Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1795년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

3si R I C C A T I s. sed etiam sacram pertinent. Nam eum prae ditus esset divina quadam celeritate ingenii , iacile , quod volebat, consequebatur, Sc propter vitae tranquillitatem , 8c propter ipsius seientiae suavitatem, nihil illi erat jucundius, quam in omni recto studio & humanitate

versari. Nil vero tam optabat, quam FOSSepraestantiam doctrinae suae ad aliorum utilitatem conferre , quare sive mandata exequeretur , quae habuit a Veneto Senatu, de diarigendis fluminum aquis , sive patriae negotia administraret, sive privatas scholas haberet , non alienam, Sed suam rem agere videbatur . Nec mediocre tempus insumebat, ut

'responderet iis, qui illius judicia exquirebant, ponebantque quaestiones non solum de mathematicis 6c physicis rebus, sed & de omni eo, quod in ingenuis artibus versatur. In illis disputationibus, quas habuit Vallisnerius de sontium origine, quam a mari minime repetendam esse ajebat, caussam illius defendit . Opiosissime satisfecit Lionio, cum a se plura quaesiisset de S. Irenaei vita & scriptis . Si quid veterum monumentorum in Mysicum proferebat aetas, aderat statim Riς-

342쪽

catus acutus & eruditus expi; cator. Quantam vero antiquitatis notitiam haberet ex iis, quae de veteri & recentiori statu Asolae urbis litteris mandavit, intelligi potest . Prospiciebat architectis , cum optime teneret quidquid ad aedes bene & ratione aedificandas spectat, Scde picturis, & de musicorum modis Sc numeris satis perite judicabat . Plurimum quoque a poetis consulebatur , cum ipse minime expers esset poeticae suavitatis , ut plurima ejus Italica carmina, lyrica, amatoria, Satyrica . jocosa, pastoralia, & vel tragica deci rant . Cum primum poesi operam dedit, minime saeculi vitia declinavit, se ipsum postea correxit, εc purum quoddam, dulce Mmoratum secutus est scribendi genus . Nec habitus est tamen in numero poetarum; Sed erat talis, ut eum quosdam audires , qui tum erant praestantes , Videretur esse inferior, cum autem ipsum audires sine comparatione, non

modo contentus esses, sed melius non requireres . Ac etiam de eloquentia nonnulla scripsit, ut eonsuleret Vincentio silio litterarum stadium ingredienti . Multos qiaeque in morum scientia instruxit, deque ea opus in-Z

343쪽

334 R I C C A T I s. instituit , quod tamen minime absolvit. At hujus disciplinae imaginem in ipso expressam

vidisses. Omni enim persee ae virtutis pers isto iunctus est munere vir magna prudentia, usu & exercitatione rerum praeditus , impiger ad Iabores, ad prosperam adversamque somtunam paratissimus, prudens ad consilia , ad conjungendas conservandasque amicitias saetus, modestus Sc frugi. idemque gravis 8c comis, religionis cultor eximius, Sc Supra quam cie dibile sit patriae suorumque amantissimus. Si

his minus deditus . plusque honorum cupidus suisset , cessisset quidem invitationibus aut Caesaris, aut Moschorum Regis , a quorum altero locus inter eos, quos Consiliarios v cant , ab altero Praefectura Petropolitanae Scientiarum Academiae a se institutae oblata illi suit, sed contentus iis honoribus, qui a suis dari potuerunt, εc honestissimo, quo fruebatur otio , vitaeque i tranquillitate parvi

semper fecit fortunae Sc temporum munera ,

plurimi autem ingenii , virtutis. Vixit ad

Summam senectutem : mortem enim obiit XVII. Kal. Μ si an. MDCCLIV. cum complesset annos LXXVII. menses X. dies autem XVIII.

344쪽

Publiee laudatus suit tum Taruisti, tum in Castro Franco, atque in illiuq urbis majori templo sepulcri monumentum habuit.

