장음표시 사용
151쪽
x6a C ARCANU s. magno usui fore sibi in his rebus, quas apparabat . Porro omnia, quae singularem fidem, non poenitendam juris doctrinam exposcerent, ei jussit deserri; quae munia diligenter obeundo, fideliter administrando,
sine ulla existimationis offensione ad ultimum spiritum retinuit. Heic complures annoS moratus, quum rei familiari, ac sibi tantum operae daret, quantum non indiligens paterfamilias deberet, omnia reliqua tempora aut
literis, aut publicae rei tribuit. Si qua enim res maior acta eSi non defuit; sicuti Tanusio, ac dein Iosepho Becca dellio in omnibus gravioribus Reipublicae negotiis operam , ac diligentiam singularem locavit. Μulta hujus sunt heic praeclare saeta, ae quamplurima
quidem referre possemus, sed modus adhi-hendus est; ae satis sit sui ingenii aliquot monumenta, eum adhuc in juvenibus ageret, uno hoc in volumine concludere. Hoc specimen porro prudentiae illius, quod cum in his versaretur, ae Tanusius numquam eum a se dimiserit, cupiveritque semper Secum
deducere quod non levem et movere posset invidiam aequalibusta tamen suis unus ante
152쪽
PAs CHAL Salios suerit carissimus. Est enim hoc commune vitium, quin naturae potius labes quaedam , ac macula, ut invidia gloriae comessit, Sc libenter de his detrahant, quos eminere altius videant. Itaque a Tanusii consuetudine, quoad ei licebat, se nolens absentabat , quod tantum se ab invidia putaret ablaturum, quantum ab illo recedere appareret . Quod quale sit facilius existimabit, qui judicare poterit, quantae sit sapientiae eorum benevolentiam retinere, cum quibus maximarum rerum sit aemulatio. Omni vero in re fide, ac gratia ad alios sublevandos saepe sic usus est, ut judicari possit omnia ei cum omnibus fuisse communia. In hoc autem si tantum eum prudentem dicam, minus, quam debeam, praedicem; cum ille potius ita natura fuerit comparatus, ut perpe tua naturalis ejus bonitas, vel in suos inimicos eluxerit, quae nullis casibus unquam imminuta est. Non solum enim amicos, sed etiam inimicos, quantum potuit, protexit rebus
in arduis, Sc quibus indiguerunt, adjuvit;
magnum quaestum existimans, ossiciosum ab his cognosci. Quos vero fortuito adversa
153쪽
rios, modo in summo essent fastigio. nactus est , non solum in summo illorum periculo non est insecutus , sed maxima animi moderatione est complexus; ae nihil aliud egit. quam ut, quibus rebus posSet, eSset auxilio. Quod praeclarissimum ejus facinus non pari modo probabatur ab omnibus, qui sensus ejus reprehendebant, quod parum odisse malos cives videretur. Ille autem quid par esset facere intuens, dicere fuit solitus , se non fortunae , sed hominibus solere esse amicum. Hoc quoque sit illius bonitatis exemplum , quod cum, quibus praesidio suerat , subito in melius eorum conversa fortuna , immemores ossiciorum suorum deprehendisset , carissimos tamen illos habuerit satis ducens neminein posSe existimare e inriten poris causa id secisse; ae praestantissimum illud Ciceronis in Laelio repetebat: meminisse debet is, in quem collatum est beneficium, non qui contulit. Dissicile esset omnia persequi . Verum illud intelligi volumus, illius heic abstinentiam ex ipsis rebus, ac temporibus judicari posse, quod non florentibus se venditarit, sed in deprecandis amictorum p
154쪽
rieulis, aut incommodis totus fuerit. Quare licet amicis urbana ossicia privatus tribuerit, eum in publicum versatus est , dissicillima
natura suit, ne a quoquam sua abstinentia tentaretur; ejusque aSperitatem adeo quisque est veritus, ut ipSum vel adire reformida verit . Neque vero id satis habuit. sed ne in sui muneris perfunctione existimationis ullum detrimentum faceret, graves inimicitias suscipere non renuit , aditumque petentibus conveniendi non dedit. Saepe naehus hanc
occasionem, illud Epaminondae de Mycitho
