers esse
86쪽
luti cygneae voces illius . Iamdiu enim coeperat multis Sc magnis valetudinis incommodis- eonflictari, quae secum afferre Solet senectus, quaeque auxere itinera, Sc immensi, quos in studiis adhibere consueverat, labores. Sed nunquam eum deseruit mentis acies, Sc animi constantia & tranquillitas, quam retinuit ad vitae usque exitum. Hanc amisit postrid. id. Μariti an. MDCCXCI. atque extitit nemo , qui ejus senus lacrymis non decoraret. Est in manibus hominum oratio, quam de ejus lau
dibus dixit Petrus Maida Canonicus, in qua
crὼ Vir ineo pii iudieii Apostolus tinus, qui Horium appellabat uno de' pili dotii genibluomini d'Italia, Iatidaoit sacra quaedam ipsius
carmina, in quibus inesse direbat uno stilemantenum e massiecto, e bene imitato dat divini esemplari. Granditatis amans totum fere Dantem memoriter tenebat. Latinas etiam musas amavit O coluit. or in Arcadum coelum cooptatus Poliandri Ecalii nomine de eo bene mereri semper studuit. Duilirso by Cooste
87쪽
licet intueri imaginem hominis, qui persectae
virtutis persecto iunctus est munere, ut non multum, aut nihil omnino concederet summis illis viris, qui Aquilejensis Se Utinensis
Ecclesiae, quae in illius locum successisse videtur, ornamentum fuisse dicuntur. Quoniam supra de poetico ingenio Danielis Florii mentionem fecimus, non ab re erit de eo quoque separatim dicere. Et profecto si ullus esset humanarum rerum Sensus in mortuis , nil ferret aegrius eius sater Franc seus, quam sejungi laudes suas a praeconio hominis, quocum ita vixit, ut nulla unquam suerit amicitia conjunctior, quemque mortuum sie doluit, ut vel ejus recordatione Sc me moria temperare sibi a lacrymis minime posset. Hic quinquennio serius ta lucem hominum enit, neque eguit stimulis, ut eosdem currisus , quos frater, curreret. Cum eo 'suit in Gymnasio Patavino, ut juris prudentiae operam daret: sed frequentavit etiam Morgagnium anatomes studio incensus, neque a latere discedebat Ioannis Gratianii , cujus vivet m moria immortalis ob scriptam elegantissime
Venetorum Historiam. Nil illum delectabat ,
88쪽
rninime aleretur industria, valebat tamen ip .hum suis viribus; nam docilitas memoria , quae sere appellantur uno ingenii nomine, summae erant in eo . prorsus formaverat illum natura ad poesim , quam excoluit omnibus ἰllis artibus ae disciplinis, quibus eam ortiari atque illuminari putavit, 3c quod nil ina
is optabat quam posse exprimere elegantiamia veneres Petrarchae, omnἰa illius carmina memor a comprehendit. Amabat etiam Dantis granditatem, quanquam nee verbis, nec sono ἰpso subrustico imitanὸam esse antiquitatemeensebat. Quam facilis esset ad pangenda va-xἱi generis earmina apparuit ex Dithyrambo, quem ob avulsam pinum ab atro turbine condidit : quam esuὸitus vero patuit ex Academieis Dissertationibus de terrae motu , a quo tota illa Mettilionalis Americae regio, quae Chily dieitur, foedum in modum eonquassata fuit, & de Beleno Aquileiensium numine Herodiani locum illustrans. Post id sunebri ora sona laudavit Antonium Manὶnium, virum
summa nobilitate se eximia virtute praeditum. eaque ad hominum manus pervenit , porri
89쪽
adolescentes omnes praedicari de se & nom, nari volunt, cui desiderio ut satisfaceret FIorius, helle hercule aecidit, ut Vindobonam cum Fratre concederet. Insinuavit enim se in amicitiam Metastasii, cujus testimoniis & carminibus quibusdam , quae dixit in litteratoint rum hominum coetibus aut laudes B. Μ. V. celebrans, aut breviter astringens argumenta . quae dilataverat suis in orationibus ad Caesaris aulam summi nominis orator Augustinusa Lugano, magna illico de illius poetico in genio fama surrexit. Ad hane confirmandam Plurimum sane valuere carmina, quae redux
in patriam illuc misit, quibusque flebiliter Iamentabatur obitum Dionysii Delphinii P
triarchae,& Utinensibus suis gratulabatur, quod in locum patrui successisset Daniel, vir prudentia, & rerum usu minime inferior- Neque multo post vidit urhis terrarum quondam ω- minae reliquias, atque admiratus est, quae Summus Pontifex Clemens XII. in ea extruxerat regio sane sumptu aedificia, Sic ut, quem admodum Augustus , gloriari potuerit, Se urbem, quam lateritiam acceperat, marmoream
reliquisse. Et da his quoque rebus carmina
90쪽
FRAMciscus ET DANillh , o nobilissima condidit, ob quae laudes et dona
a Pontifice pomis studiosissimo accepit. Diaxit etiam oden in Academia, cui nomen In-
secundorum , de M. Μartyribus Primo εt Feliciano, haec ad conciliandam illi Gentilis
Cardinalis voluntatem tantum Valuit, ut omnes intelligerent in illo Florium praesidium
firmissimum habere. Ea propter sacrum illi drama nuncupavit, quod inscripsit U Pastor Buono, quodque non Solum omnibus poesis ornamentis. sed magna eruditionis copia, quam collegerat ex divinis & saetis libris
ad omnem memoriam commendavit. Tum quoque Florius suarum virium conscius cogitationem suscepit epici conficiendi poematis de eυersa Hierosolyma, sed tempus 8c otium hujus absolvendi illi defuit, quod musas suas Caesarum aulae plane devoverat. Minime propositum est de singulis carminibus, quae iblius caussa fecit, dicere, quia id nimis longum esset. Illud innuisse sufficiat nihil in ea evenisse, quod aut consilio hominum, aut virtute Ducum, aut singulari Dei beneficio selix faustumque esset, quod ipse suis poematibus Variis, moratis , Sc omni sere numero ele