Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1795년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

81 FLORII FRATRE spe ex parvis, Sc maximo argumento tibi esse poterunt quanta vis esset eruditionis, & recti judicii in Florio breves animadverSiones. quas inter legendum sacere consueverat in sacros scriptores. Totam etiam Fleury Ecelesiasticam Historiam, & Dupinii Bibliothecam coarctavit, Sc epitomarum fautor eximius auctor fuit Ludovico Muratorio , ut Dissertati nes suas Medii aevi compendisaceret. Neque minus ille ad agendum , quam ad intelligendum natus fures Ecclesiae, cui inserviebat, nomine legationes obivit. Ac primum an. MDCCXXXIV. Vindobonam cum Daniele fratre accessit conquerendi caussa cum Caesare de illius Vicariis tum Imperiali, ut vocabant, tum Archiducati, qui in Conciliis Canonicorum Aquilejensium locum, & quod majus erat, jus serendorum suffragiorum se habere debere contendebant. Hac re consecta Romam migravit, ibique mandata plura executus est, quae a Dahiele Delphinio Patriarcha, qui in locum patrui suffectus suit, acceperat. Rediit duodecim post annos ad illam Urbem, sed tum patriae negotium egit, quam creandoram eaussa Equitum a eeteris Italiae nobi-

72쪽

Praefecti contendebant. Erat tum apud Pon tificem Venetorum Legatus Franciscus Fosca rus, cui in primis commissa cura fuerat transigendi controversiam, quae diu erat inter

Rempublicam 8e Caesarem Aquilejensis Patriarchatus caussa. Non satis dici potest quantum hic tribuerit consiliis Florii, qui sane M voee de scriptis nihil non egit, ut Omnium nobilissimae Ecclesiae dignitas & jura sarta & tecta essent. Cum vero Pontificissententia pronuileiata suisset de creando Apostolico Vicario, & ea demum controversia ita dijudicata suisset, ut nulli amplius essent Patriarchae, cum tota Dioecesis binas in partes divisa suisset, quarum altera Utinensi, altera Goritiano obtigit Archiepiscopis , sic doluit Florius vicem Ecclesiae suae , pro qua tot suseeperat labores , ut nullo alio solatio levari posset, quam caussas defendens eorum, qui in illius jura successisse videbantur. Scripsit itaque de iurisdictione ordinaria, quam exercuerant Patriarchae υel a saeculo M. in Capitulum o nonasterium Veronense S. Mariae in organo , patrocinium

73쪽

suscepit Montalium Benedictinarum, quarum eoenobium est extra moenia Aquilejae, qua que minime tulissent suis se orbari immunitatibus, Beluandi Patriarchae scriptis, laboriosis sane, sanctitatem probavit, ut illi suus cultus a Romano Pontifice redderetur i , Si multa alia praeclara & scripsit & gessit, ut morem gereret voluntati suorum Antistitum . qui ejus virtuti, prudentiae ac fidei in primis considebant. Nec suis modo, sed & VsIὶ Cum seliberet summus Pontifex Benedictu Ieri Gad Danielam Delphinium Cardiualem O partia

eham Aquilejensem hoe de Florii opere iudicium :rtilit: Tempo s. per te tuani det Co Carla Ca- nruccio ri evemmo una di Iei lettera in data de' et s. Febbrajo Irss P e dallo stesso ei suanehe presentata la bella fatica compilata e composta dat Co. Franceseo Florio Ρrimicerio di eo testa metropolitana di Udine sopra it evito des B. Belitando Patriarea d' Aquileja . L' abbiamo lietis volentieri, abbiamo ammirata l' erudietione, lidella quale non meno noi , che ii mondo lette, i

74쪽

lienigenis o tam suam tribuit , defensionususeepta Privilegiorum 8c Immunitatum Capituli Veronensis, cum adversarios in hae eontroversia haberet Ballearinios fratres, quibus