Cum florentes videret quos suSceperat li-

heros Iacobus , quanto gaudio laetatum suisse arbitrabimur Non suis, non amicorum negotiis, non reipublicae procuratione impediebatur , quominus iis industriae suae fiuctus impertiret, Se cum Senex haberet, in quibus conquiesceret , minime senescere sibi videbatur . Quid autem sentiret de Vincentio, nihil attinet dicere, cum sit notum omnibus quot ipse susceperit labores ad paterna vestigia per Sequenda . Natus hic est Tarvisti an. MDCCVII. 8c eum puerulus traditus in diseiplinam fuisset Iesultis, qui moderabantur Bononiense collegium, cui nomen est S. Francisci Xaverit , talem se praebuit ac praestitit, ut ad omnia, quae vellet, idoneus esse videretur . Non

345쪽

magnae autem fuit deliberationis, quae ratio vitae sibi ineunda esset. Nam cum miro teneretur desiderio adquirendae & christianae rapientiae , Sc ingenuae omnis doctrinae, idque

eum aetate eresceret , huic se non posse m

lius satisfacere putavit, quam si Societati Iesu nomen dedisset. Praestitit id an. ΜDCCXXVI. exaeloque tyrocinio, dataque opera per an- num rhetoricae in urbe Placentia, coepit Patavii ceteris tradere, quae ipse didicerat, nec linguae solum , verum etiam animi & virtutis excellens magister habitus est. Miraberis porro cum ageret de infinitis propemodum poematum generibus, de fabulae utilitate, de ratione tradendae rhetoricae, de sontibus,

unde poetae haurire solent, quod mirabile dieitur , de philosophiae genere, quod iis magis convenit, de poeticis idolis, aliisque hujus

generis rebus, quae iis temporibus non modo inusitatae, verum etiam inauditae erant in hujusmodi seholis, laudes retulisse vel a Dominico Laetetarinio in Jesultas male adeo ani malo, ut eos tanquam eloquentiae, omnisque liberalis artis corruptores insectari minime cessaret . Patavio, ubi quinquennium fuit, Par-

346쪽

mam concessit, Sc in collegio illius urbis, quod tum Jesultae curabant , per annum rhetoricam docuit. Post id ex instituto majorum coepit theologiae operam dare , cujus

rei caussa triennium Romae commoratus est.

Omne curriculum industriae illius elaboratum est in noscendis Ecclesiae institutionibus atque dogmatibus , Si in deerrantium aut erroribus, aut fallaciis detegendis; quia vero non erant ingenii illius disputationes quaedam concertationum plenae, quae ex conjectura pendent. quae huc & illuc trahuntur, nullamque adhibent persuadendi necessitatem , quibusque resertae sunt scholae pene omnes, Se ipsum redargui passus est , quod haec aut contemneret , aut parvi saceret. Quod solidum sincerumqtie esset, quod germanae Veritatis expressam essgiem haberet, erat in amoribus Riccato; quare minime est mirandum si totus .

serebatur in mathematicas disciplinas , quarum potiundarum spe non modo magnos, sed increὸibiles labores suscepit. In his praeter Iacobum patrem , quocum esse Solebat autumnam.

libus seriis, ducem habuit Moysium Marchentium , seque beatum putavit, quod jussus sue

347쪽

in urbe Bononia, quae nullo non tempore his studiis hominibusque in iis excellentibus abundavit . Triginta quinque usque annOS m nus istud diligentissime exercuit, floruitque semper ejus schola nobilitate discipulorum . Saepe ex eo quaerebatur quid sentiret de ratione vivas, ut loquuntur, Vires commens

randi. de qua vehementer adeo inter se disputabant illustriores mathematici, ut nulla controversia celebrior fuisse videatur. Si quid haec res habere potuisset quaestionis, illi quidem sie satisfecit Riceatus, edito Bononiae an. MDCCXLVi m. dialogo quodam eleganti sime scripto, cui titulum fecit desie forete vive e desse arioni desse forte morte, ut nihil ultra fieri potuerit. 8c in eo triumphasse visus est, quod praeeipua mechanices capita magnis circumfusa tenebris, Sc ea praesertim , quae ad inertiae vim , ad aequalitatem, quae est inter actionem , ut ajunt, Se reactionem , ad vim centrifugam, Se ad aequilibrii naturam pertinent, optimo in lumine collocaverit. Id subinvitasse videtur Franciseum Mariam Zanotium, ut lepore suo omnem hanc

