Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1795년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

cedebatur temporis vel ad oblectationem, vel ad requiem animi εc corporis , tantum sibimet sumebat ad sua studia recolenda , 8c quamvis toto animo ferretur in ea. quae humanitatis , M litterarum dicuntur, nunquam tamen juris prudentiam neglexit. Tali modo instructus rediit in patriam, Sc licet magna de eo esset expectatio, expectationem tamen ipsius adve tus admiratioque superavit. Neque hoc tacendum videtur, quanquam nonnullis leve videbitur , non contempsisse Tappium artes illas, quae sunt nobilium adolescentium propriae,& saltasse eum commode, quod ad Venustatem in gestu omnique motu corporis obtinendam plurimum illi prosuit. Sed par erat tantum ingenium in nobilissimo orbis terrae theatro , ad quod vel a pueritia respexit, Versa

ri. Romam itaque an. MDCLXXXVII. concessit, habitavitque apud Vainium inrchionem, a quo laetissimo animo acceptus fuit 8c propter propinquitatem Sc propter ingenii famam . Is impigre prudenterque eognoscere artes nobiliorum jurisconsultorum, explorare reconditio res juris sontes, videre quae viae expeditissimae essent ad gloriam, dein postquam tempus Visum

62쪽

sa quoque jurisconsultum professus est. Illius cives multis gravissimisque in negotiis ejusdem opera sane fidelissima usi sunt, ει quod erat

facundus, ingenio promptus, quaestus haud c pidus, amicitia sacilis, Se solertissimus ad captandas iudicum Voluntates , multi eum sibi a.doptarunt patronum. Erant tum , qui genusseribendi elegans minus ad patrocinia aptum existimarent, sed Zappius, qui munditiam ora tionis ab doctrina nunquam segregandam, Scquod eloqui copiose, modo prudenter, melius esse, quam vel acutissime sine eloquentia cogitare semper judicaverat, injuriam Romanae juris prudentiae se facere putasset , si

eam verhorum dote, ceterisque ornamentis , 'quibus ejusdem conditores nobilitarunt, spoliasset. Ea propter non solum ad usum so-rensem , sed etiam ad decus atque oblectamentum vitae sic coluit humaniores litteras , ut per eas ad summam gloriam pervenerit. Quod si haec neque attingere, neque gusta re poterant ii , in quibus summa erat rerum potestas, tamen ea mirari debebant, cum in Zappio viderent, neque ei denegare praemia

illa, quae barbaris jurisconsultis saepe conee

63쪽

ss yα BABPTIsTA FELixdebant. Sed haec ipsa doctrina, quemadmodum memoriae prodidit Crescimbenius si), quae profuit ad laudem , obstitit fortunae illius . quasi ii , qui Dei dono atque munere

singulari commendati esse videbantur, quique animum & mentem conformaverant cogitati ne hominum excellentium , minime idonei es-

sent ad Rempublicam administrandam. Dum recordor illa lumina atque ornamenta Purpuratorum Collegii , Bembum , Sadoletum. Siseletum , Antonianum , aliosque bene multos , qui amplissimos honores una . commendatione litterarum humaniorum consecuti sunt, Vix se re possum hujus saeculi insulsitatem, quod eontemptis optimis, liberalissimisque artibus , eos summo loco dignos putat, qui in judiciis cauti & acuti leguleii versati sunt, quique ineuita ac sylvestri via circumforaneorum plausus captarunt. Plus certe litterarum secum attulit Romam Zappius , quamvis esset in prima juventa, quam tum erat penes eos, i) Nociae desi Atradi Delanti Tom. I. p. Iar.