Suspecta erant monumenta, quibus tota haec

eaussa innitebatur. Et tum quidem Rathetii Episcopi Veronensis vitam sic declaravit, ue

nihil illa fieri diligentius, nihil eruditius ipsi Balleatinii iudicaverint ci) . Illa etiam potiora existimabis, quae de Bachiario Μonacho

si Ba illi ἐπ praefatione ad Ratherii ope a P. 26, Diligentiorem hac in re operam novissime posuit Comes Franciscus Florius Primicerius - Atehisp. Eeelesiae Utinensis. Duae nimirum Dissertationes ejus italica lingua exaratae ty-- pis impressae fuerunt Romae in quarum altera Ratherii vitam sustus & in chronologi- eam seriem digessit, cui ideireo praefixit ti. tulum Sagrio della ψita di Raterio Vese odi Verona. Ubique elueet ampla Scriptoris eruditio, ingenii aeumen , sanioris critices usita iniatelligendis R exolvendis rebus obscariarioris

75쪽

86 FLORII FRATREs

antea exaraverat. Bma ad nos pervenerant

illius scripta de Fide alterum, & de Repa

ratione lapsi alterum , sed incerta erat seriaptoris aetas , patria, conditio . Rem h ne pruindite adeo Se eleganter tractavit Florius, ut Nuratorius, qui de Bachiario nonnulla teli gerat in II. Anecdotorum volumine gratulans illi affirmare minime dubitaverit per eum inmni ornamento vestitum suisse , quem pene nudum ipse reliquerat. Florius non modo ad

optimorum Codicum fidem exegit Baehiarii scripta , 8c illustravit, sed certissimis argumentis probavit suisse illum in Hispania natum , monasticam vitam minime deseruisse , in divinis libris interpretandis M in Ecclesiae disciplina dogmatibusque exponendis nunquam a recta via declinasse , 8c iis temporibus sto' ruisse, quibus in Hispaniarum regno misere grassabatur Priscillianorum haeresis, de eujus erroribus multis verbis disserit . Quae dum

probat necesse suit consulare secus existimantium sententias ; & dum suis ponderibus examinat, quae vere sint scripta Bachiarii. quae

falso illi tributa a Possavinio, Dupinio, Bulaeo, ei reddidit Objuinationem quamdam in

76쪽

Evagrim m. quam nonnulli S. Hieronymo, alii S. Paulino dandam esse contendebant. Tota enim haee objurgatio eomposita est verbis. a quibus Bachiarius incipit epistolam suam ad Ianuarium de Reparatione lapsi. Antequam

haec Bachiarii scripta Romae an. ΜDCCXLVIII.

evulgaret, dissertationem de iis emiserat in volumine XXVs . Collectionis Calogerianae, ex qua judicari potuit quantum studii, Sediligentiae in hane rem eontulisset. Nec sane quidquam tradiandum suscipiebat, quin omni ex parte consideraret, & omnia illaeolligeret, quae illud propinqua cognatione

attingerent . Quod cum non medioeris esset laboris, saepe exaudituς est queri sua propemodum studia deseruisse post annum MDCCXXXXVII f., quia ex hoe tempore publica munera Se mandata numquam illum eonquiescere siverunt. Sed quamvis oceupatus esset,

otii ' tamen satis habuit, quo ea pene absol Veret , quae diu multumque in manibus de Ruffino Aquilejensi habuerat. Convincere omnes volebat hune in interpretanda Eusebii Caesariensis Eeelesiastica Historia tum interpretis tum catholici partes optime egisse, M haec erat summa eonclusionis illius .

77쪽

83 FLORII FRATRlls 'I. Rinnus consulto nonnulla dempsit is commutavit, quae Nicaenae Synodo adversari videntur. II. Graecum Codicem, quem