adolescentulo filiis suis enarrare consuevit , satis nimirum auri Sc argenti, aut divitiarum orbem terrarum non habere pro patriae charitate . Qua obfirmata sui opinione, cum in dies virtutis laude cresceret, praeter gratiam, qua illum Clementissimus Rex Carolus prosequebatur , suis opibus inopiam ejus levavit . Cum enim gravi obrueretur alieno aere, nec solvendo par esset, tribus millibus centussium profusissima largitate donatus ab illo est. Hominis autem nostri integerrimae vitae
quum pleraque proferre possimus testimonia. uno erimus contenti, quod ex eo facile con-
155쪽
166 CARCANUS sci poterit, quam integra suerit illius institutae vitae ratio. Quum Regis Caroli nomine rarissima , ac prope singularia aliquot aurea numismata Pertinacis, uxorisque ejus, ac Gordiani suissent comparata, eademque Τanusius Paschali traderet, haec negligentioris sorte servi incuria clam ablata sunt. Heicubi abrepta illa sensit, incredibile est quanta animi molestia externaretur, tantamque cepit animi aegritudinem, tum ob deperditanumismata, tum maxime veritus ne admissi criminis in se suspicio caderet, ut undecim mensium spatio, destitutione capitis laborans omnino insaniret, ac penitus insaniens perii set, ni Tanusius amici casum ae jacturam miseratus animo illum confirmasset, signis, cassetque recuperata numismata , datis ad
eum literis, ex quibus plus laudis Paschali ,
an Tanusio petiveniat, dicere nequeo. Integritatis erit hoc satis testimonium. Tanusii literis plane recreatus, ad intermissa Regiorum scriniorum munia rediit et ac dum totus in eo esset occupatus sic , ut respirandi tempus ei deesset, ecce novam occupationem, honori
ficentissimam illam quidem, sed sibi affecto
156쪽
PAs CHALIs r 67jam, le mortalium impeditissimo satis superque importunam adire coactus est. Nam eum Augustissimus Rex Ferdinandus Senatum sieri censuisset ad convellendos abusus in rem Ecclesiasticam maxime ingruentes, & graviora totius publicae rei negotia expedienda, a Secretis hujus supremi Senatus ipse a Rege est destinatus; nusquam enim non illi probaverat suam operam, fidem, integritatem . Verum hic praestitutas leges propriae utilitati anteferens ab hoc exonerari a Tanusio contendit, exponens ab una eademque perso na tractari utrumque munus non decere. At Τanusius illius verbis adeo non est commo tus , ut potius cum Rege egerit, ut id muneris omnino huic superadderetur. Has porro sui muneris partes tanta sedulitate ac industria gessit, ut hae una distineri cura prorsus appareret. Haud multo post Tanusius senio consectus, aetatis veniam a republica gerenda impetravit, rerumque summa ad Virum nobilitate generis, rebusque gestis am
plissimum Iosephum Beeeadellium de Bon nia desertur. Heie nonnulli, qui fructum oeu lis ex Paschalis casu capere volebant, consim
157쪽
168 C A R C Λ N U s diis clandestinis operam dabant, quibus hominem nostrum in suspicionem Beccadellio adducerent. Sed huic multo notior suit ejus integritas vitae, honestaque dignitas, aeque ac politicae rei labor; in eoque deprehende- Iat quod patriae bene consuleret, amicitiaeque fidem praestiterit. Quare auctus, adjutus que ab eo, eum, quem antea, tenuit gramdum & si quid a Rege per se, vel liberis
suis sibi dari postularet, Beecadellius se hujus rei obsidem perpetuo fore pollicitus est, ae fidem praestitit. Jam vero quantopere suerit dilectus Carolo III. Hispaniarum Regi. nec non Ferdinando IV. ac Μariae Carolinae Austriacae feliciter imperantibus facile
est aeStimare . Horum enim munificentiam ubvens cumulatissime expertus est. Dum vero
ex lethali morbo laboraret, Rex praeclaro humanitatis exemplo, quod non in ultimam utrique laudem cedit, de asseeta illius vale tudine saepius quaesivit ; ac Regina, imminente casu maxime commota , amplissimis verbis eum collaudarit, indicavitque futurumsdei, integritatis, ae literaturae desiderium .