64쪽

qui laeti 8c erem passim vagabantur toto

foro, dc quod natura eum ad poesim forma verat , huic sie indulsit, ut illum insuavem diem putasset, quo rationem cum Musis minime habuisset. moleste ferrem, scribebat ad Etorrium suum, si ego in tenebris laterem . nec audirentur Romae, quae a te de optimo genere dicendi accepi praecepta. Itaque eum frequentare coepisset illos litteratorum hominum coetus , qui Infecundi & Breceiati appellabantur, aliquid semper ex se promebat , quod alios delectaret, & , adhibita dis

serendi elegantia, interdum etiam philosoph hatur. Qui tum litteras colebant, perversa institutione orationem, quae turgeret, Sc inflata esset, sed abantur, & dum magna quaerebant , in levissima incurrebant, qua de re cum saepe quereretur Zappius cum Mario Creis

seimbenio, aliisque paucis cordatis viris , iisse sore adjutorem spopondit ad eondendam illam Academiam, quae quod imitari debebat simplicitatem Arcadiae pastorum, ab iis nomen Sumpsit. Huic profecto laus debetur, quod errantes homines in viam deduxerit, & quod urbs nobilissimis poetis, liberalissimisque stu-

65쪽

quemcumque res habitura fuisset exitum, ei debebatur glaria , quod re gesserit fortiter, prudenter s cum dignitate. Dolendum vero ei fuit, quod vel nomen extinctum fuerit aquileiensis Patriarchalus, quodque ciυttas quodam tempore florentissima. O nona inter claras universi orbis urbes, ut eam avellaυit Ausonius , tot fortunae vices ρassa fuerit, ut nunc prostrata O diruta , veluti cadater quod iam projectum jaceat. Haud temere dixerim extremum illius ornamentu a fuιsse Florium . qui dum dioinis rebus illo in loco operabatur, veluti lumen quoddam sanctitatis eluxit, ct dum studiis obsequebatur suis, nuri quam mentem deposuit colligendi omnes reliquias antiquitatis, quae υeluti ex naufragio calamitosissimo suρerfuere ad praeteri

tarum . rerum memoriam conservandam . --

que utinam tanti viri imaginem ad υiuum evressam in hoc commentariolo intueri possis , quam cum tu quoque pinxisses coloribus O penicillo tuo, ex te ipso sumere potuisti

virtutum speciem G formam, quas in imo laudasti, O ad imitandas proposuisti. Vale Pisis Kal. Mati MDCcum

66쪽

re se esse imberbem & rudem pastorem Arcadiae , quidquid pro sua defensione deprompsit vel ex legum codice, vel ex philosopho rum libris, vel ex veterum scriptis . id totum se habuisse ait a peritissimis viris, quos

nominat & celebrat, quosque forem Arcadiae dixisses . Νon minus rei novitas , quam ele-etio sententiarum, & distributio, atq te elegantia ornatusque orationis admirationem audientium movit, Si quod tum omnium primus morem declamandi in Arcadiam invexerit Zappius, hoc etiam nomine plurimum laudatus suit a Crescimbenio. Neque multo post cum gratulandum esset 8c Innocentio XII. quod e periculoso morbo evasisset, Scipsi urbi Romae, quod salva esset tanto in incolume Pontifice , Zappius onus in se recepit inarandae orationis, quae hujus gloriosa facta commemoraret, describeretque totam regionem Arcadiae ac mores , instituta, Iages te studia Pastorum, qui illam incolebant. Μortuo autem eodem illo Pontifice, eum in ejus locum successisset Clemens XI. Areades omnes. Sc Zappius praesertim, qui, ut primum Romam venit, in ejus se insinuaverat

67쪽

deret, vias adolescentiae lubricas, quas pertapa uel sine casu aliquo, aut prolapsione ingrediuntur, ita praetergressus est, ut condiscipulis suis , quos habuit te Barnabitarum Sc patrii Seminarii scholas frequentans, esset sanctioris diseiplinae Sc industriae exemplum . Tali modo humaniorum litterarum, εc philosophiae, qua in facultate publice theses defendit, Sc theologiae dogmaticae expleto curriculo ad Patavinam Academiam accessit, ubi graecis litteris , duce Dominico Laetaerinio , Scutriusque juris prudentiae, ae praesertim pontificiae diligentissimam per quadriennium operam dedit. Nullus erat in illo Lyceo doctrinae fama illustris homo s& plurimi quidem

tum erant) quem non frequentaret Florius. in quo nec expleri nec satiari posse sitis videbatur proficiendi in omni sere litterarum atque in primis divinarum genere. Se enim devoverat Ecelesiae, ει in Aquilejensi an. MDCCXxx. cum presbyter jam esset, factus est Canonicus , ut Vocant, Theologus. Sedebat tum ad ipsius Melesiae gubernacula