Rinnus adhibuit, alicubi mutilum o interpolatum fuisse pluribus exemplis suaderi Motest. III. Uarietates nonnullae eυanescerent,

si Rinni latinum codicem mendis omnibus expurgatum haberemus. IV. Rustinus aliquando erravit, aliquando felicius, quam reliqua interpretes, Eusebii mentem assecutus est. Plura contraxiι breυitatis causa , quae in Graeco Eusebii textu sua etiam ae rate legebantur. His explicatis rebus quilibet per se facile iudicare potuisset, quanti faciendus esset Ruffinus. ει quantum per eum Ornanaenti & decoris accessisset Aquilejensi E clesiae. Ad quam saepe cum rediret Florius aut hominum sanctitate illustrium.vitas explicabat, & ad Cromatium & Paulinum Patriarchas praesertim respexisse videtur, aut declarabat , quot rebus amplissimis atque honorificentissimis ornatus ille Patriarchatus subset, aut vices illius sane liti tuosais exponebat , quibus de rebus multa etiam tetigit in Praefatione ad Belirandi vitam , in qua contexen

78쪽

suleIter declinavit ea, quae nocitura. aut sontroversias paritura videbantur ci). Nihil enim unquam aut egit, aut scripsit, quod non singularis moderaretur prudentia. Fraenos linguae tum soluin laxabat, quando exagitabat impios homines , qui ad omnia abutebantur philosophiae licentia: hos enim nisi arguimus ,εolebat dicere, omnis relim, Omnis υirtus , omne decus, omnis vera laus deserenda est. In throno Satanae eos sedere ajebat . S. Ioannis

te , e vorrei, se mi riesce , osservare non 3

lo quella Iegge eh' δ imposta ad imo Istoricone quid falsi audeat. ina anche quella, ne quid veri non audeat. La eosa noli ε cost se cite: se Dio mi data soleta ne useirb , non glaeon onore, ma senza ossendare alcano, chequesto mi preme.

79쪽

so FLORII FRATRΕs . verba usurpans, de quibus Dissertationem exaraverat, ut probaret reserat illa ad Aese lapsi templum celeberrimum, quod Pergami erat. Sui quoque ossicii esse dueebat minime adulari civitatum rectoribus, qui in laedendis Ecclesiarum juribus se aliquam consecuturos sperabant commoditatem. Quo facilius vero in hac cupiditate continerentur, Scripto exposuit quot utilitates sibi polliceri poterant ab iis, qui sie militabant Ecclesiae , ut nullum ossicium tam sanetum, εc tam solemne esse putarent, quam fidem 6e operam Patriae,

dc Principi praestare o . Dedit quidem Fl

0 De se quidem haee professus est cum anonymam epistolam delle mani morte vulgassetao. ν σε Io amo i' ordine delia sacra mili zia, a cui sono ascrit o. e trovo nella mia voe

aione i motivi e allevamenti per vivere sedeteal mio Prineipe assai pili serti di quelli. chemi somministra I' umana filosofia . Non entrii' anima mia . dirb quasi eolle parole stesse dis. Bernardo, net consigito di cere' uni, ehenon sanno disendete i privilegi e i diritti deule chirae senta violare i diritti della Sorrantia .

80쪽

FRAMIscUs ET DANIEL sarius , dum vixit, hujus studii praeclarissima

exempla, maximam existimans quaestum sepium gratumque cognosci, Simulque aperirα se nihil temporis caussa facere, nihil potius habere, quam Deo & hominibus servire. Ea propter minime recusavit tertio Romam accedere, ut in Consiliis adesset Venetorum legato ad sedandas controversias. quas habebant cum Romano Pontifice , quaeque felicissime compositae fuerunt ineunte Ponti-seatum Maximum Clemente XIII.; curam Suscepit Dioecesis Hieronymi Gradonici, & Sa-gredi Archiepiscoporum Utinensium Vicarius.

quo in munere per totos XVII. ferme annos perseveravit; multa demum Venetias itinera fecit, ut coram Senatu suae Ecclesiae jura defenderet. Et ipsa opinio, quam omnes habebant de doctrina 8c integritate Florii, sa-cile illi eo illabat judicum animos, sic ut

raro susceptae rei illum poenituerit. In qui bus laboribus nullum aliud praemium accipe re voluit, nisi quod a suis dari poterat suit enim, ut vocant, Primicerius, & Praepositus quibus contentus honoribus constantissime oblatum sibi a Romano Pontifice Hadrianensem

SEARCH

MENU NAVIGATION