348쪽

DE TRIBU s 3 Sy

quae3tionem condiret , cumque in disputati' nibus suis a Riccato saepe dissentiret, sertain se quae corrigere voluit, illustriora secit. Pugnam quoque eum Riccato inivit Felix Aloysius Balassius e Canonicorum , ut V antur, Begularium familia, qui ex illius schola pro dierat , sed id magis audacter, quam perite secit. Quia, ut diximus, Riccatus aversus semper fuit a concertationibus, responsum nullum adversariis suis dedit ; cum vero Se se illi obtulit oceasio confirmandi ea, amplificandique quae pertinebant ad rem mechanicam, quibusque opus illud referserat, hanc minime dimisit. Gratias etiam egit discipulo suo Io. Baptistae Nicolay , quod de tota hae comtroversia ' copiose & docte disserens partes

suas suscepisset I) . Quoniam nihil est in

Terum natura motu corporum admirabilius, nihilque in mathesi & physica dissicilius demon-0 Extat Meolati dissertatio in libro, qui inseribi

349쪽

36o R I C C A T I s. Stratione earum legum, quibus varii motus simplices, eompositi, rectilinei ,' curvilinei astringuntur , in harum rerum inquisitionem operam praesertim studium Riceatus dedit. Equidem inter doctos constare video ea , quae uno atque altero volumine complexus ests opuscula inscripsit ad explicandam omnem

sere mechanices infinitam vim atque materiem, patefacere res obscurissimas, ta prodere hominem in analysis mysteriis aperiendis exercitatissimum. Cum Franciscus Maria Zanotius dissereret de iis, quae Riceatus retulerat in II. volumen Commentariorum Academiae Bon niensis de motu composito , quem ex eloti-- citatis legibus novit, has ad potentiarum aequilibrium explicandum traducens, & ad ve-

elis naturam accommodans , ait non mechnicam modo docuisse veterem, sed Sc novam instituisse , & nullum sere esse in hae diseiplina locum , ad quem haec ratio ingeniosissime a Riccato primum excogitata non pert neat. Per ea, quae memoravimus opuscula,

omnem quoque logarithmorum doctrinam ab eo provectam fuisse facile judicabis ; nosces quibus veluti sinibus circumscribatur Guldinii

350쪽

dogma de centro gravitatis; minime amplius in dubium revocabis, quae de gravium corporum descensu Ballianius docuit; demum, ne singula persequar, quidquam amplius haud desideraveris , quod ad solutionem pertineat problematis de pendulis, quae Vel per circulum,

vel per cycloidem moveantur. Demonstrat enim breviori tempore corpus per . arcum minimum circularem descendere, quam per chordam . quae illi respondeat, ae propterea vel illustriores mathematicos lapsos in errorem sui se, quod bina haec tempora aequalia putarunt : ad id probat lapsuum tempora per inaequales circuli arcus esse inaequalia, ut majori tempore majores, minori minores describ1ntur . Itaque vehementer eos falli, qui in arcubus omnibus circuli ejusdem describendis ae quale templis autumant impendere corpora ad a gravitate . Si tamen circuli arcu , quanquam inaequales, fuerint minimi, eosdem isochronos esse oste dit: quo sane conficitur, in ipsis

idem evenire, quod in omnibus cycloidis arcubus evenit; neque minus laudabis & ex his

quidem totum serine secundum volumen opu

νςulorum constat) quae de ratione rectificand

SEARCH

MENU NAVIGATION