Dionysius Delphinius, qui quasi nascenti la di Florii praepositus esset, tantum huic im

68쪽

FRANcis Us ET DANIEL 79dulgebat, ut neminem pluris facere & plus

amare videretur. Itaque nulla res gravior

fuit , in qua illum minime adhibuerit. Gratus vero Florius in patronum suum benefice tissimum, ei semper studium 8c fidem singularem tribuit, Sc ut leniret acerbissimum luctum , quem ex morte illius percepit , de ejusdem laudibus commentarium scripsit . Fuerat idem , suasore Florio, institutor cu jusdam Academiae, cui unice proposita esset rerum sacrarum illustratio, in qua saepe exaudita est erudita Florii ipsius vox. postquam illius fores. ut ita dicam, aperuerat dissertatione, quae pietatem unice redolebat, de Virgine sine labe concepta. Cetera cura Sc vigiliis elaborata suere , Sc ex iis extiterunt nonnulla, quae ad hominum manus pervenere. Nam ut virtutis , sic doctrinae a Florio exempla repetenda esse omnes censebant.

Cum aliquid explicandum suscipiebat omnes latebras eruditionis, quae ad illud quomodo-

eumque pertinebant, peragrabat. sicque estiis ciebat, ut quae prima specie non magni mo, menti esse videbantur, ipso docente pondas acciperent. Atque ut unam rem exempli cause

69쪽

8o FLORII FRATREs Sa ponamus, cum ei dicendum esset de se.

pulcro quodam, quod est Florentiae in S. Cru eis Aede , 9 in quo humatum fuit cadaver Gastonis Turtiani Aquileiensis Patriarchae, nobilissimae similiae originem faeta illustri

eontexuit, narravit omnia, quae Sciri potue- sunt de eodem Patriarcha , 8c rationem reddidit omnium Symbolorum sunt haec multa varia in quae ornant istud monumentum, quod positum fuit saeculo XIV. Misit haee ad Antonium Franciscum Gorium omnis antiquitatis studiosissimum virum . qui ea edidit in Vol. H. Dissertationum Societatis , ut Vocant , Columbariae, cuique Socium Dotati nomine Florium adscribendum curavit. Porro hie nil potius habebat, quam Aquilejenses antiquitates illustrare, neque gloriae admodum orpidus serat enim sinsulari modestia) quae infinito labore colligebat, libentissime suppeditabat Bertelio Canonico , 8t Bernardino de

Rubeis , qui toti erant in hujus Eeclesiae monumentis atque Historia declaranda . Atque inter hos viros tanta conjunctio fuit, ut judicari possit plus in amicitia valere similitudinem morum atque studiorum , quam assi

70쪽

pRANciscus ET DANIEL nitatem. Utebatur etiam intime Florius Hyacintho Serry , qui iis temporibus principatum in Theologia tenere putabatur, Si per eum hujus disciplinae insiguia accepit , cujus rei

caussa an. MDCCXXXII. rediit Patavium , cum antea utriusque juris laurea in illius urbis Lyceo decoratus suisset. Atque hoc tempore satotum divinas in litteras abdiderat, cum de poneret nunquam e manibus SS. Patrum tum Graecorum, tum latinorum scripta. Ihter haec iexaravit Dissertationem adversus Missorium,

quam inscripsit: Eusebii, Pamphili de me

reticorim Baptismo Historia vindicata . Nam Franciscanus ille contendebat minime convenire sane itati tum Cypriani, tum Firmilliani, quae de Haereticorum Baptismo renovando eos scripsisse affirmabant Bollandistae , quasi ab his nimium porro, ut ipse ajebat, tribuentibus Eusebii testimonio, tota haec res confie a suisset. videre poteris in illius adversariis quam acer Se diligens esset judex earum rerum, quae a veteribus suere litteri consignatae, Sc si quid vitii in eorum scripta irrepserat sagaciter notabat. Sc quoquo modo poterat, emendabat. Μasna intellis mus sae

SEARCH

MENU NAVIGATION