Post obitum autem illim libeti ob superstitem
158쪽
patiis memoriam Regis largitatem non minore munificentiae vi senserunt. Tali modo cum annos III. & LX. complesset, tantaque usus esset corporis firmitate . quantam immensi ab eo exhausti labores strenue ad ultimum vitae spiritum perducti declarant, & prosper tale valetudinis , ut annis L. medicina non indiguerit, vel multiplicium negotiorum mole , vel arduis adversae vitae rebus , vel la boriosa gravium studiorum agitatione , debilitari stomachus , haemorroides saeVire. appositosque cibos non aVide, ut antea, appetere , quare semel in die herbaceo victu usus est. In hoc affectae valetudinis statu cum tresdecim annos consumpsisset, media anni praeteriti aestate , haemorroidum fluxu sistente , δυσπνεια afflictari coepit, mox ciura ei
immodice intumuere. Νactus hunc morbum initio & ipse, Sc medici contempserunt, nec quid diri portenti fore, ut ei obveniret, putarunt ; quandoquidem anniversariam , 8c certo tempore recurrentem hanc valetudinem expertus suerat, sed ope levium medicamentorum 8c corroborari stomachus, Sc crura
attenuari sunt visa. Verum fastidio ciborum
159쪽
rro C A R C A N u s. increbescente , vomitione illos reddidit, aedestitutione capitis biduo laboravit e statimque gangraena erupit in pectus, quae non sine doloribus ac lamentis, quae nulli effusas non elicerent lacrymas, eum absumpsit. Hoc priusquam ei accideret, eum dolores accrescere, sebres accessisse, morbique vim ingravescere sensisset, in cubitum innixus rcum nihil, inquit, quod ad sanandum me pertineret, reliqui fecerim, reliquum illud
est, ut egomet gravioribus meis negotiis consulam. Hic tum sedens, placideque advenerationem compositus Ecclesiae Sacramenta rite suscepit, solidae Christianae pietatis non dubia praebens specimina; tantaque con stantia , ac tranquillitate vultus, ut haud du- , hie appareret ex hac vita tanquam ex hospitio, non tanquam ex domo discedere , ex
dirupta vomica, filios, & conjugem luctu ac
moerore insolabiliter externatos, tantique casus impatientes, paucas post horas intercluso vitae spiritu reliquit TU. Idus Novembres anni MDCCLXXXIlI. Hujus de morte ut palam
factum est, diem illum sie boni omnes sunt Prosecuti, ut lacrymis insignem patriae j -
160쪽
PAsCΗALIS II icturam, ae desiderium futurum indiearent Elatus est comitantibus omnibus conlegis; compositus in: aedicula Divi Caroli Borromaei
juxta viam Toletanam . At monumentum
marmoreum in nobiliori templo S. Spiritus ad Palatium nos debito in illum suneris ossi-eio functi, paullo post, venia a FF. Praedicatoribus impetrata , poni curavimus , quod assabre scalptum Iosephus Sanmartinus egregius , ac diligentissimus aevi nostri statuarius elaboravit , atque amici sui memoriae gratificatus est. Eluxit quoque in Paschalem pietas Nicolat Ignarrae, qui antiquus ejus amicus, & collega vivum semper coluit, ac dilexit, e vivis ereptum hac inscripta in madimore epigraphe prosecutus est: ΜΕΜORIAE SEΜPITERNAE PASCHALIs CARCANI POLITICIS, AC PHILOLOGICIS STUDIIS
CUM PRIMIs COMPARANDI VIXIT ANNOS LXII. MENf. VII. FATO CESSIT IV. ID. NOVEMB. ANN. MDCCLXXXIII.